SERVIUS IN GEORGICA Maurus Servius Honoratus. Servii Grammatici qui feruntur in Vergilii carmina commentarii. Ed. Georgius Thilo and Hermannus Hagen. Leipzig: Teubner, 1881. The National Endowment for the Humanities provided support to Perseus (Tufts University) for entering this text, which is freely distributed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License. = Servius Danielis / Servius Auctus / DS GEORGICON LIBER I [1.pr] Vergilius in operibus suis diversos secutus est poetas: Homerum in Aeneide, quem licet longo intervallo, secutus est tamen; Theocritum in bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in his libris, quem penitus reliquit. hic autem Hesiodus fuit de Ascra insula. qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appellavit erga kai hemeras, id est opera et dies. hic autem liber continet, quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi. cuius titulum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem appellavit ad imitationem Odyssiae: tamen eum per periphrasin primo exprimit versu, dicens: indicabo, quo opere et quibus temporibus ager colendus sit. ingenti autem egit arte, ut potentiam nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando. nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor. quod ratione non caret. nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. male autem quidam georgicorum duos tantum esse adserunt libros, dicentes georgiam esse ges ergon, id est terrae operam, quam primi duo continent libri—nescientes tertium et quartum, licet georgiam non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere; nam et pecora et apes habere studii est rustici. licet possimus agriculturam etiam in his duobus sequentibus invenire: nam et farrago sine cultura non nascitur, et in hortis colendis non minorem circa terras constat inpendi laborem. et hi libri didascalici sunt, unde necesse est, ut ad aliquem scribantur; nam praeceptum et doctoris et discipuli personam requirit: unde ad Maecenatem scribit sicut Hesiodus ad Persen, Lucretius ad Memmium. sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Italiae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait "tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia diceret. [1.1] QUID FACIAT LAETAS SEGETES quae res terras pingues efficiat; nam segetem modo pro terra posuit: sic alibi "horrescit strictis seges ensibus". pingues autem efficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, incensio stipularum, stercoratio. unde etiam 'laetas' ait; nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur. QUO SIDERE TERRAM quo tempore, ex sideribus enim tempora colliguntur. et sciendum quattuor primis versibus textum sequentium quattuor librorum per ordinem contineri. [1.2] ULMISQUE ADIUNGERE VITES secundum Italiae situm locutus est, in qua vites altius elevantur: sic alibi "non eadem arboribus pendet vindemia nostris". [1.3] QUAE CURA BOUM QUI CULTUS H. S. P. aut in sequenti epexegesis est, ut hoc sit 'qui cultus habendo sit pecori', quod est 'quae cura boum': aut certe kat' exokhen ait boves et postea intulit cetera , ut maius animal separaret a minoribus, sicut de hominibus facit, dicens "reliquias Danaum atque inmitis Achilli". HABENDO dum habentur, ut habeantur. [1.4] EXPERIENTIA usu nata doctrina, PARCIS autem servatricibus frugi, quae mella custodiunt. [1.5] VOS O CLARISSIMA MUNDI LUMINA LIBER ET ALMA CERES stoici dicunt non esse nisi unum deum, et unam eandemque esse potestatem, quae pro ratione officiorum nostrorum variis nominibus appellatur: unde eundem Solem, eundem Liberum, eundem Apollinem vocant; item Lunam eandem Dianam, eandem Cererem, eandem Iunonem, eandem Proserpinam dicunt. secundum quos pro Sole et Luna Liberum et Cererem invocavit. [1.6] QUAE DUCITIS ANNUM quorum cursu tempora computantur; nam per lunam mensis, per solem annus ostenditur. [1.7] ALMA CERES 'alma' ab alendo, 'Ceres' a creando dicta. SI MUNERE siquidem; nam 'si' confirmantis est: . [1.8] CHAONIAM P. G. M. A. Epiroticam, a loco, in quo abundant glandes, quibus antea homines vescebantur. et modo speciem pro genere posuit; non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut de solo Acheloo homines potare consueverant. sane 'Acheloia' non praeter rationem dixit: nam, sicut Orpheus docet, generaliter aquam veteres Acheloum vocabant. sed quia specialiter quidam fluvius Achelous dicitur, aut species est pro genere, aut secundum antiquitatem est locutus. PINGVI ARISTA aristam modo pro frumento posuit. et adfectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab ariditate sit dicta. [1.10] ET VOS AGRESTUM P. N. F. id est propitia, ut "nec tam praesentes alibi cognoscere divos", quorum praesentia favor est. et bene de diversis rebus dicturus diversa invocat numina. [1.11] FERTE SIMUL FAUNIQUE P. 'pedem ferte' aut simul venite, aut date carmini meo facilitatem, quod utique pedibus continetur, ut sit 'ferte pedem' metricam praestate rationem. [1.12] CUI PRIMA F. F. E. M. T. P. T. fabula talis est: cum Neptunus et Minerva de Athenarum nomine contenderent, placuit diis, ut eius nomine civitas appellaretur, qui munus melius mortalibus obtulisset. tunc Neptunus percusso litore equum, animal bellis aptum, produxit; Minerva iacta hasta olivam creavit, quae res est melior conprobata et pacis insigne. ut autem modo Neptunum invocet, causa eius muneris facit, quia de equis est dicturus in tertio: alioquin incongruum est, si de agricultura locuturus numen invocet maris. equum autem a Neptuno progenitum alii Scythium, alii Scyronem, alii Arionem dicunt fuisse nominatum. et ideo dicitur equum invenisse, quia velox est eius numen et mobile, sicut mare: unde etiam Castor et Pollux, quia eorum velocissimae stellae sunt, equos in tutela habere dicuntur. [1.14] ET CULTOR NEMORUM CUI P. C. Aristaeum invocat, id est Apollinis et Cyrenes filium, quem Hesiodus dicit Apollinem pastoralem. hic, ut etiam Sallustius docet, post laniatum a canibus Actaeonem filium matris instinctu Thebas reliquit et Ceam insulam tenuit primo, adhuc hominibus vacuam: postea, ea relicta, cum Daedalo ad Sardiniam transitum fecit. [1.15] [1.16] LYCAEI montis Arcadiae. [1.17] SI TIBI siquidem tibi. MAENALA mons Arcadiae, dictus apo ton melon, id est ab ovibus, quibus plenus est. [1.18] TEGEAEE vocativus est a derivatione Tegei, oppidi Arcadiae. et Tegeum tribrachys est, 'Tegeaee' paeon tertius. [1.19] UNCIQUE PUER MONSTRATOR ARATRI alii Triptolemum, alii Osirim volunt: quod magis verum est, ; nam Triptolemus frumenta divisit. bene autem tacuit de nomine et generaliter ait 'puer'; nam non unus aratrum toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locis. [1.20] ET TENERAM AB RADICE FERENS SILVANE C. Silvanus deus est silvarum. hic amavit puerum Cyparissum nomine, qui habebat mansuetissimam cervam. hanc cum Silvanus nescius occidisset, puer est extinctus dolore: quem amator deus in cupressum arborem nominis eius vertit, quam pro solacio portare dicitur. [1.21] DIQUE DEAEQUE OMNES post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, . quod autem dicit 'studium quibus arva tueri', nomina haec numinum in indigitamentis inveniuntur, id est in libris pontificalibus, qui et nomina deorum et rationes ipsorum nominum continent, quae etiam Varro dicit. nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator. [1.22] NON NULLO SEMINE id est aliquo. et hoc dicit: qui a nobis iacta semina vestris seminibus alitis. semina autem dicit deorum caeli temperiem, pluvias, terrae rorem. [1.23] SATIS segetibus, ut "sata laeta boumque labores". <'largo' autem 'caelo demittitis imbrem' per haec aquam aetheriam significari vult.> [1.24] TUQUE ADEO QUEM MOX QUAE SINT HABITURA DEORUM CONCILIA INCERTUM EST <'adeo' hic praecipue. quidam 'adeo' abundare putant antiqua figura, ut "omne adeo genus in terris". et> iam adulatur Augustum, quem inter deos invocat. nec totum tamen dandum est adulationi, sed et veritati: nam cum omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse. possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox daturos progeniem vitiosiorem", id est postea. potest et 'mox' ad vitae humanae brevitatem referri: nam ipse ait in decimo "Rhaebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus". sane sciendum mire eum laudasse, quod ait 'quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est', id est nondum scimus, quis deus esse velis: nam deum fieri maximum est, in potestate habere, quis deus velis fieri, plus esse quam maximum constat. [1.25] URBISNE INVISERE CAESAR utrum velis terrarum, an maris, an caeli imperium possidere. [1.26] [1.27] TEMPESTATUMQUE POTENTEM aut bonarum tempestatum, ut "unde haec tam clara repente tempestas?" aut 'tempestatum' ait temporum, sicut ubique Sallustius <"ea tempestate". et 'potentem' modo nomen est>. [1.28] MATERNA MYRTO quae in honore est Veneris, a qua Augustus originem ducit . [1.29] [1.30] NUMINA SOLA COLANT <'sola'> magna, quasi melior sit futurus et Neptuno et ceteris diis marinis. THYLE insula est Oceani inter septemtrionalem et occidentalem plagam, ultra Britanniam, Hiberniam, Orcadas. [1.31] TETHYS EMAT OMNIBUS UNDIS Tethys est uxor Oceani, nympharum mater. quod autem ait 'emat' ad antiquum pertinet ritum, quo se maritus et uxor invicem coemebant, sicut habemus in iure. [1.32] TARDIS SIDUS TE MENSIBUS ADDAS id est aestivis: . [1.33] QUA LOCUS ERIGONEN INTER CHELASQUE S. Aegyptii duodecim esse adserunt signa, Chaldaei vero undecim: nam scorpium et libram unum signum accipiunt, chelae enim scorpii libram faciunt. iidem Chaldaei nolunt aequales esse partes in omnibus signis, sed pro qualitate sui aliud signum XX, aliud XL habere, cum Aegyptii tricenas esse partes in omnibus velint. modo ergo secundum Chaldaeos locutus est, dicens posse eum habere locum inter scorpium et virginem; nam Erigone ipsa est virgo. sciendum deinde est voluisse maiores in his signis esse deorum domicilia. et Solis est leo, Lunae vero cancer, ceterorum vero quinque planetarum bina sunt signa, prout se ratio siderum sequitur. nam primus circulus a terra Lunae est, secundus Mercurii, tertius Veneris, quartus Solis, quintus Martis, sextus Iovis, Saturni ultimus. sed remotis Sole et Luna, quorum sunt domicilia leo et cancer, hi quinque ordine, quo eorum sunt circuli, bina possident signa, unum a sequentibus et unum a superioribus: ut Mercurii sint virgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpius et aries, Iovis sagittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius. unde per haec loca siderum Augustum et fortem propter scorpium, id est Martis domicilium, et iustum propter libram et prudentem propter vicinam virginem, id est Mercurii domicilium, fore significat. [1.34] PANDITUR IPSE TIBI ordo est 'qua locus ipse tibi panditur'. 'tibi' autem in tuum honorem et gratiam tuam. <'ipse' autem ultro, sua sponte. IPSE TIBI hic distinguitur, ne, si dixeris 'ipse tibi iam bracchia contrahit ardens scorpios', bene optantis verba maledictum comprehendisse videantur. IAM BRACCHIA CONTRAHIT ARDENS SCORPIOS ideo Augusto merito iuxta scorpium locum adsignat, quia sidus hoc supra Romam positum creditur. Varro tamen ait se legisse Empedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem aspectum detersum, eumque inter cetera tres portas vidisse tresque vias: unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur; alteram per limitem, qui est inter leonem et cancrum; tertiam esse inter aquarium et pisces. argute itaque eam viam et sedem tribuit Augusto, forti imperatori, quam habuit deus fortis.> [1.35] ARDENS SCORPIUS 'ardens' ad illud refertur, quia Martis est domicilium: nam scorpii tempus frigidum est, quippe cuius november est mensis. IUSTA PLUS PARTE secundum Chaldaeos, qui scorpium dicunt spatium duorum signorum tenere. [1.36] QUICQVID ERIS ordo est 'quicquid eris, da facilem cursum': cetera enim per parenthesin dicta sunt. NEC SPERENT T. R. N. T. R. V. T. D. C. allegoricos dicit illum nec debere mori velle nec posse. <'dira' autem pro 'magna' vel 'vehemens'.> [1.38] QUAMVIS ELYSIOS MIRETUR GRAECIA C. licet praeferantur inferi a Graecis poetis. [1.39] NEC REPETITA SEQVI CURET PROSERPINA MATREM Ceres cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaesisset, tandem aliquando eam esse apud inferos comperit. pro qua re cum Iovis implorasset auxilium, ille respondit posse eam reverti, si nihil apud inferos gustavisset. illa autem iam Punici mali in Elysio grana gustaverat. quam rem Ascalaphus, Stygis filius, prodidit: unde Proserpina ad superos remeare non potuit. hinc ait Lucanus "quae te detineant Hennaea dapes". quam necessitatem modo Vergilius Proserpinae tribuit voluntati. sane Ceres a Iove postea meruisse dicitur, ut Proserpina sex esset cum matre mensibus, sex cum marito: quod ideo fingitur, quia Proserpina ipsa est, quae et Luna, quae toto anno sex mensibus crescit et sex deficit, scilicet per singulos menses quindenis diebus, ut crescens apud superos, deficiens apud inferos esse videatur. [1.40] DA FACILEM CURSUM meo scilicet poemati. ATQUE AUDACIBUS ADNUE COEPTIS verecunde suas vires extenuat. [1.41] IGNAROSQUE VIAE MECUM M. A. I. aut mecum viae, id est rationis , ignaros miseratus rusticos iuva, ut 'mecum ignaros' intellegas: aut rusticis ignaris fave mecum, id est quibus etiam ego his scriptis plurimum conlaturus sum: aut mecum ignaros agricolas miserare, aut eis mecum fave. [1.42] IAM NUNC id est adhuc vivus: nam, ut diximus, Augustus vivus divinos honores emeruit. [1.43] VERE NOVO GELIDUS CANIS CUM M. V. LIQVITUR novum ver ideo ait, quia anni initium mensis est Martius. et sciendum est, decem tantum menses fuisse apud maiores. Martium autem anni principium habere voluerunt propter Martem suae gentis auctorem. Aprilis dictus est, quasi terras tepore aperiens; Maius a Maia; Iunius a Iunone, quamquam alii a maioribus et iunioribus hos duos menses velint esse nominatos: nam antea populus Romanus in centurias iuniorum et seniorum divisus fuerat. reliqui iam a numero nominabantur quintilis, sextilis, september, october, november, december. et hi erant tantum decem menses: duo vero propter rationem signorum anni intercalabantur, qui postea a Iano et a Februo nominati sunt. Februus autem est Ditis pater, cui eo mense sacrificabatur. quintilis et sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti: unde sunt Iulius et Augustus. sic Ovidius in fastis. ergo 'vere novo' et anni initio accipimus et prima parte veris. nam anni quattuor sunt tempora divisa in ternos menses, qui ipsorum temporum talem faciunt discretionem, ut primo mense veris novum dicatur ver, secundo adultum, tertio praeceps, sicut etiam Sallustius dicit ubique. item nova aestas, adulta, praeceps; sic autumnus novus, adultus, praeceps; item hiems nova, adulta, praeceps vel extrema: unde est "extremae sub casum hiemis i. v. s". sane sciendum Xenophontem scripsisse unum librum oeconomicum, cuius pars ultima agriculturam continet: de qua parte multa ad hoc opus Vergilius transtulit, sicut etiam de georgicis Magonis Afri, Catonis, Varronis, Ciceronis quoque libro tertio oeconomicorum, qui agriculturam continet: nam primus praecepta habet, quemadmodum debeat mater familias domi agere, secundus, quemadmodum foris pater familias. illud quoque sciendum est, in his libris non esse obscuritatem in quaestionibus sicut in Aeneide, nisi in paucis admodum locis; sed in hoc tantum esse difficultatem, ut res positas intellegamus, id est to keimenon, sicut haec prima quoque eius praecepta significant. nam hoc dicit, agrum fertilem, id est pinguem et herbosum, bis debere arari: semel verno tempore, ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, et semel autumnali cum seminibus: agrum vero tenuem et sterilem autumnali tantum tempore arandum, ne, si etiam verno araveris, exiguus eius umor siccetur aestate. CANIS MONTIBUS albis ex nive. [1.44] LIQVITUR 'liquor' cum nomen est, 'li' brevis est; cum ad verbum venerit, producitur, ut 'liquor' 'liqueris' 'liquitur'; nam mutavit naturam: sicut <'homo'> 'humus' 'u' brevis est, 'humanus' producitur, item 'itur' 'i' producitur, 'iturus' corripitur. 'liquitur' defluit, . ET ZEPHYRO PUTRIS SE G. R. quo tempore favonii flatu arva laxantur, quae fuerant praeclusa frigoribus: ipse alibi "rura gelu tum claudit hiemps". 'putris' 'gleba' solubilis, . [1.45] DEPRESSO INCIPIAT IAM TUM MIHI TAURUS ARATRO INGEMERE aliud pendet ex alio; nam altius inpressum aratrum boves cogit in gemitum: quod genus arationis pingui convenit terrae; nam econtra paulo post de infecunda terra dicturus est "tenui sat erit suspendere sulco". 'mihi' autem aut vacat, ut "qui mihi accubantes in conviviis": aut 'mihi' hoc est rustico amanti terras. et taurum bovem fortissimum accipimus; nam tauri difficile ad aratra iunguntur. [1.46] ATTRITUS SPLENDESCERE VOMER Lucretius "occulto decrescit vomer in arvo": . dicimus autem et 'hic vomer' et 'hic vomis', sed ab utroque 'huius vomeris' facit. [1.47] ILLA SEGES DEMUM 'seges' modo terra, . 'demum' autem novissime, vere specialiter. VOTIS RESPONDET inmane est, quod ait 'votis': nam plerumque plus optamus, quam speramus posse contingere. 'respondet' autem consentiet, ut "dictis respondent cetera matris". . [1.48] BIS QUAE SOLEM BIS FRIGORA SENSIT quae bis et dierum calorem et noctium senserit frigora: per quod duplicem ostendit arationem, vernalem et autumnalem. nec enim ad tempora aestatis vel hiemis referre possumus, quod ait 'bis solem, bis frigora', quia non sunt in Italia in uno anno duae aestates et duae hiemes, sicut geometrae dicunt esse in quadam parte Indiae, in insula Taprobane. [1.49] RUPERUNT HORREA plus est quam si diceret 'impleverunt': . [1.50] AC PRIUS IGNOTUM FERRO QUAM SCINDIMUS AEQVOR id est ante quam faciamus vervactum. aequor autem modo terram accipe, ab aequalitate dictam, : unde et maria aequora dicuntur. [1.51] VENTOS quia diversis locis diversi praevalent venti. et hoc dicit: debes scire, ager cui vento subiaceat. VARIUM CAELI PRAEDISCERE MOREM id est aeris: Lucretius "in hoc caelo qui dicitur aer". et hoc dicit: debes etiam caeli qualitatem nosse, utrum pluviis gaudeat, an tepore vel frigore. [1.52] PATRIOS CULTUSQUE HABITUSQUE LOCORUM duas res dicit: sciendum est, ager et quemadmodum a maioribus cultus sit et quid melius ferre consueverit: namque 'habitus locorum' possibilitates accipimus, . [1.54] VENIUNT crescunt, ut "pulchro veniens in corpore virtus": . [1.55] ARBOREI FETUS ALIBI id est poma. INIUSSA VIRESCUNT GRAMINA bene 'iniussa', : nam frumenta iussa nascuntur: unde est "atque imperat arvis". [1.56] NONNE VIDES argumentatur quasi hoc dicens: si una provincia ferre non potest omnia, quanto magis unus ager? TMOLUS mons Ciliciae, in quo nascitur crocum praecipue: nam loca commemorat, ubi plus provenit et melius aliquid. nam crocum et in Africa nascitur, sed non tale nec tantum, quantum vel quale in Cilicia. [1.57] INDIA MITTIT EBUR et in Africa fuerunt elephanti, sed meliores in India. hinc est quod ait Terentius "elephantis quem Indicis praefecerat", id est maximis. MOLLES SUA TURA SABAEI Sabaei populi sunt iuxta Syriam et Arabiam, dicti Sabaei apo tou sebesthai, quod apud eos tus nascitur, quo deos placamus. 'molles' autem ideo ait, vel quod sub aere clementiore sunt—nam ut ait Lucanus "quicquid ad eoos tractus mundique teporem ibitur, emollit gentes clementia caeli"—: aut certe quia Alexander Macedo dicitur obscenos omnes de exercitu suo segregatos illic condidisse. sane 'tus' modo sine aspiratione dicimus; nam antiqui 'thus' dicebant apo tou theiou: quod displicuit; tura enim a tundendo dicta esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arboribus coalescere. [1.58] AT CHALYBES NUDI FERRUM populi sunt, apud quos nascitur ferrum, unde abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut "vulnificusque chalybs". 'nudi' autem aut apud quos arbores non sunt: aut vere nudi propter ferri caedendi studium; nam legimus "Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon". VIROSAQUE PONTUS CASTOREA fibri canes sunt Pontici, quorum testones apti sunt medicaminibus: propter quos ubi se senserint requiri, eos secant. de his Cicero "redimunt se ea parte corporis, propter quam maxime expetuntur", Iuvenalis "qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno testiculi". castores autem a castrando dicti sunt. 'virosa' autem venenata: nam licet sint multis remedio, tamen praegnantes eorum odore abiciunt et egerunt partum. et 'virosa' dicta ab eo, quod est virus; alii fortia accipiunt a viribus. [1.59] ELIADUM PALMAS EPIROS EQVARUM hypallage est, nam hoc dicit: Epiros creat equas optimas, quae apud Elidem palmas merentur in Iovis Olympici curuli certamine. sane 'Epiros' graece profertur, unde etiam 'E' habet accentum: nam si latinum esset 'Epirus', 'pi' haberet, quia longa est. nec mireris equas currere: nam, ut dicit Plinius, velociores sunt ideo, quod in cursu urinam faciunt. [1.60] CONTINVO HAS LEGES iugiter, in aeternum, ad perpetuitatem, sicut sequentia indicant; nam dicturus est 'aeternaque foedera mundi'. [1.62] DEUCALION LAPIDES V. I. I. O. iam transit ad fabulam et poetice dicit, ista tum primum statuta, quae ab initio mundi constat fuisse. [1.63] UNDE HOMINES NATI DURUM GENUS expressit to aition, id est causativum; nam et graece populi laoi dicuntur a lapidibus. ERGO AGE TERRAE PINGUE SOLUM iam redit ad causam. [1.64] PRIMIS A MENSIBUS ANNI hoc est quod dixit "vere novo". [1.66] PULUERULENTA C. M. S. A. quae glaebas solvit in pulverem. et reddit causam, cur hoc debeat fieri. 'maturis' autem 'solibus' est vehementibus, fervidis, magnis. [1.67] SUB IPSUM ARCTURUM id est autumnali tempore, quo arcturus oritur. et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus significat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". [1.68] [1.69] ILLIC in terra pingui. HIC STERILEM in tenui et infecunda: et ut supra diximus, omnia praecepta, quae commemorat, ad illud pertinent, quod ait "quid faciat laetas segetes". [1.72] <(SEGNEM) pro 'otiosum', ut interdum lentus * * * (ces)sans, ut "segnisque secundo defluit amne".> [1.71] TONSAS NOVALES agros messos. dicimus autem et 'has novales' et 'haec novalia'. proprie novales sunt tunc primum arva proscissa. [1.72] SITV DURESCERE CAMPUM ut redeat in vires priores. sane sciendum et Ciceronem in dialogis et ceteros philosophos tractare, non quid debeat fieri, sed quid potissimum fieri. quam rem Vergilius nunc sequitur; nam cum dicat multa remedia agrorum recreandorum, praeponit omnibus intermissionem: unde eam rem frequenter iterat. [1.73] AUT IBI FLAVA SERES M. S. F. si te terrarum cogit angustia, ibi frumenta sere, unde legumina sustulisti: aut si tibi opus est frumento, stercora, sparge cinerem vel incende stipulas. 'sidere' modo anno. [1.74] LAETUM LEGUMEN fertile. et 'laetus' prout res fuerit accipe, ut 'laetus homo', id est hilaris; 'laetum pecus', id est pingue; 'laetum legumen', ut diximus, fertile. et legumen dicitur quod manu legatur nec sectionem requirat; frumenta vero sunt omnia quae ex se emittunt aristas. nam quod ait supra 'farra', frumenta accipimus; species est enim pro genere. [1.75] AUT TENVIS FETUS VICIAE mire ait 'tenuis'; nam vicia vix ad triplicem pervenit fructum, cum alia legumina proventum habeant felicissimum et fertilem. <'f(etus' vero grana) vel fructus, ut "inseritur vero et fetu (nucis arbutus horrida.)"> TRISTISQUE LUPINI amari, nam incoctus amarus est: [1.77] URIT ENIM LINI CAMPUM SEGES bene excerpsit <(haec) tria,> linum, avenas, papaver, et dicit post haec frumenta serenda non esse: nam licet manu legantur et sint inter legumina, viribus tamen frumentis exaequantur. [1.78] LETHAEO PERFUSA P. SOMNO plena oblivionis, : nam Ceres, Iove admonente, dicitur cibo papaveris orbitatis oblita. et re vera papaver gignit soporem. [1.79] ALTERNIS FACILIS LABOR redit rursus ad praeceptum, quod scit esse praecipuum, id est ad intermissionem. [1.80] PINGVI FIMO vel umido vel fertili. <'saturare' autem 'pudeat sola' id est non erubescas sterilem agrum fimo pingui saturare.> [1.81] EFFETOS PER AGROS continua fertilitate lassatos, sicut etiam frequenti partu effeta dicitur mulier. CINEREM INMUNDUM ad discretionem illius, quo utuntur puellae. [1.82] REQVIESCUNT FETIBUS A. non etiam roborantur, quod intermissio efficit arationis. quam rem rursus repetit dicendo 'nec nulla interea est inaratae gratia terrae', id est maxima; nam litotes figura est, ut "munera nec sperno". [1.84] INCENDERE PROFVIT A. non agros, sed ea quae in agris sunt, id est stipulas vel quisquilias, id est purgamenta terrarum: nam, ut videmus, si in agris, qui incendendi sunt, desint stipulae, aliunde illuc nutrimenta portantur incendii. [1.85] ATQUE LEVEM STIPULAM C. V. F. ecbasis poetica. <'crepitantibus' vero, sonantibus.> [1.86] SIVE INDE OCCULTAS VIRES 'inde' id est ex igni; 'occultas' autem arcana quadam ratione celatas. in hoc autem sensu sequitur Heracliti opinionem, qui dicit omnia ex igni procreari, quem nunc terris alimenta praebere commemorat. [1.88] EXUDAT INUTILIS UMOR nove locutus est; nam non ipse umor, sed terra desudat: unde 'exudat' pro 'desudatur' accipimus. [1.89] CAECA RELAXAT SPIRAMENTA breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri: . [1.90] [1.92] NE TENUES PLUVIAE aut lentae et penetrabiles: aut epitheton est aquarum: sic alibi "aut in aquas tenues dilapsus abibit". [1.93] AUT BOREAE PENETRABILE FRIGUS ADURAT 'adurat' et ad solem et ad frigus pertinet: nam uno sermone duo diversa conclusit, quae tamen unum effectum habent. nam et frigoris finis est caloris initium, et summus calor frigoris est principium: unde quasi unus effectus est et frigoris et caloris. [1.94] RASTRIS et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra'; legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et incurvi saevum rubuere ligones". et rastra dicta, quia terram radunt. GLEBAS INERTES pigras, nihil creantes. et transit ad aliud praeceptum. [1.95] VIMINEASQUE TRAHIT CRATES ad agrorum scilicet exaequationem. [1.96] FLAVA CERES 'flava' dicitur propter aristarum colorem in maturitate. et 'Ceres' nomen est, quod in polysyllabis in nominativo singulari producit ultimam, cum in obliquis corripiat. <'alto' autem 'Olympo' aut poetice dictum, de caelo illi favere Cererem: aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, sed gravem frumento: nam ideo 'flava Ceres'.> NEQUE NEQVIQVAM id est non sine causa: nam semper duae negativae unam confirmativam faciunt: unde male quidam locum illum legunt in Terentio "pater adest, cave ne te tristem sentiat"—si enim hoc est, dicit, vide ut te tristem esse sentiat: quod procedere minime potest -sed ita legendum est "cave te tristem esse sentiat". nam et 'ne' et 'cave' prohibentis est. [1.97] QUAE SUSCITAT AEQVORE TERGA id est terram, quam araverit. [1.98] RURSUS IN OBLIQVUM VERSO P. A. scilicet autumnali tempore, quo iam cum seminibus aratur. nam hoc praecipit, ut cum denuo aramus, tunc per obliquum aratra ducamus; nemo enim uno tempore bis arat. [1.99] ATQUE IMPERAT ARVIS id est ut tantum ferant, quantum ipse desiderat. et hoc est, quod ait supra "votis respondet avari agricolae". [1.100] UMIDA SOLSTITIA ATQUE HIEMES ORATE SERENAS A. duo sunt solstitia: unum aestivum VIII. K. Iuliarum die, quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos, et aliud hiemale VIII. K. Ianuariarum die, quo tempore sol altiores incipit circulos petere: unde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur. videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium. sed sciendum, modo annum in quattuor partes esse divisum: in duo solstitia et duo aequinoctia, unum vernale et aliud autumnale, quae Graeci isemerias vocant—sunt autem haec VIII. K. aprilium et VIII. K. octobrium die—: qui annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, in duo hemisphaeria: ut intellegamus omnia eum tempora voluisse complecti. nam hoc dicit: optandum rusticis, ut autumnali et hiemali tempore sit serenitas—quae duo tempora pro uno habebantur secundum hemicyclii rationem, ut diximus,—vernali vero et aestivo tempore ut sint pluviae, quae et ipsa duo tempora pro uno erant. tamen si diligenter attendamus, poetica licentia est usus, ut pluralem numerum pro singulari poneret: nam 'solstitia' pro solstitio et 'hiemes' pro hieme posuit. dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore. [1.101] HIBERNO PULUERE hiberna serenitate, eo quod nimia serenitas pulverem creat. [1.102] LAETUS AGER hiberno scilicet sereno: . NULLO TANTUM SE MOESIA CULTV IACTAT constat quidem Moesiam circa culturam esse diligentem; sed non ei cultus suus tantum prodest, quantum hiberna serenitas . Mysia autem provincia est Moesia vero civitas Phrygiae, haud longe a Troia, quam magis debemus accipere propter Gargara, montes Phrygios. [1.103] MIRANTUR GARGARA phantasia est poetica rei inanimali sensum dare: sic alibi "mirataque novas frondes et non sua poma". [1.104] COMMINUS A. I. statim, sine intermissione. [1.105] MALE PINGVIS non pinguis, id est sterilis: . RUIT autem evertit, dissipat: nam modo agentis est, ut "una eurusque notusque ruunt": nam aliter dictum est "ruit alto a culmine Troia". [1.106] DEINDE SATIS FLUVIUM INDUCIT post commemoratam generalem agriculturam transit ad species et culturas venientes ex tempore: nam arare, cinerem iacere, incendere aeternum est; inrigare autem nonnisi nimiae siccitatis est, sicut siccare etiam aut ex magnis pluviis aut ex fluminis eruptione compellimur. SATIS segetibus, agris satis, : nam participium est. RIVOSQUE SEQUENTES iuges, : aut certe rivorum est epitheton, . [1.107] EXUSTUS AGER scilicet aestatis calore. MORIENTIBUS HERBIS secundum Pythagoricos, qui dicunt omne quod crescit animam habere: unde est "atque interfice messes". [1.108] ECCE SUPERCILIO id est ex inproviso. 'supercilio' autem altitudine, summitate terrarum. [1.109] RAUCUM PER LEVIA MURMUR S. C. non solum utilitati hanc rem dicit fore, sed etiam voluptati. <'murmur' autem sonum aquae.> 'levia' lubrica, nitida, detrita. [1.110] SCATEBRIS bullitionibus, quae fiunt cum aqua in aliquas rimas defluxerit: unde etiam vasa aestuantia calore scaturrire dicuntur. [1.111] QUID QUI NE GRAVIDIS P. C. ARISTIS gravidas aristas periphrasticos pro spicis posuit. dicimus autem et 'hic spicus' et 'hoc spicum': Cicero in Arato "spicum inlustre ferens insigni corpore Virgo". sed scire debemus in usu esse a masculino utrumque numerum, a neutro vero raro, et tantum singularem inveniri: nam pluralis nusquam lectus est. [1.112] LUXURIEM SEGETUM bene 'luxuriem', ut ostendat rem superfluam et nocituram, nisi amputetur. <[1.officere] et bene luxuriem pascit, non segetem. sane 'luxuriem' iuxta antiquos multi dictum putant, cum 'luxuria' dicatur.> [1.113] CUM PRIMUM SULCOS AEQVANT SATA cum adhuc herbae sunt tenerae, id est antequam cogantur in culmos. et est Vergilii hoc hemistichion unum de invictis. [1.114] DEDUCIT siccat, detrahit: sic paulo post "rivos deducere nulla religio vetuit", id est siccare. [1.115] INCERTIS SI MENSIBUS inoportunis. incerti autem menses sunt veris vel autumni: nam et hiemis certum est frigus, et aestatis certus est calor. [1.116] OBDUCTO LIMO superlito, superfuso. [1.117] TEPIDO UMORE stanti, noxio, inutili. LACUNAE autem sunt fossae, in quibus aqua stare consuevit, . [1.118] NEC TAMEN HAEC CUM SINT H. B. L. ordo est 'nec tamen nihil officiunt . et hoc dicit: licet haec omnia, quae dixi, arando sint experti et hominum et boum labores, tamen sunt adhuc aliqua quae obsunt, nisi provideris, ut aves absint et umbra arborum. [1.119] INPROBUS ANSER insatiabilis, nulli probandus. et dicit anseres agrestes. [1.120] STRYMONIAEQUE GRUES Thraciae, a fluvio Strymone, . ET AMARIS INTIBA FIBRIS ut etiam Donatus dicit, male quidam intibam avem quandam amari iecoris accipiunt: nam intiba dicit cichorea, quorum radices multae et tenues ambiunt segetes et necant. 'fibris' autem abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi. AMARIS nocentibus, ut "hostis amare". [1.121] AUT UMBRA NOCET ut "nocent et frugibus umbrae". [1.122] [1.123] MOVIT AGROS CURIS ACUENS M. C. dicturus est Iovem fecisse multa, quae possunt in vituperationem venire: et ea hoc colore defendit, quo dicat voluisse eum ingenium mortalibus ex necessitate praestare, ne torperent otio, quod ex rerum abundantia procreatur. [1.124] VETERNO pigritia: nam veternum dicitur morbus intercus, id est hudrops, qui homines efficit pigros. 'intercus intercutis'. <(VETERNO) otio, quia plerumque otiosos solet hic morbus incessere: Plautus in Addicto "opus facere nimio quam dormire mavolo, veternum metuo".> [1.125] [1.126] [1.127] IN MEDIUM QUAEREBANT in commune, . [1.128] OMNIA LIBERIUS quia supra ait "atque imperat arvis". [1.129] MALUM VIRUS bene ad discretionem epitheton addidit: nam virus et bonum et malum est, sicut venenum: nam idem est. venit autem a graeco: nam et illi pharmakon medium habent, id est bonum et malum. sane 'virus' hodie tres tantum habet casus: 'hoc virus, hoc virus, o virus'. antiqui 'huius viri' dicebant: Lucretius "taetri primordia viri". [1.130] "mare movetur ventis, ne putescat". [1.131] IGNEMQUE REMOVIT non sustulit, sed occuluit: unde est "quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis". [1.133] EXTUNDERET studiose reperiret et coleret. [1.134] FRUMENTI HERBAM periphrasis segetis, . [1.135] [1.136] [1.137] NAVITA pro 'nauta', sicut 'Mavors' pro 'Mars'. NUMEROS ET NOMINA FECIT 'numeros' aut currendi modos, id est ortus et occasus—quod si est, quasi rem philosophorum praetermisit; nam tantum de nominibus dicit, ut 'Pliadas, Hyadas': aut certe re vera ait 'numeros'. nam Hipparchus scripsit de signis et commemoravit etiam, unumquodque signum quot claras, quot secundae lucis, quot obscuras stellas habeat: secundum quod bene memoratis signis, quasi notum, stellarum numerum praetermisit. [1.138] PLEIADAS signum est ante genu tauri, quod ortu suo primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicuntur apo tou pleein, latine vergiliae a verni temporis significatione, quo oriuntur: hyades signum est in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur apo tou huetou, quas Latini suculas appellaverunt. CLARAMQUE LYCAONIS ARCTON Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor cynosura dicitur. 'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe Glauci". Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam cum vitiasset Iuppiter, Iuno in ursam convertit et postea Iuppiter miseratus in signum [1.139] TUM LAQUEIS CAPTARE FERAS ET FALLERE VISCO INUENTUM unus sensus est divisus interpositione alterius: nam 'laqueis feras captare' ad venationem pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus; 'fallere visco' ad aucupium; item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'. male autem de aucupio quidam respuunt, totum referentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum; constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare. quod ideo non procedit, quia 'hoc viscum huius visci' facit, sicut 'templum templi', unde est et 'fallere visco'; 'viscus' vero, id est caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, 'viscere' debuit dicere: Lucretius "permixtus viscere sanguis", item ipse "viscus gigni sanguenque creari". [1.141] FUNDA IAM VERBERAT A. genus retis, dictum a fundendo, id est retiaculum, qui dicitur bolos. [1.142] UMIDA LINA everriculum significat. [1.143] RIGOR durities : unde et rigidus homo dicitur. ARGUTAE SERRAE stridulae, sonorae, . et dicitur Perdix, sororis Daedali filius, invenisse circinum et serram. ' [1.144] [1.145] LABOR INPROBUS vel magnus, vel nulli probabilis; nullus enim est amator laboris: . [1.146] DURIS URGENS IN REBUS EGESTAS Persius "magister artis ingeniique largitor venter, negatas artifex sequi voces". [1.147] PRIMA CERES F. M. V. T. INSTITVIT prima Ceres omne agriculturae genus hominibus indicavit: superfluo enim quaestionem movent commentarii, dicentes Osirin vel Triptolemum aratrum invenisse: nam aliud est unam rem invenire, et aliud omnem agriculturam docere, quod fecit Ceres. nam ferrum dicendo cuncta generaliter rusticorum arma complectitur. [1.148] SACRAE DEFICERENT SILVAE emphasis est, id est 'etiam sacrae', quarum sterilitas ceterarum quoque significat infecunditatem. ARBUTA autem sunt rubra poma silvarum, quae Plinius unedones vocat, quod asperitate sui plura edi non possunt. <'silvae' autem si nominativus pluralis est, figurata declinatio est; si singularis genetivus est, possessiva.> [1.149] VICTUM DODONA NEGARET Dodona civitas Epiri est, iuxta quam nemus est Iovi sacratum et abundans glandibus semper: unde et kat' exokhen Dodonae efficit mentionem, . [1.150] LABOR ADDITUS aut 'datus', ut nihil mali ante habuerint: aut re vera 'additus', quia ante erat quidem labor, sed tantum herbarum, intiborum, postea accessit robiginis, carduorum. <'labor' autem, quam Graeci kopian dicunt.> [1.151] ESSET consumeret, ut "est mollis flamma medullas". ROBIGO autem genus est vitii, quo culmi pereunt, sed abusive robigo dicitur: nam proprie robigo est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis, quod ulcus vocatur. SEGNIS CARDVUS inutilis, infecundus. [1.152] ASPERA SILVA notandum, etiam de herbis silvam dictam. [1.153] [1.154] INFELIX LOLIUM infecundum; contra "felicemque trahit limum". STERILES AVENAE ad discretionem earum, quae seruntur: . [1.155] QUOD NISI ET ADSIDVIS H. I. R. iam concludit et hoc dicit: nisi saepe sarrieris, propter illud 'et amaris intiba fibris officiunt'; nisi aves fugaveris, propter 'nihil inprobus anser Strymoniaeque grues'; nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet'; nisi votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate serenas': sine causa ingentes frumenti alieni acervos aspicies. per quod ostendit rusticum sua inertia famem, non anni vitio sustinere. [1.157] PREMES UMBRAM coartabis, inminues, . [1.159] FAMEM SOLABERE ac si diceret: ne glandibus quidem satiaberis; quia dixerat "et victum Dodona negaret". [1.160] DURIS AGRESTIBUS ARMA id est instrumenta, ut "Cerealiaque arma". [1.162] VOMIS et ab eo quod est 'vomer', et ab eo quod est 'vomis', 'vomeris' facit. sed rationis est 'vomer'; nam 'vomis' usurpatum est: rarum enim est, ut in 'is' exeuntia 'r' in obliquis recipiant, ut 'cinis, pulvis'. talis est et in graecis ratio; nam 'actin' et 'actis' dicunt, 'delphin' et 'delphis', 'Eleusin' et 'Eleusis': sed verius in 'n' desinunt, quod in obliquis habent, ut 'actinos, Eleusinos, delphinos'. GRAVE ROBUR A. propter sulcos altius inprimendos. 'inflexi' autem pro 'flexi' posuit; nam 'in' abundat. [1.163] TARDAQUE ELEUSINAE M. V. P. Eleusin civitas est Atticae provinciae, haud longe ab Athenis. in qua cum regnaret Celeus et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae, filium etiam eius Triptolemum recens natum per noctem igne fovit, per diem divino lacte nutrivit, et eum alatis serpentibus superpositum per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indicandum. ergo hoc dicit: plaustra volubilia matris Eleusinae, id est qualia ostendit Ceres apud Eleusin: aut certe qualibus mater deum colitur; nam ipsa est etiam Ceres. [1.164] TRIBULAQUE genus vehiculi , unde teruntur frumenta, . TRAHEAEQUE epenthesin fecit causa metri, ut 'navita'. traha autem vehiculum est a trahendo dictum; nam non habet rotas. INIQVO PONDERE RASTRI iniqui ponderis, id est magni: scilicet ut sine labore rustici possint glaebas infringere. [1.165] VIRGEA PRAETEREA CELEI VILISQUE SUPELLEX id est vasa de vimine, qualia Ceres Celeo aliquando monstravit, ut qualos, corbes et cetera. <'vilis' autem 'supellex' quia . . . nam de genistis vel iunco vel alba vite solent fieri.> sane 'haec corbis' dicendum est secundum Tullium, qui ait "messoria se corbe contexit". sane 'supellex' usurpativum est, nam artis est 'haec supellectilis': genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris'; si duabus maiorem invenerimus, contra artem id esse manifestum est, ut 'anceps' 'praeceps' et pauca alia. [1.166] ET MYSTICA VANNUS IACCHI id est cribrum areale. legimus tamen et 'vallus' secundum Varronem †, quod idem nihilominus significat. 'mystica' autem 'Iacchi' ideo ait, quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut vannis frumenta purgantur. hinc est quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniati Isis cribro superposuisse: nam idem est Liber pater—in cuius mysteriis vannus est, quia, ut diximus, animas purgat, unde et Liber ab eo, quod liberet, dictus est—, quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum. [1.167] [1.168] [1.170] IN BURIM in curvaturam: nam buris est curvamentum aratri, dictum quasi boos oura, quod sit in similitudinem caudae bovis. [1.171] [1.172] BINAE AURES duae, quibus latior sulcus efficitur. DUPLICI APTANTUR DENTALIA D. dentale est lignum, in quo vomer inducitur. 'duplici' autem 'dorso' aut lato, ut "at duplex agitur per lumbos spina": aut re vera duplici, cuius utrumque eminet latus: nam fere huius modi sunt vomeres in Italia. [1.173] CAEDITUR IUGO id est ad iugum. et ideo 'levis', ne boves laborent. <'ante' autem antequam usus exigat.> [1.174] STIVAQUE manica aratri, qua regitur, . Cicero in Scauriana a "stiva ipsa mecum homines loquebantur". 'currus' autem dixit propter morem provinciae suae, in qua aratra habent rotas, quibus iuvantur. [1.175] EXPLORAT ROBORA FUMUS probatae enim soliditatis sunt, si in fumo minime rimas effecerint. totus autem hic locus de aratro Hesiodi est. [1.176] [1.177] [1.178] AREA CUM PRIMIS INGENTI AEQVANDA CYLINDRO ET V. M. hysteroproteron posuit: prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit. [1.180] NEV PULUERE VICTA F. hypallage est pro 'ne victa fatiscat in pulverem', . [1.181] TUM VARIAE INLUDUNT PESTES per ludum nocent, . SAEPE EXIGVUS MUS nitela, cuius Cicero meminit in Sestiana. et quia vilium animalium facit mentionem, ideo praemisit 'ni refugis tenuesque piget cognoscere curas'. [1.182] [1.183] AUT OCULIS CAPTI F. C. TALPAE hoc est debiles oculis . et mutavit genus: nam 'haec talpa' dicitur: sicut et de dammis fecit, ut "cum canibus timidi venient ad pocula dammae". [1.184] BUFO rana terrestris, nimiae magnitudinis. [1.185] MONSTRA FERUNT id est et alia purgamenta terrarum. [1.186] CURCULIO Varro ait hoc nomen per antistoechon dictum, quasi gurgulio, quoniam paene nihil est nisi guttur. INOPI METUENS FORMICA SENECTAE quae semper alienum requirit auxilium: nam 'inopi' non tantum ad formicam pertinet, sed generale est epitheton senectutis. [1.187] CONTEMPLATOR ITEM prognosticon est anni futuri fertilis vel infecundi. 'contemplator' autem imperativi modi tempus futurum pro praesenti 'contemplare': alibi "contemplator aquas dulces", Terentius "loquitor paucula" pro 'loquere' 'contemplare'. NUX PLURIMA id est longa. significat autem amygdalum; sed hoc graecum est to amugdalon kai ta amugdala. [1.188] INDUET IN FLOREM se effundet in florem. et bene elegit arborem, quae prima foliis vestitur. [1.189] SUPERANT abundant. <('si' hoc loco pro dubitativa) posita est, ut est "infesto fulmine Morti, si mereor, demitte", quia alibi confirmativam posuit, (ut "vestro) si munere tellus" et "si nona diem mortalibus almum". PARITER similiter. antique dixit, ut Plautus in Aulularia "pariter moratus, ut pater avusque eius fuit", hoc est homoios.> [1.190] CUM MAGNO VENIET TRITURA CALORE aut aestus nimios fore significat: aut calorem dixit festinationem, ut alibi "fervet opus". [1.191] [1.192] NEQVIQVAM PINGUES non pingues, id est sine frugibus: alibi "nequiquam seros exercet noctua cantus", id est 'non'. et notandum, paleam dictam numero singulari contra artem: nam ea, quae ex pluribus constant, numeri sunt tantum pluralis, ut 'cancelli, scopae, bigae', licet abutantur poetae. <'pinguis' sane et 'quamvis pinguis' potest accipi. 'area' vero pro 'in area'.> [1.193] SEMINA VIDI EQVIDEM MULTOS MEDICARE S. incipit dicere de medicandis leguminibus, quemadmodum et maiora fiant et modico igne solvantur. bene autem ait 'equidem', ut a praeiudicio inchoaret. nam hoc dicit: equidem haec vidi fieri, sed sic quoque legumina degenerant, nisi singulis quibusque annis hoc fiat; inde enim est 'sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri'. 'medicare' antique: nam maiores 'medico' et 'medicor' dicebant, ut 'populo' et 'populor', quae verba modo ab utraque significatione passivae sunt declinationis. sed ut 'medicare' diceret pro 'medicari', metri necessitas fecit. sane 'medicor' accusativum regit, ut 'medicor illam rem', 'medeor' vero 'illi rei' dicimus: nam 'medeor illam rem' figuratum est. <'serentes' aut saturos, aut serere volentes, ut "et terruit auster euntes": vel 'serentes' serere incipientes.> [1.194] NIGRA PERFUNDERE AMURCA olei sordibus, sed his, quae praecedunt; nam sordes, quae sequuntur oleum, faeces vocantur. et 'amurca' per 'c' scribitur et per 'g' pronuntiatur, ut 'C.' Gaius, 'Cn.' Gnaeus. [1.195] SILIQVIS FALLACIBUS quae fallere plerumque consuerunt: interdum enim folliculi, cum inanes sint, maiores videntur. [1.196] PROPERATA MADERENT festinata coquerentur. <'maderent' vero antique pro 'cocta essent'.> [1.197] SPECTATA probata, ut "et rebus spectata iuventus". [1.198] NI VIS HUMANA possibilitas: Sallustius "sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est": aut certe multitudo. tamen verius est, ut 'vis' quasi violentia sit in rebus, quae contra naturam vertuntur in melius: sic enim Donatus sensit, dicens: nisi violentia fiat naturae, omnia in deterius cadunt. [1.199] MANV LEGERET hinc quidam volunt dictum legumen. [1.200] IN PEIUS RUERE AC RETRO SUBLAPSA REFERRI to auto; bis idem dixit. [1.201] LEMBUM naviculam admodum brevem. [1.202] SUBIGIT sursum agit, ut "et corpora saltu subiciunt in equos": aut certe 'subigit' est urget, impellit. [1.203] [1.204] PRAETEREA TAM SUNT ARCTURI SIDERA NOBIS iam dicit, astrologiam rusticum ita, ut navigantem, nosse debere. arcturus autem stella est in signo bootae post septentrionem, cuius ortus et occasus tempestates gravissimas facit: unde ait 'sidera', id est tempestates, ut "scit triste Minervae sidus". [1.205] HAEDORUMQUE DIES SERVANDI aurigae signum est haud longe a septentrione, cuius pedem cum cornu tauri una stella coniungit: . hic in manu sinistra fert haedos, in umeris capram , quae aluisse dicitur Iovem, . hoc quoque signum tam ortu, quam occasu suo efficit tempestates. bene autem ait 'dies', quia et magnitudine sui multis diebus oritur, et tempestas aut praecedit signum aut sequitur aut cum eo est. sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire in ortu siderum: sed ipsa dissensio ultra septem dies non procedit; septem enim etiam ipsa sunt climata. hinc est quod solem ad unumquodque signum alii XU. K. die dicunt venire, alii XIV., alii infra usque ad VIII.: nec quisquam procedit ulterius. LUCIDUS ANGVIS tres sunt angues in caelo: unus qui in septentrione est, alter ophiuchi, tertius australis, in quo sunt crater et corvus, de quo nunc proprie ait 'anguis': nam hudra dicitur graece. et scimus angues esse aquarum, terrarum serpentes. haec autem signa generaliter posuit: non enim haec tria tantum, sed omnia praecipit observanda. [1.206] VECTIS his, qui vehuntur: cuius significationis participium latinitas non habet. [1.207] PONTUS ET OSTRIFERI F. T. A. Sestos et Abydos civitates sunt Hellesponti, quae angusto et periculoso mari segregantur. unde elegit locum periculosiorem, quem pro omni poneret pelago. sane secundum artem 'haec ostrea' et 'hae ostreae' dicimus: nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece to ketos kai ta kete, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet": quos tamen possumus graece locutos accipere; ita enim dicunt to ostreon kai ta ostrea. <'ostriferi' autem, quod ibi plurimum ostreorum sit. 'fauces' vero angustiae.> [1.208] LIBRA DIE non est apocope pro 'diei', sed regularis genetivus est. nam, ut saepe diximus, obliqui casus numeri singularis a nominativo plurali maiores esse non debent: quod verum esse Sallustius probat, qui in prosa ait "dubitavit acie pars"; hinc est et illud "curruque abscisa duorum suspendit capita". "SOMNIQUE id est noctis; nam ab officio tempus" ostendit. dicit autem aequinoctium autumnale, quod fit sole in libra posito: vernale enim aequinoctium sol in ariete efficit. hoc autem dicit: frumenta serenda esse autumnali tempore, legumina vero usque ad veris initium. [1.209] [1.210] 'hordea' usurpative . et sciendum in his tres tantum casus usurpari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. [1.211] USQUE SUB EXTREMUM B. I. I. id est non usque ad brumae finem, sed circa: nam bruma finitur VIII. K. Ianuariarum die; et iste non usque ad ipsum diem dicit serendum. [1.212] CEREALE PAPAVER vel quod est esui, sicut frumentum; vel quod Ceres eo usa est ad oblivionem doloris: . [1.213] IAMDUDUM quam primum. et hoc dicit: serendum esse eo tempore, non quo iam pluit, sed quo imminent pluviae. [1.215] SATIO sementis. et declinatur sicut 'navis'. MEDICA PUTRES ACCIPIUNT SULCI ad ipsam herbam apostropham facit. haec autem herba a Medis translata est in Graeciam, quo tempore eam invaserunt. huius plena Venetia est. et, ut dicit Dionysius, trium foliorum est, semper virens. quod autem ait 'putres sulci', naturam ipsius herbae respicit: nam uno anno frequenter seritur, et postea aliquot annis sponte procreatur. quod etiam sequens indicat versus: nam dicendo 'milio venit annua cura' ostendit, Medicae curam non esse annuam. haec autem herba vulgo dicitur scylla. [1.217] CANDIDUS AURATIS APERIT CUM CORNIBUS ANNUM. T. quo tempore annum aperit taurus, qui est auratis cornibus. nam 'aperit cornibus' non procedit: non enim a capite, sed a dorso oritur, id est a medio sui, unde incipit apparere; nam ea parte, qua mutilatus est, oritur, non a fronte. 'aperit' autem ideo ait, aut quia aprili mense sol in tauro est, quo cuncta aperiuntur, —et aliud est 'aperire annum', aliud 'inchoare', nam nullus dubitat, Martio mense, ut supra diximus, annum inchoare—et hoc melius: aut certe quia potest unumquodque signum et inchoare annum et finire, ut 'aperit annum' dixerit, scilicet suum: nam et a tauro usque ad taurum, et a geminis usque ad geminos annus est. [1.218] AVERSO autem ASTRO duplex lectio est, nam alii 'adverso' legunt: cum cane enim nascitur Sirius, qui est terris adversus, de quo legimus "ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris nascitur", ut 'adverso' sit pestifero et contrario mortalibus. si autem 'averso' legerimus, 'cum' subaudiamus necesse est, ut "atque Ixionii vento rota constitit orbis", id est cum vento: ut sit sensus, quo tempore etiam canis cedens occidit cum averso astro, id est cum Argo, quae et ipsa media est, sicut taurus, et a puppi oritur: cui canem constat esse coniunctum. et <'cedens' aut locum dans, ut et Argo occidat; nam canis occasum et navis occasus sequitur: aut certe> 'cedens canis' non recedens, sed incedens accipimus et se movens: tempore enim, quo taurus cum sole est, etiam canis ad ortum festinat. quod autem ait 'occidit', ad aspectum nostrum rettulit. nam ortus et occasus duo sunt: unus heliakos, id est solaris, et alter kosmikos, id est mundanus: unde fit, ut ea signa, quae cum sole oriuntur, a nobis non possint videri, et ea, quae videmus, quantum ad solis rationem pertinet, videantur occidere. secundum quod nunc ait 'occidit canis'; nam canis paranatellon est cancri, id est cum eo oritur. cancer autem quo tempore sol in tauro est, post horam quartam diei oritur: nam taurus et gemini binas horas tenent. sic ergo fit, ut canis nobis occidat, quantum autem ad solis pertinet cursum, in ortu esse videatur. secundum hanc rationem etiam paulo post dicturus est "ante tibi eoae Atlantides abscondantur": nam eoas ait in ortu heliaco positas, unde et 'tibi abscondantur' intulit. [1.219] ROBUSTAQUE FARRA frumenta, quae plus habent virium, quam legumina, quo tempore nobis Atlantides occidunt sunt serenda. Atlantides autem, licet septem fuisse dicantur, sex tamen, videntur in caelo: quae novembri mense nobis incipiunt non videri. haec autem, ut alii volunt, Iovis, ut alii, Liberi nutrices fuerunt: alii ipsas fuisse adserunt Hesperidas. [1.222] GNOSIAQUE ARDENTIS DECEDAT S. C. cum Liber pater Ariadnen, Minois, Cretae regis, filiam, uxorem duceret, Vulcanus ei coronam obtulit, quam ille ad uxoris insigne inter sidera collocavit. et stellam per poeticam licentiam dixit; ceterum sex sunt, quibus in caelo declaratur corona. [1.223] COMMITTAS quasi custodibus fidis. [1.224] [1.225] ANTE OCCASUM MAIAE id est ante occasum Atlantidum: nam Maia una est de ipsis Atlantidibus. [1.227] VILEMQUE FASELUM plurimum, abundantem: nam omne quod abundat vile est, ut "vilibus aut onerat pomis". [1.228] PELUSIACAE LENTIS Pelusium unum est de septem ostiis Nili, ubi optima lens nascitur: unde kat' exokhen locutus est. [1.229] BOOTES cadens, verno scilicet tempore: tunc enim bootes occidit. quod autem subdidit 'et ad medias sementem extende pruinas', omnia complexus est tempora, et vernum, quo legumen seritur, et autumnale, quo frumentum. et multi volunt ita hanc partem astrologiae librasse Vergilium, ut in omnibus utrumque tempus significaret, vernale et autumnale: unde et supra bina signa memoravit, taurum cum cane, Atlantidas cum corona. tamen nos, quantum ad necessitatem loci pertinet, haec dixisse sufficiat: nam maioris prudentiae est ad subtilem harum rerum scientiam pervenire, adeo ut sequentem rationem zonarum Metrodorus philosophus vix quinque expresserit libris, insertis tam astronomiae quam geometriae partibus, sine cuius lineis haud facile zonarum deprehenditur ratio. idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a plerisque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, quia a naturali ordine sunt remota. ut autem universa non diceret, rusticarum personarum habuit considerationem et ipsius operis est brevitate constrictus. [1.230] [1.231] CERTIS DIMENSUM P. O. annum, divisum in quattuor tempora. et per duodecim signa duodecim menses accipimus. [1.232] [1.233] [1.234] [1.235] QUAM CIRCUM EXTREMAE bene 'extremae' addidit, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris: quarum unam nos habitamus, alteram antipodes, ad quos hinc torrente zona, hinc frigidis ire prohibemur. antipodes autem dicuntur, quod contra nos positi sunt contrariis vestigiis: terram enim dicunt undique caelo et aere cingi. per has autem duas zonas in obliquum tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum: unde etiam fit, ut duae zonae frigidissimae sint, ad quas numquam accedit; una fervens, a qua paene numquam recedit; duae temperatae, ad quas vicissim venit. [1.236] [1.237] [1.239] [1.240] MUNDUS UT AD SCYTHIAM R. A. A. iam definitio est nostri climatis, id est nostrae habitationis, quae a septentrione incipiens in australi desinit plaga. 'Riphaeas' autem 'arces' Scythiam dicit, cuius sunt montes Riphaei. <(MUNDUS UT AD SCYTHIAM R. A. A.) quoniam borius circulus totus supra terram est: ideoque ab Arato hic apparens, ille, id est australis, vocatur obscurus. sane aliqui mundum pro caelo accipiunt hoc loco, qui mundum nomen volunt esse universae naturae.> [1.241] [1.242] HIC VERTEX NOBIS SEMPER SUBLIMIS id est haec pars mundi a nobis semper videtur, . [1.243] AT ILLUM SUB PEDIBUS STYX ATRA VIDET M. Q. P. axem notion, id est australem, qui a nobis numquam videtur, sicut borios, id est septentrionalis, semper videtur. et sicut variae philosophorum opiniones sunt, ita et hic varie loquitur: nam alii dicunt a nobis abscedentem solem ire ad antipodas, alii negant et volunt illic tenebras esse perpetuas. mire autem ait quasi de inferis 'Styx atra videt manesque profundi', ut ostenderet illud quod dicunt philosophi, recedentes hinc animas illic alia corpora sortiri: unde et Lucanus ait "regit idem spiritus artus orbe alio": quod verisimile est, quia dicuntur animae aut igni aut vento aut aqua purgari, quod ut fiat necesse est, dum aut per frigidas plagas aut igneam transeunt. et licet alii hoc a Vergilio dictum per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae licentiae inseruisse philosophiam. [1.244] MAXIMUS quia ipse ceteris est maior, [1.245] CIRCUM PERQUE DUAS et circum enim est et per: nam per utramque labitur, maiorem cauda tangens, alvo conplectens minorem. IN MOREM FLUMINIS Hesiodus potamo rheonti eoikos. [1.246] OCEANI METUENTES AEQVORE TINGVI hoc refertur ad fabulam. nam hae duae paelices Iunonis fuisse dicuntur: quas postquam Iuppiter in siderum rettulit numerum, Iuno rogavit Tethyn, suam nutricem, ne umquam eas pateretur occidere. unde nunc 'metuentes' dixit, scilicet nutricem Iunonis. [1.247] UT PERHIBENT poetice: nam in rebus dubiis suam denegat fidem. INTEMPESTA alta, crassa, qualis est intempesta. posse autem hoc fieri in aliqua parte mundi, ut paene sibi totum vindicet nox, probat Britannia, quae lucis dives, vix quoddam spatium noctibus cedit. [1.248] [1.249] [1.251] [1.252] HINC id est ex ratione astrologiae, . et iam conclusio est; nam hoc dicit: non sine causa intuemur siderum ortus et occasus; hinc enim universa noscuntur. DUBIO CAELO id est 'etiam dubio caelo'. [1.253] [1.255] [1.256] TEMPESTIVAM oportunam, ; nam tempore inoportuno caesae arbores cito termites faciunt; ita enim ligni vermes vocantur. <(TEMPESTIVAM) nam hac re etiam rustici lunae cursum observare dicuntur; melius enim arbores luna decrescente caeduntur.> [1.257] [1.258] TEMPORIBUSQUE PAREM D. Q. A. de rebus contrariis fecit declamationem dicendo parem ex diversis; . re vera enim nihil est tam contrarium inter se, quam aestas et hiems, et tamen de his annus efficitur. [1.259] [1.260] MULTA FORENT QUAE MOX CAELO P. S. M. D. ordo est: multa maturare datur, quae forent in serenitate properanda. nam male quidam 'forent' esse praesentis temporis volunt, ut sit sensus: multa sunt quae maturare datur, mox caelo sereno properanda in usum caeli sereni: quod non est idoneum. licet re vera 'fore' tantum futuri sit temporis: nam 'foret' et praeteritum et praesens et futurum complectitur: Sallustius "ni virtus fidesque vestra spectata mihi foret", id est esset. ordo est: multa maturare datur et celeriter facere, quae si velis caelo sereno properanter facere, non diligenter poteris facere, dum festinas. [1.261] PROCUDIT cudendo extenuat, . [1.262] OBTUSI antiqui 'n' addebant, quod nos propter euphoniam in aliquibus detraximus, ut 'obtusus'; in aliquibus enim remansit, ut 'tunsus'. LINTRES fluviales naviculas. [1.263] PECORI SIGNUM A. N. INPRESSIT A. id est facit aut characteras, quibus pecora signantur, aut tesseras, quibus frumentorum numerus designatur: nam numeros pro litteris posuit, quibus numeri continentur. [1.264] [1.265] AMERINA RETINACULA virgas, de quibus vites ligantur: quae virgae abundant circa Amerinum oppidum Italiae, cuius crebram in Rosciana facit Cicero mentionem. [1.266] RUBEA VIRGA quae abundat circa Rubos, Italiae oppidum: Horatius "inde Rubos fessi pervenimus": id est ea virga, quae apud Rubos plurima nascitur. [1.267] NUNC TORRETE IGNI F. N. F. S. praeparate panem, quo utamini in serenitate, ne ea res inpedimento sit postea. [1.268] QUIPPE ETIAM FESTIS Q. E. D. non mirum est, rusticum aliqua facere debere per pluvias, cum sint quaedam, quae facere possit etiam festis diebus. [1.269] FAS ET IURA SINUNT id est divina humanaque iura permittunt: nam ad religionem fas, ad homines iura pertinent. [1.270] DEDUCERE id est siccare: nam 'inrigare' inducere est, ut "deinde satis fluvium inducit". sane sciendum, secundum Varronem contra religionem esse si vel rigentur agri vel laventur animalia festis diebus: nymphae enim sine piaculo non possunt moveri. sed scimus necessitati religionem cedere: unde perite Vergilius ait 'balantumque gregem fluvio mersare salubri', id est salutifero; nam dicturus est in tertio, scabie temptari nisi laventur animalia. de inrigatione vero nihil ad hunc pertinet locum, quia 'deducere', ut diximus, siccare significat. [1.273] COSTAS aut re vera costas, aut clitellas: Horatius "hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt". AGITATOR verberator, ab agendo dictus, . [1.274] VILIBUS POMIS abundantibus, ut "vilemque faselum". INCUSUM molam manualem cudendo asperatam. [1.275] MASSAM PICIS URBE R. aut qui oleum vel poma portaverat, aut certe ideo ait 'reportat', quia pix in agris nascitur et in urbe distracta, in agrum a plerisque reportatur. [1.276] ALIOS ALIO DEDIT ORDINE LUNA plenissime de lunae diebus omnibus expressit Hesiodus, quam rem breviter iste praelibat. FELICES OPERUM ad opera sumenda, aptos felicibus operibus. [1.277] QUINTAM FUGE dicitur enim hic numerus Minervae esse consecratus, quam sterilem esse constat: unde etiam omnia sterilia quinta luna nata esse dicuntur, ut Orcus, furiae, gigantes. PALLIDUS ORCUS quia pallidos facit: . [1.278] EUMENIDES ut saepe diximus, kat' euphemismon eumenides vocantur, . PARTV NEFANDO sacrilego. per Coeum autem et Typhoea et Iapetum omnes gigantes intellegimus. [1.280] FRATRES <'fratres' dicit> Otum et Ephialtem, . [1.281] PELIO OSSAM 'o' longa est, sed fit brevis sequente 'o' vocali, ut "sub Ilio alto". [1.282] [1.284] SEPTIMA POST DECIMAM FELIX aut septimam decimam dicit, aut hoc dicit: felix quidem est septima, sed felicior decima, ut primum locum decimae relinquat. alii quartam decimam accipiunt, ut sit: felix est septima duplicata, id est cuius numerus post decimam invenitur, quo die re vera vites melius ponimus. [1.286] NONA FUGAE MELIOR C. F. non, ut stultis videtur, Vergilius aut fugam servis suadet, aut eis indicat dies, quibus se a rapinis abstineant: nam et fugam de profectione et cursu legimus, ut "simul arva fuga, simul aequora verrit"—unde et velocem equum fugacem vocamus—, et fuga potest etiam honesta esse, ut siquis hostem, siquis inminentem tyrannum, siquis saevum iudicem fugiat. 'contraria' autem 'furtis' illuc spectat, ut et domino sit spes inveniendi quod amiserit, et rapere aliquid servus formidet aufugiens. [1.287] MULTA ADEO id est valde: Terentius "adulescentem adeo nobilem". SE DEDERE id est melius nostro obsequuntur labori. NOCTE nomen est, adeo ut ei Horatius iunxerit praepositionem: ut "iugulent homines vigilant de nocte latrones": nam adverbium 'noctu' facit, sicut 'diu': Sallustius "diu noctuque laborare, festinare". [1.288] [1.290] NON DEFICIT non deserit: unde et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes, desertores vocantur. [1.292] FACES INSPICAT incidit ad spici et aristarum imaginem. [1.295] AVE DULCIS M. V. D. V. hypermetrus versus: unde et sequens a vocali inchoat. bene autem ait 'decoquit umorem', id est rem superfluam: sic supra posuit "luxuriem segetum tenera depascit in herba". [1.299] NUDUS ARA SERE NUDUS adeo sereno caelo, ut amictum possis contemnere. sane quidam post hoc hemistichium dicitur subsecutus 'habebis frigore febres'. HIEMS IGNAVA COLONO ignavum reddit colonum. [1.300] PLERUMQUE quia dicturus est esse aliqua, quae rusticus etiam hiemis tempore possit efficere. [1.302] GENIALIS HIEMS voluptuosa, convivalis: nam quotiens voluptati operam damus indulgere dicimur genio, unde e contrario habemus in Terentio "suum defraudans genium". [1.303] PRESSAE CARINAE onustae. [1.304] INPOSUERE CORONAS aut re vera coronas, aut spiras funium accipimus. [1.305] SED TAMEN ET QUERNAS G. T. S. T. sunt aliquae derivationes ex usu magis quam ex ratione venientes, ut 'quernas', ut ficulnus, ilignum, colurnum a corylo, ilice, fico, quercu. [1.306] CRUENTAQUE MYRTA matura enim cruoris imitantur colorem. [1.307] PEDICAS laqueos, quibus pedes inlaqueantur. [1.308] AURITOSQUE SEQVI LEPORES id est maiores habentes aures. Horatius aliter ait "doctum et auritas fidibus canoris ducere quercus", sensum audiendi habentes. [1.309] BALEARIS FUNDAE Hispanicae, ab insulis Balearibus, ubi inventa est funda. [1.311] QUID TEMPESTATES AUTUMNI ET S. D. verno et autumnali tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena hiems: unde medium et confine utriusque temporis ex coniunctione rerum contrariarum efficit tempestates. sane sciendum, ultimas eum partes tam autumni quam veris significare, quibus sunt procellae: quod de autumno hic indicat versus 'atque ubi iam breviorque dies et mollior aestas', de vere hic 'spicea iam campis cum messis inhorruit'. deinde ait 'ruit' praecipitatur, in fine est. [1.313] VIGILANDA VIRIS providenda vigilanter. [1.314] SPICEA IAM C. C. M. I. spicos de maturis frugibus abusive dicimus: nam proprie spicus est, cum per culmi folliculum, id est extremum tumorem, aristae adhuc tenues in modum spiculi eminent. INHORRVIT intremiscit. [1.315] FRUMENTA LACTANTIA adhuc tenuia et lactis plena. sane Varro in libris divinarum dicit, deum esse Lactantem, qui se infundit segetibus et eas facit lactescere. et sciendum inter lactantem et lactentem hoc interesse, quod lactans est quae lac praebet, lactens cui praebetur. [1.316] STRINGERET HORDEA secaret, ut "hic ubi densas agricolae stringunt frondes". [1.318] VENTORUM PROELIA inter se, ut "mutati transversa fremunt". [1.320] SUBLIMEM per sublime portarent erutam segetem. TURBINE NIGRO tempestate noxia: Horatius "hic niger est, hunc tu Romane caveto". [1.321] CULMUMQUE LEVEM culmus est ipse calamus, stipulae vero sunt folia, quae ambiunt culmum. [1.322] AGMEN AQVARUM impetus, ut "leni fluit agmine Thybris". est autem hoc loco ecbasis poetica ad describendam tempestatem. [1.324] COLLECTAE EX ALTO N. ab aquilone, qui utique de alto flat, id est a septentrione, et tempestates gravissimas facit: nam auster est humilis, ut "mundus ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros". RUIT ARDVUS AETHER tonitribus percrepat, ut "caelique ruina". [1.326] CAVA FLUMINA alta: Lucanus "Rutubamque cavum". [1.327] SPIRANTIBUS in motu positis: alibi "qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda". [1.328] CORUSCA FULMINA coruscantia, ut "sibila lambebant linguis vibrantibus ora". [1.331] HUMILIS PAVOR qui humiles facit, ut "pallidus Orcus". [1.332] AUT ATHON AUT RHODOPEN per transitum secundum Epicureos loquitur, qui dicunt fulmina non iudicio deorum, sed ex nubibus fieri: nam montes quid necesse fuerat fulminari? Athon autem mons est Graeciae, Rhodope mons Thraciae. CERAUNIA montes Epiri, a crebris dicta fulminibus. [1.334] NUNC LITORA PLANGIT plangere, id est resonare facit. alii legunt 'plangunt', ut sit 'nemora et litora plangunt', id est resonant. [1.335] CAELI MENSES id est duodecim signa, quibus menses agnoscimus. ET SIDERA SERVA vel tempestates vel planetarum motus. sciendum autem, ut diximus, de planetis quinque duos esse noxios, Martem et Saturnum; duos bonos, Iovem et Venerem; Mercurius vero talis est, qualis ille cui iungitur: unde etiam fingitur minister deorum, quod eorum obtemperat potestati. hinc est quod dicit 'in quos orbes caeli erret ignis Cyllenius', id est utrum in australem, an in septentrionalem partem inclinetur et cui planetarum cohaereat, ut qualitatem Mercurii ex illo possis agnoscere. 'Cyllenius' autem 'ignis' est stella Mercurialis, nam in Cyllene monte Arcadiae dicitur natus esse Mercurius. [1.336] FRIGIDA SATURNI QUO SESE STELLA RECEPTET id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba". ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur: nam senes semper novimus esse gelidos. hic autem in capricorno facit gravissimas pluvias, et praecipue in Italia: unde et Horatius ait "seu tyrannus Hesperiae capricornus undae": in scorpio grandines, item in alio fulmina, in alio ventos. unde praecipit nos scire debere, in quod se signum recipiat sidus Saturni. sane perite ait 'receptet', ut ex frequentativo verbo nobis ostenderet, Saturnum bis ad unumquodque signum reverti: quod alii planetae minime faciunt; solus enim est qui et longius a sole discedat et bis ad unumquodque signum recurrat. [1.337] ERRET bene 'erret'; nam planetae vocantur apo tes planes, id est ab errore: nam interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnumquam cum mundo feruntur. [1.338] IN PRIMIS VENERARE DEOS post haec cognita da praecipue operam sacrificiis, quibus tempestates et pluviae possint repelli. et mire hoc statim subiunxit, quia occurrebat: quid prodest tempestates futuras videre? et bene 'in primis', id est praecipue, ante omnia: nam alia neglecta possunt habere emendationem, tempestas adveniens, nisi ante provideris, universa subvertit. [1.339] ANNVA anniversaria, magna: sic in Aeneide "annua quae differre nefas". OPERATUS IN H. aut dans operam conviviis: aut cum opera cuncta compleveris. [1.340] [1.341] MOLLISSIMA VINA defaecata, asperitate carentia. [1.343] CUNCTA TIBI in honorem tuum, in tuam gratiam. [1.344] CUI TU LACTE FAVOS ET MITI DILUE BACCHO cui tu liba de lacte, melle, vino. nam superfluum est quod quidam dicunt, contra religionem dixisse Vergilium, licere Cereri de vino sacrificari: pontificales namque hoc non vetant libri. quod autem ait Plautus , cuius illi utuntur exemplo, "Cererin nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?" non est huic loco contrarium: nam aliud est sacrum, aliud nuptias Ceceri celebrare, in quibus re vera vinum adhiberi nefas fuerat, quae Orci nuptiae dicebantur, quas praesentia sua pontifices ingenti sollemnitate celebrabant. alii hunc locum aliter accipiunt, ut 'miti Baccho' non sit septimus, sed dativus et duo numina intellegamus, Liberi et Cereris—nam supra quoque ait 'in primis venerare deos': ut sit sensus, cui Cereri et miti Baccho, favos lacte dilue, id est eis sacrifica melle et lacte permixtis. [1.345] FELIX HOSTIA id est fecunda. dicit autem ambarvale sacrificium, quod de porca et saepe fecunda et gravida fieri consueverat. [1.346] OMNIS QUAM CHORUS 'chorus' proprie est coaevorum cantus atque saltatio. [1.347] CEREREM C. V. I. T. invocent copiam frumentorum. [1.348] TORTA REDIMITUS TEMPORA QUERCV id est habens in memoriam victum priorem, a quo Cereris revocatus est benignitate: nam olim homines glandibus vescebantur. [1.350] MOTUS INCOMPOSITOS id est saltationem aptam religioni, nec ex ulla arte venientem: Sallustius "saltare elegantius, quam necesse est probae". CARMINA DICAT hymnos. [1.353] MENSTRVA LUNA unde et mene dicitur. [1.354] CADERENT AUSTRI desinerent venti. etiam ex hoc loco prognostica sunt translata de Arato, pauca de multis. [1.356] VENTIS SURGENTIBUS flare incipientibus: unde est e contrario "cum venti posuere", id est flare desierunt. AUT FRETA PONTI litora pelagi, quae feriuntur fluctibus. duo autem dicit naturalia: futura enim tempestate et ante ventum fluctus movetur, et fragor auditur e silvis arcana quadam ratione naturae. [1.357] ARIDUS FRAGOR sonitus, qualis solet fieri ex aridis cum franguntur arboribus. ergo 'aridus' nimius: omne enim quod aridum est, cum frangi coeperit, nimium efficit sonum. fragor etiam a fractarum rerum nominatus est sonitu. [1.358] AUT RESONANTIA LONGE L. M. to auto, id est idem bis dixit. 'misceri' autem perturbari, ut "miscet agens telis". [1.360] IAM SIBI TUM C. M. T. V. C. scias, inquit, iam in pelago esse gravissimam tempestatem, cum ad litora mergi confugiunt. poetice autem ait 'iam sibi tum unda male temperat curvis carnis', id est sibi non parcit, sed crescit in perniciem suam: nam in carinam scindenda consurgit. [1.362] CLAMOREMQUE FERUNT id est si cum clamore revertuntur: nam plerumque plura dicit signa, e quibus unum non sufficit, sed omnia sunt animadvertenda, ut "cum cornix plena pluviam vocat inproba voce et sola in sicca secum spatiatur harena". [1.363] MARINAE FULICAE ad discretionem fluvialium. [1.364] ARDEA ardea dicta quasi ardua: quae cum altius volaverit, significat tempestatem: Lucanus "quodque signum ausa volare ardea". [1.366] PRAECIPITES CAELO LABI sequitur vulgi opinionem: non enim omnia prudenter a poeta dicenda sunt. quod autem videmus e caelo stellas quasi labi, aporrhoiai sunt ignis aetherii, quae fiunt cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde aliquas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum. nam stellae cadere non possunt: quarum natura est, ut stent semper, unde et stellae vocantur. sane sciendum est, ab illa parte ventum flaturum, in quam ignis ille ceciderit. [1.369] CONLUDERE PLUMAS moveri: Terentius "congrum istum maximum in aqua sinito ludere", id est moveri; Vergilius "ludere pendentes pueros". [1.370] AT BOREAE DE PARTE T. C. F. ET C. E. Z. T. D. hoc vult dicere: ubique ingentes efficit pluvias ab istis ventis mota tempestas. [1.373] NUMQVAM INPRUDENTIBUS I. O. alii 'in' vacare volunt, alii augendi habere significationem, ut sit, numquam imber obfuit valde prudentibus: quae res non valde sunt idoneae. unde melius est ita intellegere: numquam imber obfuit non ante provisus, tam sui clara dat signa: ut 'inprudentibus' ignaris accipiamus. nam hoc dicit: numquam nescienti nocet imber, quia se designat ante venturum. et scimus leviora esse mala, quae ex opinione contingunt. [1.375] AERIAE GRUES aut aerii coloris, aut altum volantes. dicit autem grues de vallibus fugere, non pluviam de vallibus surgere. [1.378] ET VETEREM IN LIMO RANAE CECINERE QUERELLAM fabula duplex est: nam ut Ovidius dicit, Ceres cum Proserpinam quaereret, ad relevandam sitim accessit ad quendam fontem. tunc eam Lycii rustici a potu prohibere coeperunt: et conturbantes pedibus fontem cum contra eam emitterent turpem naribus sonum, illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant. sed hoc non est valde aptum: nam illa magis insultatio fuerat, quam querella, et poenam sacrilegii iuste pertulerant. unde magis Aesopus est sequendus, qui hoc dicit: cum Iuppiter reges omnibus animalibus daret et ranis dedisset colendum brevissimum lignum, illae questae et aspernatae sunt. tunc eis hydrum iratus Iuppiter dedit, qui vescitur ranis. [1.380] BIBIT INGENS ARCUS sequitur vulgi iterum opinionem. [1.382] CORVORUM EXERCITUS multitudo. [1.383] IAM VARIAS PELAGI VOLUCRES ET QUAE ASIA CIRCUM DULCIBUS I. S. R. P. C. haec est vera lectio, et sensus talis est: iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera. nam si 'iam variae' legeris, sensus nulla ratione procedit. Caystrus autem fluvius est, Asia vero palus, unde fecit 'prata Asia'. et de palude Asia 'A' longa est; nam de provincia corripit 'A', ut "Europa atque Asia pulsus". et est Homericus versus Asio en leimoni Kaustriou amphi rheethra. [1.384] RIMANTUR PRATA pascuntur in pratis, cibum per terrae rimas requirentes: nam rimari hinc tractum est a porcis, qui glandes rimantur de rimis terrarum. [1.387] ET STUDIO INCASSUM GESTIRE LAVANDI 'gestire' laetitiam suam corporis habitu significare: nam ut homines verbis laetitiam suam exprimunt, ita aves corporis gesticulatione. 'incassum' autem ideo ait, quia plumarum compositio aquam minime admittit ad corpus. [1.388] PLENA VOCE rauca, contra naturam suam. et VOCAT poetice ait; non enim vocat, sed denuntiat pluviam. et notandum, cornicem et rauca voce et solam pluviam praedicere, corvos vero et plures et voce tenui ac purissima, contra naturam suam, ut "tum liquidas corvi presso ter gutture voces". [1.391] TESTA CUM ARDENTE propter vilitatem lucernam noluit dicere, nec iterum lychnum, sicut in heroo carmine, ut "dependent lychni": medius enim in his libris est stilus, sicut diximus supra. [1.392] PUTRES CONCRESCERE FUNGOS nam ut dicit Plinius, cum aer umidus esse coeperit, favilla, quae cum fumo solet egredi, prohibita aeris crassitate in lucernis residet et quasdam velut fungorum imitatur imagines. [1.393] NEC MINUS EX IMBRI SOLES id est serenitates. et versa vice dat prognostica, quibus agnoscamus ex tempestatibus caelo serenitatem futuram. ET APERTA SERENA aer enim densetur nubilo et rarescit sereno, ut "densat erant quae rara modo et quae densa relaxat". [1.396] NEC FRATRIS RADIIS O. S. L. 'obtusa' subaudis a superioribus; nam hoc dicit: nec luna videtur obtusa, quae est radiis solis obnoxia: nam, ut dicunt physici, ab eo accipit lumen. [1.397] TENVIA proceleumaticus est pro dactylo: quam rem quotienscumque facit Vergilius, servat locum synizesi, ut 'tenuia', item "genua labant". [1.399] DILECTAE THETIDI ALCYONES Ceyx, filius Luciferi, habuit uxorem Alcyonen. a qua cum prohibitus isset ad consulendum Apollinem de statu regni sui, naufragio periit. cuius corpus cum ad uxorem delatum fuisset, illa se praecipitavit in pelagus. postea miseratione Thetidis et Luciferi conversi sunt ambo in aves marinas, quae alcyones vocantur. sane sciendum est, quia, cum de muliere dicimus, 'haec Alcyone' facit; cum de avibus, 'hic' et 'haec alcyon' et 'hi' et 'hae alcyones'. istae autem aves nidos faciunt in mari media hieme: quibus diebus tanta est tranquillitas, ut penitus nihil in mari possit moveri. inde etiam dies ipsi Alcyonia nominantur. NON ORE SOLUTOS scilicet 'maniplos'. alii 'soluto ore' accipiunt, id est nimium patenti. [1.400] INMUNDI autem luto gaudentes: Horatius "et amica luto sus". [1.401] MAGIS IMA PETUNT id est deprimuntur ad valles. [1.403] NEQVIQVAM SEROS EXERCET NOCTVA C. id est non. 'noctua' autem avis est lucifuga, quae significat pluviam si cecinerit post solis occasum. de hac autem talis est fabula. Nyctimone postquam cum patre concubuit et agnovit facinus esse, in silvis se abdidit et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi. NEQVIQVAM non: Persius "nequiquam fundo suspiret nummus in imo", item Vergilius "et summo clipei nequiquam umbone pependit". [1.404] SUBLIMIS IN AERE NISUS Nisus rex Megarensium, pater Scyllae, de quo plenius in bucolicis diximus. [1.414] PROGENIEM PARVAM D. Q. R. N. de corvis Plinius in naturali historia hoc dicit, eos esse obliviosos et plerumque minime. ad nidos suos reverti; sed quadam ratione naturae haec ad suos congerunt nidos, quae vermes possint creare, ex quibus relicti eorum pulli aluntur interdum. horum oblivionem probat etiam ex rebus, quas cum absconderint, derelinquunt: quod etiam mustelae dicuntur efficere. [1.415] HAUD EQVIDEM CREDO proponit sibi quaestionem acerrimam et de intima philosophia, quam tamen tota facilitate dissolvit. nam quaerit, cur homines, quos constat esse prudentiores animalibus, per se non sentiant qualitatem aeris futuri, sed eam magis ex aliis animalibus colligant. et hoc dicit: homines prudentiam habere naturalem et suo iudicio posse vel laetos esse vel tristes: quae res in haec animalia cadere minime possunt, quae nihil suum habent, sed naturam aeris sequuntur et pro eius qualitate aut laeta videntur aut tristia, nec praedicere aeris naturam videntur, sed eam vel prosperam vel adversam advenientem sequuntur. nos vero et laeti esse inter nubila possumus et in serenitate solliciti. [1.416] AUT RERUM FATO PRUDENTIA MAIOR id est non est illis divinitus concessum ingenium, nec prudentia, quae est maior rerum fato: alibi "metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari". [1.418] IUPPITER UMIDUS aer, ut "manet sub Iove frigido venator". [1.422] CONCENTUS mixtus cantus, id est symphonia. [1.423] LAETAE PECUDES aeris serenitate gaudentes. [1.424] SOLEM AD RAPIDUM velocem. et notandum, haec signa magis fida et subtiliora esse, quae ex luna vel sole colligimus. [1.425] LUNASQUE SEQUENTES ORDINE RESPICIES non 'ordine respicies', sed 'ordine', id est rationabiliter, 'solem sequentes': luna enim solis circulum sequitur, licet ipsa inferior sit. Donatus dicit, 'lunas' noctes accipiendas; sed male: non enim signa, quae dicturus est, ex nocte, sed ex luna colligimus. [1.426] NUMQVAM TE CRASTINA FALLET HORA hyperbole est: ne hora quidem te decipiet. NEQUE INSIDIIS NOCTIS CAPIERE SERENAE decipiere: nam aphaeresis est. et plerumque scimus nos decipi serenitate. [1.428] [1.429] AGRICOLIS PELAGOQUE P. I. si non habuerit pura cornua et intra eam nigrum aerem videris, erit ubique pluvia: sic supra "omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto (umida vela legit.)" [1.430] VIRGINEUM SUFFUDERIT O. R. forinsecus habuerit: nam de interiore parte 'infuderit' diceret. [1.431] AUREA PHOEBE pulchra, ut "at non Venus aurea contra". 'Phoebe' autem venit ab eo quod est 'Phoebus'. et sciendum, propria nomina femininum ex se tantum, non etiam neutrum facere, ut 'Phoebus Phoebe', 'Iulius Iulia', 'Tullius Tullia', non ut appellativum 'doctus docta doctum'. [1.432] SIN ORTV QUARTO N. Q. I. C. A. Aratus tertiam dicit animadvertendam lunam, hic quartam, non illud improbans, sed hoc magis probans: nam ad hoc pertinet 'namque is certissimus auctor'. [1.435] EXACTUM AD MENSEM usque ad mensis ultimam partem: unde et exacti menses dicuntur, qui circa partum sunt: ipse in sequentibus "exactis gravidae cum mensibus errant". [1.437] GLAUCO hic piscator fuit de Anthedone civitate. qui cum captos pisces super herbam posuisset in litore et illi recepto spiritu maria rursus petissent, sensit quandam herbarum potentiam, quibus esis conversus est in numen marinum. Panopea autem nympha est marina. INOO MELICERTAE patronymicon est a matre Ino. sane Ino et Melicerta postquam sunt in numina commutati, graece Palaemon et Leucothea sunt appellati, latine Portunus et Mater Matuta. [1.442] CONDITUS IN NUBEM id est si orbis eius quasi concavus fuerit: quod ipse exprimit dicens 'medioque refugerit orbe'. [1.444] SINISTER noxius. [1.448] MALE DEFENDET non defendet: nam decussis pampinis etiam uva vim grandinis patitur. [1.451] PROFUERIT MEMINISSE MAGIS ideo 'magis', quia a sole venientia vespertina signa meliora sunt. [1.453] CAERULEUS PLUVIAM D. breviter collecta conclusio. [1.456] ME NOCTE P. A. I. gratiosiorem sensum fecit interposita suae personae commemoratione: nam hoc dicit, nulli se suadere illa nocte navigare. [1.458] AT SI CUM REFERETQUE DIEM C. Q. R. hoc ad futurae serenitatis pertinet signum: nam si de ipso die dicas, stultissimum est. [1.460] CLARO AQVILONE serenifico, quia est et nubilus, sicut fere omnes venti: Horatius "albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe notus neque parturit imbres perpetuos". [1.461] DENIQUE QUID VESPER SERUS VEHAT conclusio est, quae hoc continet: signa quae possumus ex stellis vel ex ventis colligere, melius ex sole colligimus. QUID COGITET UMIDUS AUSTER id est in quam se partem inflectat, utrum ad serenitatem, an ad pluvias, ut diximus supra. [1.463] QUIS DICERE FALSUM A. fallacem: Sallustius "ambitio multos mortales falsos fieri coegit". CAECOS TUMULTUS coniurationes, latentes insidias. [1.466] ILLE ETIAM EXTINCTO MISERATUS C. R. bonum epilogi repperit locum, ut in Augusti gratiam defleat Caesaris mortem. constat autem, occiso Caesare in senatu pridie iduum Maiarum solis fuisse defectum ab hora sexta usque ad noctem: quod quia multis tractum horis est, dicit 'aeternam timuerunt saecula noctem'. [1.467] OBSCURA FERRUGINE alibi "et ferrugine clarus". ferrugo autem est purpura nigrior Hispana. [1.468] IMPIA SAECULA quibus fuerat Caesar occisus. [1.469] ET AEQVORA PONTI non sine causa addidit 'ponti', quia sunt et campi aequora, ut "ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor". [1.470] INPORTUNAEQUE VOLUCRES in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri. [1.472] UNDANTEM RUPTIS FORNACIBUS AETNAM malum enim omen est, quando non fumi, sed flammarum egerit globos: et ut dicit Livius, tanta flamma ante mortem Caesaris ex Aetna monte defluxit, ut non tantum vicinae urbes, sed etiam Regina civitas afflaretur. 'undantem' autem undae modo flammas vomentem. [1.474] TOTO GERMANIA C. A. bene 'Germania', quam vicerat Caesar, ut eo occiso in rebellionem videretur exsurgere. [1.475] INSOLITIS TREMUERUNT MOTIBUS A. aut novis, id est numquam ante in Alpibus factis, aut magnis et maioribus solito. [1.478] SUB OBSCURUM circa noctis obscurum. PECUDESQUE LOCUTAE INFANDUM aut infanda verba protulerunt, aut hoc ipsum infandum fuit, quod sunt contra naturam locutae. [1.480] INLACRIMAT TEMPLIS EBUR scilicet simulacrorum. AERAQUE SUDANT signa sunt laboris futuri. [1.481] INSANO magno, ut "quid tantum insano iuvat indulgere dolori?" et sciendum, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam alia futura significare. [1.482] FLUVIORUM REX ERIDANUS Padum dicit. 'fluviorum' autem 'rex' per Italiam, aut certe per totum orbem, secundum quod dicit Lucanus, qui ait cum de isto flumine loqueretur "non minor hic Nilo, nisi quod per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas: non minor hic Histro", "nisi quod, dum permeat orbem, Hister casuros in quaelibet aequora fontes accipit et Scythicas exit non solus in undas". [1.487] CECIDERUNT PLURA SERENO FULGURA omen est in eo, quia et caelo sereno missa sunt fulmina et plura sunt missa. [1.488] DIRI COMETAE crinitae, pessimae, quia sunt et bonae, ut docuimus in Aeneide, factae ex Iove vel Venere: quam rem plenissime Avienus exsequitur. [1.489] PARIBUS TELIS Lucanus "pares aquilas et pila minantia pilis". [1.490] ITERUM VIDERE PHILIPPI civitas Thessaliae, in qua primo Caesar et Pompeius, postea Augustus et Brutus cum Cassio dimicaverunt. [1.491] NEC FUIT INDIGNUM SUPERIS quasi exclamatio est ad deos. [1.492] EMATHIAM Thessaliam, dictam ab Emathio rege. Haemus autem mons est Thessaliae. [1.494] INCURVO una pars orationis est. [1.495] SCABRA aspera: unde et scabies dicitur a corporis asperitate. [1.496] GALEAS INANES concavas ut "galeam ante pedes proiecit inanem". GRANDIA OSSA aut multa aut ingentia, quasi antiquorum et heroum. [1.498] DII PATRII patrii dii sunt, qui praesunt singulis civitatibus, ut Minerva Athenis, Iuno Karthagini. INDIGETES indigetes proprie sunt dii ex hominibus facti, quasi in diis agentes, abusive omnes generaliter, quasi nullius rei egentes. VESTAQUE MATER QUAE TUSCUM TIBERIM ET ROMANA P. S. poetice: nam verum nomen eius numinis, quod urbi Romae praeest, sciri sacrorum lege prohibetur: quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est. [1.502] LAOMEDONTEAE LUIMUS P. T. excusat Augusti tempora et eum dicit suis viribus compensare tanta damna rei publicae, quae ex maiorum vitiis descendisse confirmat: Horatius "neclegis inmeritis nocituram postmodo te natis fraudem committere". [1.504] HOMINUM QUERITUR CURARE TRIUMPHOS cum caelestes possis mereri. [1.505] FAS VERSUM ATQUE NEFAS apud homines scilicet, qui spernunt licita, appetentes inlicita. [1.507] SQVALENT ABDUCTIS A. C. ad bella, ut "et latos vastant cultoribus agros". [1.509] HINC MOVET EUPHRATES ILLINC G. B. undique bellum movetur: Euphrates namque orientis est fluvius, Germania occidentis provincia. [1.510] VICINAE RUPTIS INTER SE L. V. A. F. et externa et civilia bella desaeviunt. [1.512] UT CUM CARCERIBUS SESE EFFUDERE Q. hoc vult dicere: res publica quidem habet optimum imperatorem, sed tanta sunt vitia temporum praeteritorum, quae in dies singulos aucta sunt, quemadmodum in processu equorum cursus augetur, ut ea, licet optimus, rector refrenare non possit, sicut et auriga a ferventi cursu equos non potest plerumque revocare. [1.513] ADDUNT IN SPATIA currendo plus eorum cursus augetur. [1.514] NEQUE AUDIT CURRUS H. id est equi. sane sciendum, translationem hanc esse, non comparationem, quae si ponatur in fine, vitiosum est. GEORGICON LIBER II [2.1] HACTENUS ARVORUM CULTUS ET SIDERA CAELI mire iteravit illum versum "quid faciat laetas segetes, quo sidere terram". in hoc autem libro exsequitur culturam agri consiti, qui omnium arborum continet genera. et sciendum est, Vergilium vites quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret". et 'hactenus', ut multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans 'hucusque'. alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento palearia pendent"; sed melius est unam partem accipere orationis 'hactenus'. SIDERA CAELI pleonasmos est: nec enim alibi, nisi in caelo, sunt sidera. [2.2] TE BACCHE CANAM inventorem pro vitibus posuit, de quibus kat' exokhen in hoc libro loquitur: nam vites praecipuae sunt, licet et aliarum arborum faciat commemorationem. NEC NON SILUESTRIA TECUM VIRGULTA id est infecundas arbores, quibus praecipue in Italia vites cohaerent. [2.3] TARDE CRESCENTIS OLIVAE res enim diu duratura tardius crescit. [2.4] HUC PATER O LENAEE 'pater' licet generale sit omnium deorum, tamen proprie Libero semper cohaeret: nam Liber pater vocatur. Lenaeus autem apo tes lenou dicitur, id est a lacu: nam quod Donatus dicit ab eo, quod mentem deleniat, non procedit; nec enim potest Graecum nomen Latinam etymologiam recipere. [2.5] TIBI FLORET AGER in honorem tuum exultat et laetus est: nam autumnali tempore re vera florere non potest ager. PAMPINEO pro 'pampinoso', ut 'nemus frondeum' pro 'frondosum'. [2.6] VINDEMIA cum vindemiam numero singulari dicimus, unius anni significamus; cum plurali, multorum, ut messem et messes, hiemem et hiemes: haec enim semel tantum annis quibusque contingunt. multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis generaliter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit': tunc enim omne elementum, non terras aliquas significamus. [2.7] MUSTO NOVO mustum numero tantum singulari dicimus, sicut vinum, licet Ovidius abusive dixerit musta. sed hoc ille plus fecit, quod et 'mustis' dixit, cum, ut diximus, de his nominibus tres casus tantum usurpari consueverint. [2.9] PRINCIPIO ARBORIBUS V. E. N. C. creandarum arborum naturaliter tria sunt genera. aut enim sua sponte nascuntur, aut ex seminibus fortuito iacentibus surgunt, aut ex radicibus pullulant: nam cetera usus invenit favente natura. [2.11] SPONTE SUA 'sponte' modo nomen est, quia iunctum est ei genus, quo caret semper adverbium. VENIUNT crescunt, ut "illic veniunt felicius uvae". CAMPOSQUE ET FLUMINA LATE CURVA TENENT per transitum ostendit, in quibus locis arbores sponte sua nascantur, scilicet in umidis: nam terra mater est rerum omnium et seminum cunctorum creatrix. [2.12] UT MOLLE SILER arboris genus est. et notandum genus neutrum de arbore, quod est admodum rarum. [2.13] GLAUCA CANENTIA FRONDE SALICTA locum salicum pro ipsis arboribus posuit. bene autem ait et 'glauca' et 'canentia'; nam salix ab una parte alba est, ab altera viridis. sane cacenphaton est 'glauca canentia'. [2.14] POSITO DE SEMINE quacumque ratione proiecto, vel ab avibus, vel ab hominibus, ne incipiat esse industriae. [2.15] [2.16] HABITAE GRAIS ORACULA QUERCUS nam in Dodonaeo nemore arbores, dantes responsa, fuisse dicuntur. 'habitae' autem 'Grais' vel quasi non credens dixit, vel quasi Italus, qui loca illa nesciret: vel re vera quondam 'habitae', quia illo tempore iam silebant. [2.17] PULLULAT mira in singulis est proprietas: nam ait 'sponte sua veniunt', 'surgunt de semine', 'pullulant ab radicibus'. [2.18] UT CERASIS 'haec cerasus, his cerasis' facit. sane Cerasus civitas est Ponti, quam cum delesset Lucullus, genus hoc pomi inde advexit et a civitate cerasium appellavit: nam arbor cerasus, pomum cerasium dicitur. hoc autem etiam ante Lucullum erat in Italia, sed durum, et cornum appellabatur: quod postea mixto nomine cornocerasium dictum est. PARNASIA LAURUS a Parnaso monte Apollini consecrato. [2.20] HOS NATURA MODOS PRIMUM DEDIT bene 'primum': nam ut etiam supra diximus, favor naturae fuit etiam ad alios inveniendos; contra naturam enim nihil hominum inventum valeret. [2.22] VIA SIBI ratione, ut "inveni, germana, viam". [2.23] HIC PLANTAS inter plantas et plantaria hoc interest: nam plantae sunt raptae de arboribus, plantaria vero, quae ex seminibus nata cum radicibus et terra propria transferuntur, ut "et viva sua plantaria terra". [2.24] SULCIS fossis, ut "ausim vel tenui vitem committere sulco". HIC STIRPES OBRVIT ARVO altius deponit validiores cum radicibus plantas. [2.25] QUADRIFIDASQUE SUDES ita robustas, ut possint in quattuor partes dividi. ET ACUTO ROBORE pro 'acuti roboris' accipimus. et est bis idem dictum: nam valli et sudes idem sunt. [2.26] SILVARUMQUE ALIAE PRESSOS P. A. E. propago praecipue vitibus congruit: unde apparet, silvas eum etiam de vitibus dicere. [2.27] ET VIVA SUA P. T. et aliae silvarum expectant plantaria cum sua terra viva, id est naturali, ut "vivoque sedilia saxo", id est naturali. inde est "mutata ignorent subito ne semina matrem". [2.30] QUIN ET CAUDICIBUS SECTIS pro 'codicibus', sicut 'caulem' pro 'colem', 'sauricem' pro 'soricem' dicimus. fit autem hoc de oliva et myrto, quarum sicci stipites secantur usque ad medullam et terrae infossi ex se arbores creant: quod sine dubio est mirandum. [2.31] TRUDITUR urgente natura procreatur ex arido. RADIX OLEAGINA derivativum ab olea. [2.32] INPUNE VIDEMUS sine damno sui. et loquitur de insitione. sane 'insitas' arbores dicimus, 'insertas' vero causas aut fabulas. [2.34] LAPIDOSA CORNA dura: alibi "lapidosaque corna dant rami". [2.35] PROPRIOS GENERATIM 'generatim' est per singula genera, 'generaliter' autem est simul omnia: genikos kai kata genos. [2.37] SEGNES TERRAE pigrae, infecundae. et docet posse industriam etiam loca asperrima ad fertilitatem perducere. ISMARA montes Thraciae. [2.38] TABURNUM (Taburnus) mons Campaniae. VESTIRE vero implere significat. [2.39] TUQUE ADES INCEPTUMQUE UNA D. L. adesto et inceptum favorem omnibus libris inpendito: nam ubique eum invocat. [2.40] O DECUS O FAMAE M. P. M. N. Horatius "o et praesidium et dulce decus meum". [2.41] PELAGOQUE VOLANS DA VELA PATENTI simplici generi carminis praesta favorem, ut 'vela' favorem accipiamus, 'patens pelagus' carminis facilitatem. hoc autem carmen facile esse, ipse significat dicens et 'in manibus terrae', hoc est in facili et in promptu res posita est, et 'non ego cuncta meis amplecti versibus opto', id est non sum universa dicturus; nec enim possum: qua re et suam verecunde extenuat possibilitatem, et Maecenatis auribus ex sui carminis brevitate blanditur. alii aliter accipiunt: constat Maecenatem fuisse litterarum peritum et plura composuisse carmina -nam etiam Augusti Caesaris gesta descripsit, quod testatur Horatius dicens "tuque pedestribus dices historiis proelia Caesaris, Maecenas, melius ductaque per vias regum colla minacium"—, ut hoc nunc dicat: 'inceptumque una decurre laborem', id est adesto et simul scribamus; licet enim quae tu scribis esse constet ingentia, meum autem carmen et breve sit et totum id explicare non possim, debes tamen favere minoribus: ut 'pelagoque volans da vela patenti' sit ingentia scribe, et 'primi lege litoris oram' fave minora scribenti. [2.42] NON EGO CUNCTA MEIS Lucretii versus; sed ille "aerea vox" ait, non 'ferrea'. [2.44] PRIMI LEGE LITORIS ORAM 'lege' nauticus sermo, qui nunc et ad navigium et ad lectionem potest referri; nam hoc dicit: faveto principio vel humilitati carminis mei. [2.45] IN MANIBUS TERRAE in facili, in promptu est terrarum descriptio: quod Graeci prokheiron dicunt. NON HIC TE CARMINE FICTO ATQUE P. A. ET L. E. T. id est simpliciter universa describam nec, ut in Aeneide, aliquibus figmentis aut ullis utar ambagibus. 'longa' autem 'exorsa' dicit prooemia longe repetita, quae constat esse vitiosa. [2.47] SPONTE SUA QUAE SE T. I. L. A. ad illud, quod omiserat, redit et exsequitur qualitatem trium generum, quae supra memoraverat, arborum scilicet sponte natarum, procreatarum ex semine et earum, quae de radicibus pullulant. [2.48] INFECUNDA QUIDEM fructu carentia. et per transitum rem physicam tetigit: nam semen esum salicis dicitur infecunditatem mulieribus gignere, et supra ait "et glauca canentia fronde salicta". LAETA ET FORTIA quasi hoc in ipsis genus est fecunditatis. [2.49] QUIPPE SOLO NATURA SUBEST quia, ut supra diximus, naturaliter rerum omnium mater est terra et universa intra se continet semina: hinc est 'quippe solo natura subest'. nam natura dicta est ab eo, quod nasci aliquid faciat. mire autem ait 'subest', id est inest latenter; nam non apparet: unde Epicurei dicunt nihil esse, quod non habeat originem sui; nam hoc est "gigni de nihilo nihilum: in nihilum nil posse reverti". [2.50] SCROBIBUS nos 'scrobes' genere dicimus masculino, licet Lucanus dixerit contra artem "exigua posuit scrobe". [2.51] SILUESTREM ANIMUM naturalem asperitatem et infecunditatem. [2.52] VOCES ARTES fecunditates ex arte venientes. [2.54] HOC FACIET erit fecunda, si fuerit inde translata. [2.56] FERENTEM quae ferre potest, si ei umbra non noceat. [2.57] [2.59] POMAQUE DEGENERANT modo 'degenerant' vertuntur in peius; alias in melius. 'poma' autem arborum ex semine procreatarum dicit, quas constat, nisi translatae aut insitae fuerint, non respondere qualitati seminis sui. [2.60] FERT UVA RACEMOS uvam pro vite posuit, id est fructum pro arbore. sane racemus botryonis est pars, et botryo graecum est. et sic hic uvam pro vite posuit, sicut Horatius pro vino: nam ait "Caecubum et prelo domitam Caleno tu bibes uvam". [2.62] IN SULCUM in ordinem componendae, aut certe arandae. MULTA MERCEDE multo labore: a sequenti quod praecedit intellege. [2.63] SED TRUNCIS OLEAE MELIUS quia supra ait "truditur e sicco radix oleagina ligno". et iam redit ad eos modos, quos invenit industria. dicendo autem 'melius' ostendit etiam alias arbores ex truncis posse procreari. sane olea est arbor ipsa, unde derivatio est oleum; oliva vero fructus ipse, unde olivum dicitur. legimus tamen olivam et de arbore, ut "incumbens tereti Damon sic coepit olivae". [2.64] SOLIDO PAPHIAE DE ROBORE MYRTUS sicut et olea. 'Paphiae' autem Veneriae, a Papho insula, in qua Venus colitur. huic autem myrtus consecrata est, vel quod haec arbor gaudet litoribus et Venus de mari dicitur procreata, vel quod, ut medicorum indicant libri, haec arbor apta est mulierum necessitatibus plurimis. [2.65] PLANTIS ET DURAE CORYLI NASCUNTUR duras dixit non ad lignum, sed ad fetum ipsarum referens. alii 'edurae' legunt, quasi non durae, ut paulo post "enodes trunci", id est sine nodis, ut 'e' modo minuentis, non augentis habeat significationem. sane coryli proprie dicuntur: nam abellanae ab Abellino Campaniae oppido, ubi abundant, nominatae sunt. [2.66] HERCULEAEQUE A. V. C. ipse alibi "Herculea bicolor cum populus umbra". [2.67] CHAONII PATRIS Iovis Epirotici. ARDVA PALMA aut alta, aut ad quam difficile pervenitur. [2.68] CASUS ABIES VISURA MARINOS est enim abietis species apta navibus, quam sappinum vulgo vocant. [2.69] FETV NUCIS ARBUTUS HORRIDA versus dactylicus: nam male quidam 'horrens' legunt. 'horrida' autem hispida. et iam transit ad insitionem, quae duplex est: nam aut insitio dicitur, cum, fisso trunco, surculus fecundae arboris sterili inseritur, aut oculorum inpositio, cum, inciso cortice, libro alienae arboris germen inserimus. [2.70] STERILES PLATANI MALOS GESSERE V. dicit quid in quam arborem debeamus inserere: in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum. sed 'castaneae fagos' eget expositione; non enim in castanea fertili infecunda fagus inseritur: unde aut hypallage est, ut 'castaneae fagos' sit pro 'fagi castaneas'; aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos gessere valentes castaneae',—id est infecundae arbores platani fortes ramos castaneae portaverunt—'fagos ornusque incanuit albo flore piri': secundum quam distinctionem 'fagos', licet brevis sit 'gos', finalitatis tamen ratione producitur; 'fagos' enim incipit graecus esse nominativus singularis, non pluralis noster accusativus. alii neutrum probant et ita accipiunt 'castaneae fagos, piri flore ornus incanuit', ut similiter 'fagos' nominativus sit graecus. [2.73] NEC MODUS INSERERE ATQUE O. I. S. aut non est simplex et fortuita ratio, sed ea quae ingenti labore colligitur; aut hoc dicit: non est idem inserere, quod et oculos inponere, quarum rerum discretionem hoc loco commemorat, sicut nos diximus supra. [2.74] TRUDUNT propellunt, eiciunt. [2.75] TENUES TUNICAS id est interiores arborum libros. [2.76] HUC INCLUDUNT quia ait 'aliena ex arbore' et est mutatio, ideo non ait 'hic includunt': sic Cicero "includuntur in carcerem condemnati, utique qui illuc fuerant aliunde deducti". [2.77] INOLESCERE concrescere, sunphuein. [2.78] [2.80] [2.82] MIRATASTQUE NOVAS FRONDES ET N. S. P. ingens phantasia. sane 'miratastque' legendum est, ut stet versus. [2.83] PRAETEREA GENUS HAUD UNUM docet nunc etiam in singulis arborum speciebus esse aliquam varietatem. [2.84] LOTOQUE Lotos nympha quaedam fuit. quam cum amatam Priapus persequeretur, illa deorum miseratione in arborem versa est, quae vulgo faba Syriaca dicitur. [2.85] UNAM IN FACIEM in eandem similitudinem. [2.86] ORCHADES a graeca etymologia, sed obscena, id est a testiculis. RADII olivae a longinquitate nominatae. AMARA PAUSIA BACA oliva a paviendo dicta, id est tundendo; aliter enim ex se oleum non facit. 'amara' autem 'baca' viridi, ut "atque apio crines ornatus amaro"; nam de pausia viride oleum fit: unde contra dulce dicitur non viride. [2.87] POMAQUE subaudis a superioribus 'non unam nascuntur in faciem'. ALCINOI SILVAE pomiferae arbores: nam Alcinous, rex Phaeacum, fuit diligens cultor hortorum, unde per eius silvas arbores pomiferas intellegimus: de quo Homerus ait, quod haberet melon d' epi melon. [2.88] CRUSTUMIIS Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. SYRIISQUE nigris. GRAVIBUS VOLEMIS magnis: nam et volema ab eo, quod manum impleant, dicta sunt, unde et 'involare' dicimus. [2.89] NON EADEM ARBORIBUS P. V. N. id est vites quoque diversae sunt. 'nostris' autem Italis. et bene 'pendet' ; nulla enim vitis in Italia est , quae non pendeat. [2.90] METHYMNAEO CARPIT D. P. L. Lesbos insula est , cuius civitas est Methymna, habens pretiosissimum vinum. [2.91] THASIAE VITES a Thaso insula nominatae. MAREOTIDES ALBAE Aegyptiae; Mareotis enim pars est Aegypti. et dicendo albas ostendit esse etiam purpureas vel alterius coloris. [2.92] PINGVIBUS HAE T. H. L. I. pinguibus Thasiae, levioribus Mareotides: nam ordinem positum sequimur, cum aperte aliquid non commemoratur. [2.93] PASSO PSITHIA UTILIOR bene 'utilior', ut ostendat etiam de alia uva posse passum fieri, sed melius de psithia. passum autem dicitur a patiendo; nam decoquitur mustum et inde fit passum. hinc defrutum dictum est, quod defraudatur et quasi fraudem patitur. TENVISQUE LAGEOS quae latine leporaria dicitur. 'tenuis' autem penetrabilis, quae cito descendit ad venas. [2.94] TEMPTATURA PEDES OLIM V. Q. L. Terentius "neque pes neque mens suum officium facit". 'olim' autem adverbium est cuiuslibet temporis. [2.95] PURPUREAE purpurei coloris: PRECIAEQUE hae cito maturescunt: unde et preciae dictae sunt, quasi praecoquae, quod ante alias coquantur. QUO TE CARMINE DICAM RAETICA hanc uvam Cato praecipue laudat in libris, quos scripsit ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli rei esse aptam, miraturque cur eam laudaverit Cato. sciens ergo utrumque Vergilius medium tenuit, dicens 'quo te carmine dicam Raetica'? [2.96] NEC CELLIS IDEO CONTENDE FALERNIS licet sis a Catone laudata, tamen vino te Campano praeferre non debes. 'cellis' autem apothecis dicit; nam cellas vinarias dicimus. et Falernus mons Campaniae est, in quo optima vina nascuntur. [2.97] SUNT ET AMINNEAE VITES FIRMISSIMA VINA aminneum vinum dictum est quasi sine minio, id est rubore; nam album est. sane aminneum dici versus probat, qui stare non potest, si amineum dixerimus. [2.98] TMOLIUS ADSURGIT QUIBUS ET REX IPSE PHANAEUS duplex est hoc loco expositio. nam alii volunt sine vitio in subauditione esse posita quae aperte dicere non possumus, ut sit 'quibus vinis assurgit', id est cedit, 'vinus Tmolius et Phanaeus': quod si aperte dicatur, est utrumque vitiosum—tamen 'vinus' de Graeco traxit, nam oinos dicunt. pleraque autem subaudiri, quae aperte non possumus dicere, et ipse alibi docet, dicens de Allecto "nec dextrae erranti deus afuit", et Sallustius, qui ait "quis a Sertorio triplices insidiae per idoneos saltus positae erant: prima" et subaudiendum reliquit 'insidia', quod penitus dicere non possumus. alii autem ad superiora referunt, ut 'quibus' non ad vina referamus, sed ad vites, ut sit 'quibus vitibus cedit Tmolius et Phanaeus, montes vitibus consiti': et est figura, qualis illa in Aeneide "me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo", scilicet Ascanium, non quem caput. et Tmolius mons est Ciliciae, Phanaeus mons in promuntorio Chii, dictus a Phanaeo rege. ut autem 'assurgit' cedit sit, tractum est a sedentibus, qui in honorem alicuius surgere consueverunt. REX IPSE PHANAEUS de Lucilio hoc tractum est, qui ait Khios te dunastes, id est oinos. [2.99] ARGITISQUE MINOR quantum ad solam pertinet speciem. [2.101] DIS ET MENSIS ACCEPTA SECUNDIS grata et sacrificiis et mensis secundis, pomorum scilicet. [2.102] BUMASTE uva in mammae bovis similitudinem. [2.103] SED NEQUE QUAM MULTAE SPECIES NEC N. Q. S. scit apud diversos lecta esse innumerabilia vitium genera: quibus offensus ait, colligere tanta vitium genera nec utile est nec possibile. qui enim conatur universa cognoscere, debet etiam inpossibilia scire, ut est harenarum vel fluctuum numerus. [2.104] [2.105] [2.109] NEC VERO TERRAE FERRE O. O. P. aut generale est, sicut ait in primo "et quid quaeque ferat regio": aut ad superiora pertinet, ut talis sit sensus: non prodest nosse cuncta vitium genera; nec enim omnia procreantur in omnibus terris. [2.110] CRASSIS PALUDIBUS lutosis naturaliter. [2.112] LITORA MYRTETIS LAETISSIMA locum posuit pro ipsis arboribus, sicut salictum pro salicibus: nam myrtetum est locus, arbor ipsa myrtus vocatur. DENIQUE APERTOS B. A. C. hinc est, quod vites amant montium laxiora. [2.114] ASPICE ET EXTREMIS D. C. O. intuere etiam extremum orbem cum suis cultoribus domitum: nam subaudimus 'cum'. et per transitum maiestatem Romani laudat imperii. [2.115] EOASQUE DOMOS ARABUM Arabia, Panchaia, Sabaeorum gens eadem est, apud quam tus nascitur, ut "solis est turea virga Sabaeis", item "totaque turiferis Panchaia pinguis harenis", Plautus "Arabico ture". PICTOSQUE GELONOS stigmata habentes: populi Scythiae, ut "pictique Agathyrsi". [2.116] PATRIAE regiones, ut "Italiam quaero patriam". SOLA INDIA NIGRUM F. H. atqui et in Aegypto nascitur; sed Indiam omnem plagam Aethiopiae accipiamus. sane et 'haec hebenus' et 'hoc hebenum' dicitur. hic neutro usus est, Lucanus vero ait "hebenus Mareotica vastos non operit postes". hebenus autem arbor est, quae caesa durescit in lapidem. [2.119] BALSAMAQUE 'que' vacat, ut "dixitque et proelia voce diremit". sane balsamum est arbor ipsa, opobalsamum sucus collectus ex arbore—nam opos dicitur sucus—, xylobalsamum lignum ipsius arboris. probatio autem opobalsami, ut dicit Plinius, haec est, si contra solem feratur et corruptum non sit, manum ferentis exurit. SEMPER FRONDENTIS ACANTHI arbor in Aegypto, semper frondens, ut oliva, laurus; acanthos dicta, quia spinis est plena. abundat hac etiam Cercina insula. [2.121] VELLERAQUE UT FOLIIS D. T. S. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est sericum: nam lanam arboream non possumus accipere, quae ubique procreatur. DEPECTANT decerpant; sed alii 'depectat' legunt: quod si est, 'Seres' posuit pro 'Ser', sicut 'trabes' pro 'trabs'. sic Lucanus "sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes". [2.122] . OCEANO PROPIOR GERIT INDIA L. haec enim habet arbores magnas, quae est iuxta Oceanum: hinc est 'extremi sinus orbis'. [2.123] [2.125] NON TARDA id est strenuissima: nam litotes figura est. [2.126] MEDIA FERT TRISTES SUCOS 'di' sine sibilo proferenda est: graecum enim nomen est, et Media provincia est. TRISTES SUCOS amaros, ut "tristisque lupini". TARDUMQUE SAPOREM F. M. apud Medos nascitur quaedam arbor, ferens mala, quae medica vocantur: quam per periphrasin ostendit, eius supprimens nomen. hanc plerique citrum volunt; quod negat Apuleius in libris, quos de arboribus scripsit, et docet longe aliud esse genus arboris. 'tardum' autem 'saporem' dicit vix intellegibilem, quod illi ad carnem mediam citri referunt: nam prima et interior facile suum ostendit saporem. [2.127] FELICIS MALI secundum eos, qui dicunt citrum, fecundi: nam haec arbor, id est citri, omni paene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita. aut certe 'felicis' salubris: nulla enim efficacior res est ad venena pellenda. [2.128] SAEVAE NOVERCAE aut hae quae saevae sunt: aut epitheton est omnium novercarum. [2.129] NON INNOXIA V. litotes, id est nocentissima. et est augmentum, quasi parum putent venena miscere, nisi etiam magicos cantus addiderint. [2.130] MEMBRIS AGIT ATRA VENENA radices, nuces, lupini, citrum, apium prosunt contra futurum, non contra, iam acceptum venenum: unde etiam ante ullas alias epulas haec solebant mensis apponere. apparet ergo non eum de citro loqui, cum dicit 'membris agit atra venena' iam data. [2.131] FACIEMQUE SIMILLIMA LAURO figura Ciceronis, qui ait in Caesarianis "sed simillimum deo iudico". sane etiam haec probant citrum non esse: nam citri arbor et multum non potest crescere, et multo habet folia maiora quam laurus. [2.132] ALIUM LATE I. O. et infinitum emittit suum odorem, et alium. [2.134] FLOS AD PRIMA TENAX prime, maxime. et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. ANIMAS duspnoian, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. OLENTIA ORA putentia, id est dusodian oris. notandum sane, uni tantum arbori incubuisse Vergilium et expressisse ubi sit, qualis sit, cuius potestatis sit, sicut in quarto de herba amello: quod qui de arboribus aut herbis dicunt in omnibus exsequuntur. [2.136] SED NEQUE MEDORUM SILVAE iam incipit laus Italiae, quam exsequitur secundum praecepta rhetorica: nam dicit eam et habere bona omnia et carere malis universis. [2.137] GANGES Indiae fluvius, per quem provincia significatur. HERMUS Lydiae fluvius, harenas aureas trahens. [2.138] LAUDIBUS ITALIAE CERTENT figurate: nam 'certo tecum' dicimus. BACTRA regio iuxta Assyrios: unde et populi Bactriani. [2.139] PANCHAIA Arabia, ut diximus supra. [2.140] NON TAURI SPIRANTES N. I. I. S. I. D. H. quales fuerunt in Colchide, civitate Scythiae: nam hoc habet fabula. Iason Colchos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus: unde nati armati sunt, qui primum fecerunt impetum in Iasonem frustra, postea mutuis se vulneribus conciderunt. has autem ei condiciones Aeetes rex proposuerat, cui Apollo responderat, tam diu eum fuisse regnaturum, quam diu illud vellus fuisset in templo. [2.142] VIRUM SEGES HORRVIT non placuit. 'seges' autem, quia de semine. [2.143] GRAVIDAE FRUGES largae, abundantes. MASSICUS UMOR vinum Campanum, a Massico, monte Campaniae. [2.146] HINC ALBI CLITUMNE GREGES vocativus est 'Clitumne'. Clitumnus autem fluvius est in Mevania, quae pars est Vmbriae, partis Tusciae: de quo fluvio, ut dicit Plinius in historia naturali, animalia quae potaverint, albos creant. MAXIMA TAURUS VICTIMA quia triumphantes de albis tauris sacrificabant. [2.147] PERFUSI FLUMINE 'flumine' fluento. 'perfusi' autem tauri, qui ante triumphantes usque ad templa ducebantur: aut certe 'perfusi greges' intellegamus, quod ad equos triumphales potest referri. [2.148] DUXERE TRIUMPHOS si equi, duxerunt, : si boves deduxerunt. [2.149] HIC VER ADSIDVUM verna temperies; nam ver adsiduum esse non potest: . [2.150] BIS GRAVIDAE P. verum est: inde enim in bucolicis est "lac mihi non aestate novum, non frigore defit". BIS POMIS V. A. biferae sunt arbores. [2.151] RABIDAE TIGRES ABSUNT malum Armeniae. SAEVA LEONUM SEMINA malum Libyae. 'semina' autem genera, et est Lucretii sermo; nam quod ait 'saeva' aut cruenta accipimus: aut re vera 'saeva semina'; ut enim dicit Plinius, animalia haec, quae sunt cum acutis unguibus, frequenter parere non possunt; vitiantur enim intrinsecus se moventibus pullis. [2.152] NEC MISEROS FALLUNT ACONITA LEGENTES mira arte usus est, ut excusaret rem, quam negare non potuit; nam aconita nascuntur in Italia: sed non ea obesse dicit, quia sunt omnibus nota. haec autem herba nata dicitur de spumis Cerberi, quo tempore eum Hercules ab inferis traxit. quae quia in saxis et cotibus nascitur, aconitum dicitur apo tes akones, id est a cote: et dicimus to akoniton kai ta akonita. [2.153] NEQUE TANTO SQVAMEUS IN SPIRAM T. S. C. A. sunt quidem serpentes in Italia, sed non tales, quales in Aegypto aut in Africa. 'in spiram' autem in collectionem volubilitatis: quod est a funibus tractum. [2.155] ADDE TOT EGREGIAS URBES laudat Italiam a civitatibus, quas et plures habet et maximas et oportunissime collocatas. [2.157] FLUMINAQUE ANTIQVOS S. L. M. quod laudat etiam Cicero in libris de re publica. [2.158] AN MARE QUOD SUPRA id est Adriaticum. ALLVIT INFRA id est Tyrrhenum. [2.159] TE LARI MAXIME Larius lacus est vicinus Alpibus, qui iuxta Catonem in originibus, per LX tenditur milia. et 'Larius' 'Lari' facit, sicut 'Iulius' 'Iuli', 'Mercurius' 'Mercuri'. [2.160] FLUCTIBUS ET FREMITV ADSURGENS BENACE MARINO Benacus lacus est Italiae, qui magnitudine sui tempestates imitatur marinas. 'adsurgens' autem vocativus est casus 'memorem et te, o Benace adsurgens', id est tumescens fremitu marino: aut certe sit antiptosis pro 'adsurgentem'. [2.161] AN MEMOREM PORTUS LUCRINOQUE ADDITA CLAUSTRA in Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabant. sed cum maris impetus plerumque inrumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna paterentur, supplicaverunt senatui. et profectus C. Iulius Caesar ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse consueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium dictum est. sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem contra moles a Iulio oppositas. [2.162] INDIGNATUM MAGNIS STRIDORIBUS AEQVOR a solita exclusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens. [2.166] AURO PLURIMA FLUXIT copiosior fuit in rem pretiosiorem. [2.168] ADSUETUMQUE MALO LIGUREM id est labori, . VOLSCOSQUE VERUTOS Italiae populi sunt. [2.169] EXTULIT HAEC DECIOS <'extulit' est> creavit. Decii autem duo fuerunt, quorum unus bello Italico, alter Gallico se pro re publica devovere. MARIOS Marii multi fuerunt: quorum unus fuit septies consul. CAMILLOS abusive: nam unus fuit, qui a Gallis sublata signa revocavit. [2.170] SCIPIADAS pro Scipionibus, ut "ducit Amazonidum" pro 'Amazonum'. Scipiones autem duo fuerunt, avus et nepos: quorum unus leges victae Karthagini inposuit, alter eandem diruit. haec autem omnia plenius in sexto memoravimus. [2.172] INBELLEM AVERTIS id est avertendo reddis inbellem. ROMANIS autem ARCIBUS a Romanis urbibus, a Romano imperio. <†subfacta ut fertilitatem habentia rora.> [2.174] MAGNA VIRUM virorum fortium. et iam concludit, laudans a viris, a fertilitate rerum, a Saturni imperio. TIBI INGREDIOR in tuam utilitatem scribo carmen georgicum. 'antiquae' autem 'laudis' vel magnae, vel quod apud maiores in ingenti honore fuerat agricultura. [2.176] ASCRAEUM Hesiodicum: nam Hesiodus de civitate Ascra fuit. [2.177] NUNC LOCUS ARVORUM INGENIIS naturis. tempus est, inquit, naturam agrorum describere. et multi hoc loco culpant Vergilium, quod in unum coegit quattuor librorum propositionem; nam et de arvo et de consito et de pascuo et de floreo in isto loco commemorat: quod ideo non est reprehendendum, quod non ea late exsequitur, sed capitatim et breviter transit quae latius explanat in singulis. QUAE ROBORA CUIQUE quae sit uniuscuiusque possibilitas. [2.178] QUIS COLOR quae species, quo modo dicimus 'quo colore ille recitavit': licet breviter sit dicturus etiam de colore terrarum. [2.179] DIFFICILES PRIMUM T. paene steriles, parum creantes. MALIGNI infecundi, . [2.180] TENVIS UBI ARGILLA sine umore, quia est et pinguis. CALCULUS lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur. [2.181] VIVACIS OLIVAE diu viventis. hinc supra "tarde crescentis olivae": res enim diu duratura tarde crescat necesse est. [2.182] TRACTV plaga, regione. <( * * * TRACTV S. O. E. P. id est) ubi fertilis sit.> [2.184] DULCIQUE ULIGINE uligo proprie est naturalis terrae umor, ex ea numquam recedens. bene autem 'dulci' addidit ad discretionem amarae. uliginosus ergo ager est semper uvidus; nam umidus dicitur, qui aliquando siccatur. [2.187] HUC 'illuc'. [2.188] FELICEM LIMUM terrarum scilicet, id est fertilem: nam fluminum limus est noxius. [2.189] ET FILICEM CURVIS INVISAM P. A. radices enim eius sibi in vicem sunt nexae et avulsae renascuntur. [2.190] OLIM quovis tempore. [2.192] PATERIS ET AURO pateris aureis: hen dia duoin, ut "molemque et montes". [2.193] PINGVIS TYRRHENUS victimarum scilicet carnibus: EBUR autem tibiarum dicit, quibus in aurem sacerdotis cani solebat. [2.194] LANCIBUS PANDIS aut patulis aut extorum pondere curvatis. REDDIMUS EXTA sacerdotum usus est verbo; reddi enim dicebantur exta, cum probata et elixa arae superponebantur. [2.195] [2.196] URENTES CULTA CAPELLAS omne enim, quod momorderint, urunt: unde est "et admorso signata in stirpe cicatrix". [2.197] SATURI TARENTI aut fecundi aut quod est iuxta oppidum Saturum; Tarentum enim et Saturum vicinae sunt sibi Calabriae civitates: Horatius "me Satureiano vectari rura caballo". [2.200] LIQVIDI FONTES puri, sine pestilentia. [2.201] ET QUANTUM LONGIS C. A. D. E. T. G. R. N. R. ut in Aeneide diximus, hoc dicit Varro fuisse in Rosulano agro, postquam Velinus siccatus est lacus: ubi longam perticam magnitudo superabat herbarum. [2.207] AUT UNDE IRATUS infecunditati diuturnae. [2.209] ANTIQVASQUE DOMOS aut re vera antiquas, aut caras: Sallustius "tantum antiquitatis curaeque maioribus pro Italica gente fuit". est autem ecbasis in ista descriptione. [2.212] IEIUNA GLAREA sicca et sterilis terra. casia autem et ros marinus apibus aptae sunt herbae. [2.214] TOPHUS SCABER lapis asperrimus: unde et scabies dicitur ab asperitate. NIGRIS nocentibus, . [2.215] NEGANT scilicet Solinus et Nicander, qui de his rebus scripserunt. [2.216] [2.217] QUAE TENUEM EXHALAT NEBULAM dicit agrum omnium rerum feracem: quattuor enim genera agrorum imitatur qui solus potest, quod illi quattuor, sicut sequentia indicant. FUMOSQUE VOLUCRES quasi fumos: scilicet ex umore. [2.219] SUO GRAMINE naturali scilicet, non coacto. [2.220] SCABIE ET S. L. R. F. proprie: nam rubigo quasi scabies ferri est. [2.224] DIVES CAPVA ideo 'dives', quia 'talem arat'. VESAEVO Vesaevus mons est Liguriae, sub Alpibus positus: nam Campaniae Vesuvius dicitur, pro quo multi Vesaevum positum volunt. [2.225] VACVIS CLANIUS NON AEQVUS ACERRIS Acerrae civitas est Campaniae, haud longe a Neapoli, quam Clanius praeterfluit fluvius, cuius frequens inundatio eam exhaurit: unde ait 'vacuis', id est infrequentibus. [2.227] SUPRA MOREM abundanter, plus aequo. isti autem versus incomparabiles sunt: tantam habent sine aliqua perissologia repetitionem. [2.229] DENSA MAGIS CERERI bene addidit 'magis'; nam hoc vult ostendere, quid ubi melius nascitur: potest enim et frumentum in rara et vinum in densa, sed non feliciter, nasci. [2.230] CAPIES eliges, ut "aut capere aut captas iam despectare videntur". [2.231] IN SOLIDO ne ager sit concavus. [2.234] APTIUS UBER aptior ubertas et fertilitas. [2.236] CUNCTANTES validas, magnas, graves, ut "avidusque refringit cunctantem". [2.237] EXPECTA proba, ut "et rebus expectata iuventus". [2.238] <(SALSA AUTEM TELLUS) ET QUAE PERHIBETUR AMARA hyperbaton, id est 'salsa tellus tale dabit specimen'. et 'specimen' pro argumento.> [2.239] MANSUESCIT ARANDO dum aratur: alibi de arboribus ita "exuerint silvestrem animum". [2.240] SUA NOMINA propriam generositatem, ut "et nos aliquod nomenque decusque gessimus". [2.241] SPECIMEN deigma, probationem talem. SPISSO VIMINE spissi viminis. [2.242] COLAQUE PRELORUM qualos, per quos vinum defluit, qui et ipsi a colando dicti sunt. prela autem sunt trabes, quibus uva calcata iam premitur. [2.244] ELUCTABITUR cum mora egredietur. [2.247] AMAROR amaritudo: et est sermo Lucretii. et vera lectio ipsa est: nam multi 'amaro' legunt, ut sit 'sensu amaro'. [2.250] HABENDO dum habetur. LENTESCIT id est cohaeret. [2.251] IUSTO LAETIOR ultra modum, plus quam oportet. [2.252] A NIMIUM NE SIT MIHI FERTILIS ILLA scilicet ne herbae, plus aequo crescentes, spem adimant frumentorum: unde ait in primo "luxuriem segetum tenera depascit in herba". [2.253] PRIMIS ARISTIS herbis surgentibus, quarum luxuries futuris frugibus nocet, quas culmi tenues ferre non possunt. [2.256] ET QUISQVIS COLOR vera lectio haec est: nam male quidam 'et quis cuique' legunt, excludentes 'at', ut sit 'et quis cuique color: sceleratum exquirere frigus difficile est'. alii 'colos' legunt, ut excluso 's' fiat synalipha et scandamus 'et quis cuique colat sceleratum', ut sic sit, quemadmodum "inter se coisse viros et decernere ferro". quod non procedit: tunc enim 'r' in 's' mutatur, cum longa opus est syllaba, ut 'color colos' 'labor labos'; hic autem non solum longam non facit syllabam, sed etiam excluditur 's' cum superiore vocali: unde legendum est 'et quisquis color', quod nec obscuritatem adfert nec fidem derogat lectioni. SCELERATUM nocens, omnia exurens. [2.258] HEDERAE PANDUNT VESTIGIA NIGRAE hederae indicant frigus; nam 'vestigia' appellavit indicia. 'nigrae' autem ad albarum discretionem, ut "hedera formosior alba". [2.259] HIS ANIMADUERSIS agri qualitate deprehensa. TERRAM MULTO ANTE MEMENTO E. hoc dicit, non esse eo anno ponendas vites, quo fodiuntur scrobes, sed post annum, ut calore, frigore, labore rustici possit terra putrefieri. [2.262] INFODIAS obruas. [2.263] [2.264] ET LABEFACTA MOVENS hypallage: movens et labefaciens. [2.266] ANTE LOCUM SIMILEM EXQVIRUNT dicit, in translatione arborum similem terram esse requirendam. [2.267] ARBORIBUS SEGES quia de seminario loquitur, arborum bene segetem appellavit. DIGESTA FERATUR ordinata, ut "digerit in numerum atque antro seclusa relinquit". [2.268] MATREM terram, ut "antiquam exquirite matrem". [2.269] [2.271] AXI septentrioni; nam amaxa dicitur. [2.273] COLLIBUS AN PLANO MELIUS SIT P. V. Q. P. atqui supra ait "denique apertos Bacchus amat colles"; sed etiam in vallibus poni posse vites superius indicavit, ut "hic tibi praevalidas olim multoque fluentes sufficiet Baccho vites": unde modo utrumque conplectitur et dicit quemadmodum in plano, quemadmodum in collibus vites ponere debemus. [2.274] METABERE eliges. et longe alia significatio est 'metor metaris'—unde Lucanus "Hesperios audax veniam metator in agros"—et alia 'metior metiris'; illud enim 'metatus sum', hoc 'mensus sum' facit. [2.275] DENSA SERE pro dense, ut "et pede terram crebra ferit". [2.276] [2.277] INDULGE ORDINIBUS da operam, ut "indulgent vino", et eos effice largiores: nam de plano ait 'densa sere'. IN UNGUEM ad perfectionem. et est translatio a marmorariis, qui iuncturas unguibus probant: Horatius "ad unguem factus homo". [2.278] ARBORIBUS POSITIS vitibus ordinatis. SECTO LIMITE ducto: unde et sectae philosophorum dicuntur, id est ductus. QUADRET consentiat, congruat: translatio a quadris lapidibus, qui sibi bene conveniunt. [2.281] FLUCTVAT splendet. [2.284] NUMERIS ordinationibus. [2.285] PASCAT PROSPECTUS delectet, ut "atque animum pictura pascit inani". [2.288] FORSITAN ET SCROBIBUS QUAE S. F. Q. ut etiam supra diximus, 'scrobes' masculini sunt generis: nam et Cicero in oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos scrobes". minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas: nam Lucanus ait "exigua posuit scrobe", Gracchus abunde fossa "scrobis est", quod exemplum in Terentiano est. QUAE SINT FASTIGIA fastigium et summae et imae partis possumus dicere, sicut altum et mare et caelum dicimus: hinc est "caelumque profundum", cum et puteus sit profundus. <'fastigia' infimas altitudines dixit, 'scrobibus' pro humillima scrobe posuit, ut "hic plantas tenero abscidens de corpore matrum deposuit sulcis" et rursus "omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae".> [2.289] AUSIM ausus sim, audebo. SULCO fossae. [2.291] AESCULUS IN PRIMIS arbor est glandifera: quae licet ab esu dicta sit, tamen 'aes' per 'ae' est, sicut et 'caelatum', licet a celo habeat derivationem. [2.293] NON FLABRA hoc nomen tantum pluralem recipit numerum. ab eo vero, quod est 'flamina', 'flamen' possumus dicere: licet sit vitandum propter aliam significationem; nam dicitur flamen Dialis, flamen Martialis. [2.295] [2.299] CORYLUM SERE radices enim eius nocent vitibus. NEVE FLAGELLA S. P. flagella dicuntur summae arborum partes ab eo, quod ventorum crebros sustinent flatus. [2.300] [2.301] TANTUS AMOR TERRAE sic diligenter a rustico ager colendus est. < etenim quae propinqua terrae sunt praecipue comprehendunt et valida sunt. (NEV) FERRO LAEDE RETUSO (SEMINA) quare 'retuso'? solvitur: quoniam hebes ferrum vulnerat magis, quam secat. 'retuso' hoc est gurdo, quo magis vites quassantur, non putantur. et 'semina' hic pro plantis posuit.> FERRO LAEDE RETUSO 'retuso' obtuso, quo vites quassantur potius, quam putantur. [2.302] NEVE OLEAE SILUESTRES I. T. non quo non prosit, sed, ut etiam ipse dicit, propter casum incendii. [2.303] INCAUTIS PASTORIBUS neglegentibus, circa alia occupatis. [2.308] ET RUIT ATRAM egerit, emittit, ruere facit: nam modo agentis est <'nubem de se ruit atram'. 'ruit nubem' fert: ipse alibi "totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt". et nove 'ruit ad caelum' dixit.> [2.310] A VERTICE ab aquilone, ut "hic vertex nobis semper sublimis". [2.311] FERENS flans, ut "fieret vento mora nequa ferenti". [2.312] HOC UBI subaudis 'contigerit'. [2.314] SUPERAT superest, ut "quid puer Ascanius? superatne?" [2.315] NEC TIBI TAM PRUDENS QUISQVAM P. A. dicit quo tempore ponendae sint vites: et probat tolerabilius autumno, melius verno; nam dicturus est "ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis", . [2.316] [2.317] [2.318] CONCRETAM RADICEM ante enim quasi gutta quaedam est, ex umore et terra procreata, quae postea tenditur in radicem. [2.319] VERE RUBENTI floribus splendido. [2.320] CANDIDA VENIT A. L. I. C. Iuvenalis "serpente ciconia pullos nutrit". [2.323] [2.324] VERE TUMENT TERRAE ET GENITALIA S. P. Asper simpliciter accipit, ut 'terrae' nominativus pluralis sit; Donatus vero 'terrae' genetivum vult esse singularem, ut sit sensus mutata distinctione 'vere tument silvae'—scilicet a superioribus—'terrae et genitalia semina poscunt', id est tument silvae et genitalia semina terrarum requirunt. sed melius Asprum sequimur, ut 'genitalia semina' quae nos iacimus intellegamus, non quae ex terra silvae suscipiunt. 'genitalia' autem dicimus 'semina', quibus aliquid procreatur et gignitur. 'tument' suspenduntur. [2.325] PATER OMNIPOTENS F. I. A. C. I. G. L. D. interdum pro aere Iuno, pro aethere Iuppiter ponitur; aliquotiens et pro aere et pro aethere Iuppiter, Iuno vero pro terra et aqua: sicut hoc loco intellegimus; nam aether non habet pluvias. unde Aetherem pro Iove accipimus, cui tribuuntur aer et aether: quae duo mixta terrae et umori universa procreant. dicit autem verno tempore esse pluvias, quibus cuncta nascuntur: unde 'fecundis imbribus' dixit, quibus terra fecundatur. [2.327] MAGNO COMMIXTUS CORPORE FETUS pro 'corpori', ut "haeret pede pes", item alibi "et magno se corpore miscet": licet possimus accipere, commixtus terrae magno suo corpore, id est aetherio. [2.329] ET VENEREM CERTIS R. A. D. statutis, legitimis, a natura arcana quadam ratione dispositis, ut tractat Lucretius, qui dicit rationem hanc ex aetherio calore descendere. [2.330] ALMUS AGER ab eo, quod nos alat. ZEPHYRI favonii: alibi "et zephyro putris se glaeba resolvit", Horatius "solvitur acris hiemps grata vice veris et favoni". [2.331] [2.332] NOVOS SOLES dies vernales. [2.333] NEC METVIT variat: nam supra ait 'audent gramina . [2.335] TRUDIT propellit, effundit in folia. [2.336] NON ALIOS PRIMA C. O. M. hoc secundum licentiam poeticam dixit; nam falsum est. constat enim post factum mundum ex qualitate solis tempora esse divisa. [2.337] TENOREM ductum, . [2.338] VER ILLUD ERAT absoluta elocutio: quicquid illud fuerit, ver fuit. [2.339] HIBERNIS FLATIBUS asperis, saevis. [2.340] VIRUMQUE FERREA PROGENIES ex lapidibus ad laborem, alibi "unde homines nati, durum genus". [2.342] INMISSAEQUE F. S. ET SIDERA CAELO hunc ordinem propter Arcadas tenuit, qui se proselenos esse adserunt, id est ante lunam natos: quod et Cicero in Fundaniana commemorat et Statius, qui ait "Arcades astris lunaque priores". [2.343] HUNC LABOREM vel frigoris vel caloris. [2.344] QUIES tranquillitas. et est veris definitio 'caeli indulgentia'. [2.345] [2.346] QUOD SUPEREST non quod deest, sed quod sequitur. PREMES demerges, infodies. QUAECUMQUE VIRGULTA sive de plantariis sive de arboribus. [2.348] LAPIDEM BIBULUM qui harenarius vocatur. cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit. SQVALENTES sordidas. [2.350] ANIMOS TOLLENT sument ab his rebus magnanimitatem. IAMQUE REPERTI scilicet diligentiores. [2.352] EFFUSOS MUNIMEN AD I. contra nimias pluvias. [2.353] HIULCA A. nimiis caloribus fissa. [2.354] [2.355] AD CAPITA positarum scilicet vitium. 'iactare' autem 'bidentes' ad comminuendas pertinet glebas. [2.357] FLECTERE LUCTANTES I. V. I. cum quadam moderatione ducere, ne tenera adhuc virgulta concutiant. [2.358] LEVES CALAMOS nitidos. dicit autem et cannas et virgas radendas, ne ex corticibus rubigo, adversa vitibus, possit creari. [2.361] SEQVI TABULATA tabulata sunt rami effusiores et in plana tendentes, non in altiora crescentes. [2.362] [2.364] PER PURUM per aerem. [2.365] IPSA ACIES NONDUM FALCIS T. si 'acies', sensus hic est: teneris adhuc vitibus, nondum est falcis acies necessaria: si 'acie', subaudimus virgulta, ut sit, ipsa virgulta nondum falcis acie temptanda sunt. [2.367] STIRPIBUS solidioribus palmitibus, id est truncis. [2.371] TEXENDAE SAEPES ETIAM alii hic distingunt, alii separant 'texendae saepes, etiam et pecus omne tenendum'. [2.372] FRONS TENERA 'fronds' est vera lectio : Lucretius "frondiferasque domos avium". hodie vero et a fronde et a fronte unus est nominativus 'frons', sicut etiam 'lens' et a lente et a lende, capitis breviore peduculo. [2.373] POTENTEM intolerabilem, . 'indignas' autem 'hiemes' saevas. [2.374] SILUESTRES URI boves agrestes, qui in Pirenaeo monte nascuntur, inter Gallias et Hispanias posito. sunt autem, exceptis elephantis, maiores animalibus ceteris, dicti 'uri' apo ton oreon, id est a montibus. CAPREAEQUE SEQVACES persecutrices, ut "Maleaeque sequacibus undis": [2.377] INCUMBENS SCOPULIS etiam saxa caloribus penetrans. [2.379] ADMORSO participium est, ac si diceret 'abroso'. [2.380] NON ALIAM OB CULPAM BACCHO C. O. A. victimae numinibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur: per similitudinem, ut nigrum pecus Plutoni; per contrarietatem, ut porca, quae obest frugibus, Cereri, ut caper, qui obest vitibus, Libero, item capra Aesculapio, qui est deus salutis, cum capra numquam sine febre sit. 'aris' autem 'omnibus' non sine causa dixit; nam cum numinibus ceteris varie pro qualitate regionum sacrificetur— ut Veneri Paphiae tantum de ture, unde est "haud equidem tali me dignor honore", Genetrici vero, id est Romanae, etiam de victimis—, Libero ubique caper immolatur. [2.381] VETERES INEUNT PROSCAENIA LUDI primi ludi theatrales ex Liberalibus nati sunt: ideo ait 'veteres ludi'. proscaenia autem sunt pulpita ante scaenam, in quibus ludicra exercentur. [2.382] PAGOS ET COMPITA C. per quadrivia—quae compita appellantur ab eo, quod multae viae in unam confluant—et villas, quae pagi apo ton pegon appellantur, id est a fontibus, circa quos villae consueverant condi: unde et pagani dicti sunt, quasi ex uno fonte potantes. 'compita' unde ludi compitalicii. [2.383] THESIDAE Athenienses, qui primi ludos instituere Liberalia. [2.384] MOLLIBUS IN PRATIS UNCTOS SALUERE P. V. unctos vel oleo vel lexiva. 'in pratis' autem ideo, ne laederentur cadentes. utres vero fiebant ad insultationem etiam mortuorum caprorum, ne quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam. SALUERE PER UTRES secundum artem locutus est: nam 'salio salui' dicebant, unde et Cicero ait in Miloniana "cum hic de reda reiecta paenula desiluisset". sic etiam ab eo, quod est 'cano', non 'cecini', sed 'canui' dicebant, unde Sallustius "cornua occanuerunt". [2.385] NEC NON AUSONII T. G. M. C. V. I. L. hoc est etiam Romani haec sacra celebrant et canunt: nam hoc est 'versibus incomptis ludunt', id est carminibus Saturnio metro compositis, quod ad rhythmum solum vulgares componere consuerunt: Horatius "libertasque recurrentes accepta per annos lusit amabiliter". [2.386] RISUQUE SOLUTO id est cachinno. [2.387] ORAQUE CORTICIBUS SUMUNT H. C. quia necesse erat pro ratione sacrorum aliqua ludicra et turpia fieri, quibus posset populo risus moveri, qui ea exercebant propter verecundiae remedium hoc adhibuerunt, ne agnoscerentur, ut personas factas de arborum corticibus sumerent. [2.388] ET TE BACCHE VOCANT hymnos in tuum canunt honorem. [2.389] TIBIQUE OSCILLA EX ALTA S. M. P. 'mollia' pensilia, ut "pilentis matres in mollibus". oscillorum autem variae sunt opiniones; nam alii hanc asserunt fabulam. Icarus Atheniensis, pater Erigonae, cum acceptum a Libero patre vinum mortalibus indicaret, occisus est a rusticis, qui cum plus aequo potassent, deebriati se venenum accepisse crediderant. huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit. haec deorum voluntate inter astra relata est, quam virginem vocant. canis quoque ille est inter sidera collocatus. sed post aliquantum tempus Atheniensibus morbus inmissus est talis, ut eorum virgines furore quodam compellerentur ad laqueum; responditque oraculum, sedari posse illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadavera requirerentur. quae cum diu quaesita nusquam invenirentur, ad ostendendam suam devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadavera quaerere viderentur. sed cum inde plerique caderent, inventum est, ut formas ad oris sui similitudinem facerent et eas pro se suspensas moverent. unde et oscilla dicta sunt ab eo, quod in his cillerentur, id est moverentur ora: nam 'cillere' est movere, unde et furcillae dictae sunt, quibus frumenta cillentur. alii dicunt oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo commovendum. et hoc in Orpheo lectum est. prudentioribus tamen aliud placet, qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem animae pertinere. omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur inanes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni": ut nunc per oscilla genus purgationis, quod est maximum, intellegamus; nam primum est aquae, secundum ignis, tertium aeris. [2.390] HINC OMNIS L. P. V. F. post haec sacra celebrata. [2.392] HONESTUM pulchrum. [2.393] ERGO RITE SUUM B. D. H. iuste igitur Liberi celebrabimus sacra. [2.394] CARMINIBUS PATRIIS id est Romana lingua; pleraque enim sacra pro gentium qualitate, pleraque secundum suum ritum coluntur: nam hymni Libero apud Graecos Graeca, apud Latinos Latina voce dicuntur; hymni vero matris deum ubique propriam, id est Graecam, linguam requirunt. [2.395] STABIT SACER H. A. A. placebit: tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". [2.396] IN VERIBUS T. E. COLURNIS quia, sicut etiam caper inimicus est vitibus, ita eis nocet et corylus: unde ait supra "neve inter vites corylum sere". [2.397] EST ETIAM ILLE LABOR C. V. A. iam paulatim tendit ad vitium vituperationem, dicens et infinitum esse earum laborem, ut "cui numquam exhausti satis est", et incertum fructum, ut "et iam maturis metuendus Iuppiter uvis", et ipsum etiam fructum perniciosum, ut "Bacchus et ad culpam causas dedit". [2.398] CUI NUMQVAM EXHAUSTI SATIS EST exhaustionis, finitionis: quod quia asperum visum est, se ad figuram transtulit et ait 'exhausti', ut "et servantissimus aequi" pro 'aequitatis'. OMNE SOLUM continens scilicet vites. [2.400] AETERNUM semper, perpetuo. et absolute locutus est. LEVANDUM FRONDE NEMUS relevandum, spoliandum. omne autem nemus dicit et arborum et vitium, unde paulo post dicturus est "bis vitibus ingruit umbra". [2.401] LABOR ACTUS IN ORBEM id est in anni circuitum labor se invicem sequitur rusticorum. [2.403] OLIM quandoque. significat autem finale tempus autumni. SERAS FRONDES sero cadentes: tarde enim spoliantur frondibus vites. [2.404] FRIGIDUS ET SILVIS AQVILO D. H. Varronis hic versus est. [2.405] ACER non quilibet, sed acer et diligens. CURAS VENIENTEM EXTENDIT I. A. quasi in tempore alieno praemeditatur futurum laborem. [2.406] ET CURVO SATURNI DENTE id est falce, quae est in eius tutela. nam Saturnus dicitur patri Caelo virilia falce amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt: quod ideo fingitur, quia, nisi umor de caelo in terras descenderit, nihil creatur. alii Saturnum deum esse temporum dicunt, quae, sicut falx, in se recurrunt. alii vero dicunt Saturnum in progressu nihil nocere, cum retrogradus est, esse periculosum; ideoque eum habere falcem in tutela, quod et ipsa protenta nihil valet, retro acta vero, quicquid ei occurrerit, secat. RELICTAM scilicet a se paulo ante desertam. [2.407] FINGITQUE P. componit, ut "fingitque premendo". [2.408] PRIMUS HUMUM FODITO hoc est ad laborem primum te esse convenit, ultimum ad fructus legendos: vinum enim factum de uvis inmaturis cito acescit. et hoc loco inest vitium vituperatio, quarum fructus aut inmaturi collecti depereunt, aut si eorum fuerit expectata maturitas, nihilo minus pereunt; nam dicturus est "et iam maturis metuendus Iuppiter uvis". [2.409] VALLOS P. S. T. R. vitium sustentacula, quae nonnullis locis in tecta portantur, ne imbribus cito depereant. [2.410] METITO vindemiato. BIS VITIBUS INGRVIT UMBRA vitis et arboris, ut dempta folia solem admittant, quo possint uvae maturescere. [2.411] BIS SEGETEM D. O. S. H. semel autumnali, semel verno tempore. [2.412] DURUS UTERQUE L. et vellendarum herbarum et frondium secandarum. LAUDATO INGENTIA RURA EXIGVUM COLITO hoc etiam Cato ait in libris ad filium de agricultura. quod ideo dictum est, vel quia maiores agros incultos 'rura' dicebant, id est silvas et pascua, agrum vero, qui colebatur, ut intellegamus, laudato ingentes silvas, colito agrum minorem: vel, quod melius est, quia ait in primo "alternis idem tonsas cessare novales et segnem patiere situ durescere campum", quod fieri non potest, nisi fuerint spatia maiora terrarum; nam et Cato, ut diximus, et Cicero in oeconomicis ob hoc laudat praedia latifundia: vel quod, ut dicit Donatus, etiam non culta praestant aliquid domino. [2.413] RUSCI virgultum est, unde vites ligantur. et commemorat labores, qui, licet circa alia, tamen pro vitibus exercentur. [2.415] INCULTIQUE E. C. S. quasi cum indignatione ait, causa vitium cura nos etiam sponte nascentium rerum fatigat. [2.416] FALCEM ARBUSTA REPONUNT putatae sunt nec falcem requirunt. [2.417] IAM CANIT EFFECTUS EXTREMOS VINITOR ANTES melius est 'effectus' legere, quam 'effectos', ut quidam legunt. et 'antes' alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, lapidibus: unde et 'assae tibiae' dicuntur, quibus canitur sine chori voce. dicuntur autem antes a lapidibus eminentioribus, qui interponuntur ad materiem sustentandam: nam proprie antes sunt eminentes lapides vel columnae ultimae, quibus fabrica sustinetur, et appellantur antes apo tou antistekein: ad quam etymologiam etiam extremos ordines vinearum possumus trahere, qui ante stant. hoc autem dicit: iam cantat rusticus labore finito; tamen deesse non potest, quod exercere circa culturam vitium debeat. [2.418] PULVISQUE MOVENDUS genus ipsum culturae pulveratio vocatur, quo inminutae glebae vitibus applicantur. [2.419] METUENDUS IUPPITER UVIS aer, more suo: cuius varietas plerumque laborem decipit rusticorum. et tacite videtur admonere, quod aperte dixit in primo, sacrificiis tempestates esse pellendas. [2.420] NON ULLA EST OLEIS C. id est nulla. alii 'non nulla' legunt, hoc est aliqua, non, ut vitibus, nimia. [2.421] PROCURVAM EXPECTANT F. ut putentur: quod tamen ad curam refert anniversariam; nam necesse est, licet tarde, olivam putari. RASTROS TENACES ad fodiendum scilicet, neglegentiam autem ferunt oleae, cum iam coeperint esse valentiores; nam adhuc parvae nimiam curam requirunt. [2.422] AURASQUE TULERUNT 'ferre auras' proprie est adsuescere aeris varietati, quae obest rebus teneris nimium. [2.423] IPSA SATIS TELLUS C. D. R. V. S. V. hoc dicit, aratum olivetum et oleis prodest et exinde frumenta gignuntur. [2.424] SUFFICIT UMOREM scilicet subministrat arboribus. GRAVIDAS CUM VOMERE FRUGES 'cum' abundat; nam hoc dicit: subministrat fruges vomere, id est per vomerem: Ennius "effudit voces proprio cum pectore sancto", id est proprio pectore; nam 'cum' vacat. Vrbanus tamen sic accipit: 'gravidas cum vomere', id est statim post arationem. [2.425] HOC hac re. NUTRITOR autem pro 'nutri'; nam pro activi imperativo praesenti passivi futurum posuit. [2.427] VIRES SUAS quia tenera virgulta solent religari fustibus validioribus, sicut supra ait de vitibus "viribus eniti quarum et contemnere ventos". [2.429] FETV NEMUS OMNE G. id est utilitate; nam omnis utilitas fetus est. illuc autem tendit laus ista silvarum, ut et probet non mirum esse, si et poma et olivae sine ulla cultura praebeantur, et crescat vitium vituperatio, circa quas tantus inpenditur labor. [2.430] AVIARIA secreta nemora, quae aves frequentant. 'bacas' autem 'sanguineas' accipimus poma silvestria. [2.431] TONDENTUR CYTISI virgulta a Cyto insula, ubi abundant, nominata. [2.434] [2.435] AUT ILLAE PECORI FRONDEM id est salices et genistae. multi autem 'tiliae' legunt, ut tria dixerit, salices, tilias et genistas. [2.437] UNDANTEM BUXO S. CYTORUM <'undantem' fluctuantem. 'Cytorum'> montem Macedoniae, in quo abundat buxus, quae vento mota aestus imitatur undarum. [2.438] NARYCIAEQUE PICIS a loco, in quo abundant piceae. [2.439] NON OBNOXIA non debitricia, nihil labori nostro debentia. [2.440] CAUCASIO STERILES I. V. S. Caucasus, mons Scythiae, est positus pro quibuslibet asperrimis montibus. 'steriles' autem ait silvas comparatione pomiferarum arborum. [2.442] [2.444] HINC de silvis scilicet: nam nullus de cupresso efficit rotas aut radios. TRIVERE tornavere, composuere de torno. TYMPANA P. tecta vehiculorum. [2.445] PANDAS curvas. [2.446] VIMINIBUS SALICES FECUNDAE legitur et 'fecundae frondibus ulmi'. [2.447] AT MYRTUS VALIDIS HASTILIBUS alibi "et pastoralem praefixa cuspide myrtum". ET BONA BELLO CORNUS apta est enim etiam cornus hastilibus. [2.448] ITURAEOS TAXI C. I. A. 'in arcus Ituraeos', id est in Ituraeorum arcuum similitudinem. 'Ituraeos' autem dicit Parthicos. [2.449] NEC TILIAE LEVES ordo est 'nec non', hoc est etiam. [2.452] MISSA PADO species est pro genere. [2.453] VITIOSAEQUE ILICIS ALVO cariosae. vult autem probare etiam putres arbores habere aliquam utilitatem. sane pro 'alveo' per synaeresin 'alvo' dicimus. [2.454] QUID MEMORANDUM AEQUE B. D. T. quid similiter laudandum tulerunt dona Liberi, sicut silvae multa sponte procreantes? alii legunt 'et quae', ut sit sensus, quid dicendum est quae tulerunt, id est attulerunt, ipsa etiam dona Baccheia: ut hoc dicat, parum est quod vites tantum laborem requirunt, etiam munera earum causas praestant furoris. [2.455] ILLE FURENTES CENTAUROS L. D. atqui in Aeneide ait "Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit". sed hoc solvit Horatius, dicens "nec Semeleius cum Marte confundet Thyoneus proelia": nam re vera, licet irarum causas Mars habuerit, Lapithae tamen et Centauri in furorem sunt ebrietate conpulsi. deinde hoc loco Centauros ait in furorem actos a Libero, non Lapithas. [2.456] [2.457] LAPITHIS CRATERE MINANTEM bonum schema; ita enim pinguntur, quasi poculis bella tractantes. [2.458] O FORTUNATOS NIMIUM S. S. B. N. A. non est abruptus transitus ad laudem vitae rusticae, nam ad superiora pertinet. post vituperationem enim vini ista quasi consolatio est, per quam ostenditur, quantas voluptates rusticis natura praestiterit. quod autem ait 'fortunatos nimium', non ad fortunam, sed ad fortunae pertinet quantitatem: nam hoc dicit, quantum in re est, maximas eis natura praestitit voluptates: quas si nossent, essent non fortunati, sicut nunc sunt, sed nimium fortunati . [2.459] PROCUL DISCORDIBUS ARMIS longe a civitatibus, plenis iurgio et rapinis. [2.460] IUSTISSIMA TELLUS proprie: nam si iustus est, qui quod acceperit reddit, terra utique iustissima est, quae maiore fenore semina accepta restituit. <'iustissima tellus' quomodo, si alibi dicit "Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea"? solvitur: ideo 'iustissima', quia cum decimis reddit fructus, quod est magnae iustitiae.> [2.461] SI NON INGENTEM FORIBUS D. A. S. ut etiam in laude fecit Italiae, non solum vitam laudat rusticam, sed etiam contrariam, id est urbanam, vituperat. nam ista, quae de urbibus dicit, opinabilia sunt bona, non vera, sicut rustica. multum enim interest inter verum et opinatum malum seu bonum: unde Iuvenalis "pauci dinoscere possunt vera bona". [2.463] INHIANT habere desiderant. et dicimus 'inhio illam rem'. PULCHRA TESTUDINE id est Indica, unde postes ornabantur vel lectuli: Lucanus "foribus testudinis Indae terga sedent fulvo maculas distincta smaragdo". [2.464] INLUSASQUE AURO V. in quibus artifex auro ludens aliqua depinxerat. male autem quidam 'inclusas' legunt. EPHYREIAQUE AERA Corinthia, quae laudat et Cicero: nam Ephyre est Corinthus. [2.465] ASSYRIO FUCATUR LANA VENENO Assyrii populi sunt adiacentes Syriae, apud quos primum usus inventus est purpurae. VENENO colore. [2.466] NEC CASIA LIQVIDI C. V. O. casia herba est, de qua fit unguentum. mire autem ait 'usus olivi corrumpitur'. nam oleum generalem usum habet: quod cum in unguentum fuerit corruptum, uni rei tantum aptum esse incipit. [2.467] ET NESCIA FALLERE VITA aut quia innocentes sunt, aut quoniam inmobilis est status vitae eorum: urbanorum enim fortuna aut insidiis aut proscriptione variatur. [2.468] LATIS FUNDIS fundus dicitur ab eo, quod sit rerum omnium fundamentum. [2.469] SPELUNCAE VIVIQUE LACUS id est bona naturalia, non sicut in urbibus, labore quaesita: unde Iuvenalis "et speluncas dissimiles veris". FRIGIDA TEMPE Tempe sunt proprie loca amoena Thessaliae, abusive cuiusvis loci amoenitas. [2.470] MOLLESQUE SUB ARBORE SOMNI malakoi de hupo dendresin hupnoi. [2.471] ILLIC SALTUS venationes, quae penitus in urbibus non sunt. LUSTRA FERARUM bene 'ferarum' addidit, quoniam sunt in urbibus lustra meretricum. PARVOQUE ADSUETA non ut urbana, quae est segnis et prodiga. [2.473] SACRA DEUM SANCTIQUE PATRES duo dicit: sacra deum sancta apud illos sunt, sancti etiam parentes. [2.474] EXTREMA PER ILLOS IUSTITIA E. T. V. F. hoc Aratus dicit, iustitiam primo et in urbibus, postea tantum in agris fuisse, ubi eam inducit loquentem, cur abscedat e terris. [2.475] ME VERO diu quaesitum est, utrum philosophiae, an rusticitatis esset vita felicior, unde nunc dicit primam esse philosophiam, post ipsam rusticam vitam. suam autem personam pro quocumque ponit: sic paulo post "rura mihi" pro 'cuilibet', sic in primo "non illa quisquam me nocte per altum ire", in tertio "nec mihi tunc molles sub divo carpere somnos". et hoc est, quod dicit Horatius in arte poetica "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor". [2.476] QUARUM SACRA FERO poeta enim quasi musarum sacerdos est. [2.477] CAELIQUE VIAS aut artes, ut "inveni germana viam": aut certe circulos, quibus sidera continentur. [2.478] DEFECTUS SOLIS VARIOS atqui uno modo tantum sol deficere nobis videtur, tunc scilicet, cum luna plena e regione eius obstiterit radiis et eos nobis fecerit non videri: unde varios accipimus defectus, non quia varia ratione contingunt—nam ratio una est, ut diximus—, sed quia vel variis temporibus fiunt vel varie; interdum enim duobus, interdum quattuor, interdum pluribus deficit digitis. . LUNAEQUE LABORES vel errores, quia non recta incedit: vel defectus, qui contingunt lunae, quotiens terrae altitudo interveniens radiis solis eam inluminari non patitur, a quibus dicitur lumen accipere. [2.479] UNDE TREMOR TERRIS variae sunt opiniones. alii dicunt ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet: Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit". alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, ut dicit Lucretius. alii spoggoeide terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. QUA VI MARIA ALTA TUMESCANT OBICIBUS R. alii sic accipiunt, quod ruptis obicibus, id est Calpe et Atlante montibus Hispaniae et Mauretaniae, Oceanus eruperit et ista fecerit maria. quod non procedit: si enim hoc esset, non diceret 'tumescant', sed 'tumuerint', cum eruperunt Oceani maria. unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas rursus recurrit: cuius rei opiniones Lucanus in primo commemorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". <(QUA VI MARIA ALTA TUMESCANT OBICIBUS RUPTIS . . . VEL QUAE) TARDIS MORA NOCTIBUS OBSTET Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obicibus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant. ('tardis') tarde venientibus, aestivis accipiendum: unde et 'vel' dixisse videtur, ne bis unum tempus significaret.> [2.481] QUID TANTUM OCEANO PROPERENT S. T. S. H. circulorum hoc efficit ratio, ut etiam in Aeneide diximus. TARDIS autem NOCTIBUS tarde venientibus, id est aestivis. [2.483] NATURAE ACCEDERE PARTES physicae philosophiae, unde sunt illa quae dixit. [2.484] FRIGIDUS OBSTITERIT CIRCUM PRAECORDIA SANGVIS secundum physicos, qui dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis, prudentes calidi. unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. [2.486] INGLORIUS comparatione philosophiae: sic in Aeneide "et mutas agitare inglorius artes", non quod nulla gloria medicinae est, sed quod minor, quam divinitatis et augurandi, quae ei Apollo obtulerat munera, ut "augurium citharamque dedit celeresque sagittas". [2.487] SPERCHIUSQUE fluvius Thessaliae. [2.488] TAYGETA mons Laconum, Libero et Bacchis sacratus. HAEMI montis Thessaliae, in qua sunt Tempe. [2.490] FELIX QUI POTVIT R. C. C. repetitio est superioris coloris; nam hoc dicit: et rustici felices sunt, et qui tribuunt operam philosophiae. 'rerum causas' id est physicam philosophiam. [2.491] INEXORABILE FATUM alibi "Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum". [2.492] SUBIECIT PEDIBUS calcavit 'fatum', ex fato venientia. ACHERONTIS AVARI omnem mundum in mortem trahentis. [2.493] DEOS QUI NOVIT AGRESTES qui abstinet civicis malis et aut rura habitat aut cum suis numinibus rura describit. [2.494] NYMPHASQUE SORORES non Panis vel Silvani, sed inter se sorores, ut "Aetnaeos fratres", inter se scilicet. [2.495] POPULI FASCES honores, qui a populo praestabantur. proprie autem locutus est, ut fasces populi, regum purpuram diceret. [2.496] INFIDOS AGITANS DISCORDIA FRATRES discordiam posuit pro avaritia: ab eo, quod praecedit, id quod sequitur. 'infidos' autem 'fratres' ideo ait, quod avaritiae causa dissentiunt. [2.497] AUT CONIURATO D. D. AB HISTRO id est non eum sollicitat coniuratio barbarorum. Hister autem fluvius est Scythiae. [2.498] NON RES ROMANAE PERITURAQUE REGNA regna scilicet barbarorum; nam duo dicit: rusticum nec Romanum imperium movet, id est ad ambitum cogit, nec barbarorum regna peritura: non enim Romano male dixit imperio. licet alii dictum hoc velint ex generali venire sententia, quod omnis magnitudo imperii periculis subiacet, unde etiam Iuvenalis ait "ad generum Cereris sine caede et sanguine pauci descendunt reges et sicca morte tyranni". [2.499] AUT DOLVIT MISERANS INOPEM AUT INVIDIT HABENTI Cicero in Tusculanarum quinto libro hoc tractat, in quem cadit una mentis perturbatio, posse in eum omnes cadere, sicut potest omni virtute pollere, cui virtus una contigerit. unde nunc Vergilius noluit rustico adsignare misericordiam, ne ei daret etiam ceteras animi passiones, quas novimus et a bonis et a malis rebus venire: a bonis opinatis duas, unam praesentis temporis, ut gaudium, et unam futuri, ut spem; a malis similiter duas, unam praesentis, ut dolorem, et unam futuri, ut metum: quas passiones esse animi non dubium est, unde etiam ipse ait in sexto "hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque", Sallustius etiam in Catilinae bello ait "omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. nam animus haud facile verum providet, ubi illa officiunt". ergo aut secundum Ciceronis tractatum hoc dixit; aut, quod absolutius est, intellegamus, ideo rusticum paupertatem non dolere, quod eam malum esse non credit, sed munus deorum: Lucanus de paupertate "o munera nondum intellecta deum". est et aliud, quod possumus accipere: ideo rusticum nec bonis nec malis alienis moveri, quia eis non interest, quippe qui ab urbibus est remotus. [2.501] FERREA IURA dura, inexorabilia, inmutabilia. [2.502] INSANUMQUE FORUM litigiosum. POPULI TABULARIA ubi actus publici continentur. significat autem templum Saturni, in quo et aerarium fuerat et reponebantur acta, quae susceptis liberis faciebant parentes: Iuvenalis "tollis enim et titulis actorum spargere gaudes argumenta viri". [2.503] CAECA FRETA subito in tempestatem surgentia. [2.504] PENETRANT AULAS ET LIMINA R. id est profitentur satellitium. 'limina' autem ait interiorem familiaritatem: Turnus sic "stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli". [2.505] PETIT EXCIDIIS URBEM incertum, alienam, an suam. [2.506] GEMMA BIBAT gemmeo poculo, non gemmato. SARRANO OSTRO Tyria purpura: quae enim nunc Tyros dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam, qui illic abundat, quem lingua sua sar appellant: Iuvenalis "aut pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae". [2.508] HIC STUPET ATTONITUS ROSTRIS scilicet ut contionetur: corripuit enim hunc geminatus per cuneos plausus, et plebis et patrum. [2.511] EXILIOQUE DOMOS voluntario, scilicet propter avaritiam. [2.512] ALIO SUB SOLE sub alio climate. [2.514] HINC ANNI LABOR ex agricultura habet totius anni substantiam. HINC PATRIAM Donatus villam intellegit, non re vera patriam. [2.515] MERITOSQUE IVUENCOS sui consortes labores. [2.516] NEC REQVIES id est numquam potest rusticus omni parte destitui. [2.517] CEREALIS MERGITE C. manipulos spicorum mergites dicimus. [2.519] SICYONIA BACA TRAPETIS oliva, a civitate Laconicas Sicyone, ubi abundat olea. 'trapetis' autem molis olivaribus. et declinatur 'trapetum' sicut 'templum': Terentianus "quo supersidens trapeto signa gyris temperat"; quod metrum aptum est olivam terentibus. [2.520] ARBUTA poma silvestria. [2.522] [2.523] PENDENT CIRCUM OSCULA NATI contra illud "exilioque domos et dulcia limina mutant". [2.524] CASTA PUDICITIAM S. D. non ut in urbibus inpudica. [2.527] IPSE DIES AGITAT suspendendum et sic inferendum 'festos': nam hoc dicit, omnes dies sic habet, ut festos putes. alii dicunt, festos dies cum religione concelebrat. [2.528] [2.531] AGRESTI PALAESTRA rustica luctatione. palaestra autem, dicta est vel apo tes pales, id est a luctatione, vel apo tou pallein, hoc est a motu urnae; nam ducti sorte luctantur. [2.533] FORTIS ETRURIA CREVIT secundum historiam: nam constat Tuscos usque ad fretum Siculum omnia possedisse. [2.536] ANTE ETIAM S. DICTAEI REGIS antequam regnaret Iuppiter, qui est in Dictaeo Cretae monte nutritus. [2.537] IMPIA QUAM CAESIS GENS EST E. I. Arati est hoc, qui dicit, quod maiores bovem comesse nefas putabant. [2.538] [2.539] NECDUM INPOSITOS DURIS C. I. ENSES Iuvenalis "nescirent primi gladios extundere fabri". [2.541] ET IAM TEMPUS EQVUM F. S. C. allegorice hoc dicit: debemus fatigato ingenio parcere et facere finem carminis. sane non est comparatio, sed translatio, sicut etiam in primi fine diximus. et plerumque volunt, ideo eum dixisse hoc loco carmini georgico finem se esse facturum, quod duo sequentes libri pastorales sunt, non georgici, ut etiam in prima huius carminis parte memoravimus. GEORGICON LIBER III [3.1] TE QUOQUE MAGNA PALES invocat deam pabuli dicturus de animalibus, sicut de frumentis dicturus et vitibus Cererem invocavit et Liberum. sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, sicut est usus in primo: nam aliud quodammodo inchoaturus est carmen, pastorale scilicet, post completum georgicum. deinde etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione prooemii legentum reficiant interdum laborem: nam et Livius frequenter innovat principia, ut "incensa a Gallis urbe", ut "completis consulibus", et Cicero in Verrinis, qui in frumentaria conciliavit auditorum animos iteratione principii, ut "omnes qui alterum iudices ". Pales autem, ut diximus, dea est pabuli: quam alii Vestam, alii matrem deum volunt. hanc Vergilius genere feminino appellat, alii, inter quos Varro, masculino, ut 'hic Pales'. huic sacra solvuntur XI. K. Maiarum die, quae Palilia vocantur. [3.2] PASTOR AB AMPHRYSO Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo, spoliatus divinitate ob occisos Cyclopas, Admeto regi pavisse armenta dicitur: unde eum nunc invocat. qui Nomius vocatur vel apo tes nomes, id est a pascuis, vel apo ton nomon, id est a lege chordarum. SILVAE AMNESQUE LYCAEI kat' exokhen montem Arcadiae posuit, vel quia pecorosa est, vel quia Pan illic est rusticum numen. <'Lycaei' genetivus est singularis.> [3.3] CETERA QUAE VACVAS T. C. M. hoc est fabulae, quae delectationi esse poterant, et occupare mentes curis solutas, iam descriptae a multis in omnium ore versantur. [3.4] QUIS AUT EURYSTHEA DURUM Eurystheus rex fuit Graeciae, Persei genus, qui Iunonis instinctu imperabat Herculi, ut varia monstra superaret, quibus posset perire: unde eum durum appellavit, qui potuit ad complendum odium novercale sufficere. <'durum' dura imperantem.> [3.5] INLAUDATI NESCIT BUSIRIDIS A. Busiris rex fuit Aegypti: qui cum susceptos hospites immolaret, ab Hercule interemptus est, cum etiam eum voluisset occidere. huius laudem scripsit Isocrates: unde 'inlaudati' participium est pro nomine, ut sit inlaudabilis, non qui laudatus non sit, sed qui laudari non meruerit, ut est illud in septimo "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" pro 'inaccessibiles', non ad quos nullus accessit, sed ad quos nullus accedere debeat. [3.6] CUI NON DICTUS HYLAS PUER id est a quo: Horatius "scriberis Vario fortis" pro 'a Vario'. Hylas autem socius Herculis fuit, qui aquatum profectus, raptus est a nymphis in Mysia. LATONIA DELOS in qua Latona enixa est Apollinem et Dianam: quam insulam ante vagam Apollo, ut in tertio legimus, "Mycono e celsa Gyaroque revinxit", ubi fabulam plenius diximus. [3.7] HIPPODAMEQUE graeca, quae in e exeunt, plerumque ipsum e in 'ia' solvunt, ut Hippodame Hippodamia, Penelope Penelopia. fabula talis est: Hippodame filia fuit Oenomai, regis Elidis et Pisarum. hic equos habuit velocissimos, utpote ventorum flatu creatos. qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provocatos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos necaret. postea cum Pelopem amasset Hippodamia, corrupit Myrtilum, aurigam patris, primi coitus pactione. qui factis cereis axibus cum, victore Pelope, a puella promissum posceret praemium, ab eius marito praecipitatus in mare est, cui nomen inposuit: nam ab eo Myrtoum dicitur pelagus. UMEROQUE PELOPS INSIGNIS EBURNO Tantalus, pater Pelopis, volens deorum temptare divinitatem, invitatis filium suum epulandum adposuit. a quo omnes dii abstinuerunt, excepta Cerere, quae bracchium eius consumpsit. postea dii, punito Tantalo, cum voluissent eius filium revocare ab inferis, Ceres ei eburneum bracchium restituit. quod ideo fingitur, quia Ceres ipsa est terra, quae corpora universa consumit, ossa tantum reservans. [3.8] ACER EQVIS victor enim Oenomai. VIA ratio . ME QUOQUE P. T. H. sicut se alii sustulerunt carminis merito. [3.9] VICTOR effector propositi: sic paulo post "illi victor ego". [3.10] PRIMUS EGO IN PATRIAM quod ante ipsum nullus Mantuanus fuit poeta: vel quia nullus exinde talis emersit. MODO tantummodo. [3.11] AONIO V. Boeotio. Heliconia ipsa est Boeotia, in qua est Helicon mons, musis dicatus. [3.12] IDUMAEAS PALMAS abundantes, quantae sunt apud Idumen, civitatem Phoenices: Lucanus "et arbusto palmarum dives Idume". [3.13] [3.16] IN MEDIO MIHI CAESAR ERIT T. Q. T. id est ipsi templum dabo. et verbo usus est pontificali: nam qui templum dicabat, postem tenens dare se dicebat numini, quod ab illo necesse fuerat iam teneri et ab humano iure discedere. quod autem dicit 'in medio', eius templum fore significat: nam ei semper sacratus numini locus est, cuius simulacrum in medio collocatur; alia enim tantum ad ornatum pertinent. [3.17] TYRIO CONSPECTUS IN O. <'conspectus' conspicuus> in habitu pontificis, cuius se officium dicit in templi consecratione sumpturum. [3.18] CENTUM QUADRIIUGOS A. A. F. C. id est unius diei exhibebo circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, olim XXV. missus fiebant. sed vicesimus quintus dicebatur aerarius, eo quod de collatione populi exhibebatur: qui desiit esse, postquam conferendae pecuniae est consuetudo sublata: unde hodieque permansit, ut ultimus missus appelletur aerarius. ergo 'centum currus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum: unde et circenses dicti sunt, quia exhibebantur in circuitu ensibus positis; licet alii a circumeundo dicant circenses vocari. [3.19] CUNCTA MIHI in honorem meum. et hoc dicit: ex aliis agonibus ad me certatorum multitudo conveniet. per Alpheum autem Iovis Olympici agonem significat: nam Alpheus fluvius est Elidis, quae civitas iuxta Pisas est, in qua colitur Olympicus Iuppiter. LUCOSQUE MOLORCHI id est silvam Nemeam, in qua celebratur agon in honorem Archemori. Molorchus autem pastor fuit, qui Herculem, venientem ad occidendum Nemeaeum leonem, suscepit hospitio. [3.20] CRUDO CAESTV duro, ut "seu crudo fidit pugnam committere caestu". [3.21] TONSAE OLIVAE minutis foliis compositae, ut "tonsisque ferunt mantelia villis". habiturum se autem coronam tonsilem dicit. [3.24] VEL SCAENA UT VERSIS D. F. apud maiores theatri gradus tantum fuerunt, nam scaena de lignis ad tempus fiebat: unde hodieque consuetudo permansit, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. scaena autem quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis: versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebatur et aliam picturae faciem ostendebat; ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior: unde perite utrumque tetigit dicens 'versis discedat frontibus', singula singulis complectens sermonibus. quod Varro et Suetonius commemorant. [3.25] PURPUREA INTEXTI TOLLANT AULAEA BRITANNI hoc secundum historiam est locutus. nam Augustus postquam vicit Britanniam, plurimos de captivis, quos adduxerat, donavit ad officia theatralia. dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant: quam rem mira expressit ambiguitate, dicens 'intexti tollant'; nam in velis ipsi erant picti, qui eadem vela portabant. aulaea autem dicta sunt ab aula Attali regis, in qua primum inventa sunt vela ingentia, postquam is populum Romanum scripsit heredem. [3.26] SOLIDOQUE ELEPHANTO ebore integro, non sectili. [3.27] GANGARIDUM FACIAM Gangaridae populi sunt inter Indos et Assyrios, habitantes circa Gangen fluvium, unde etiam Gangaridae dicti sunt. hoc vicit Augustus, unde est "inbellem avertis Romanis arcibus Indum". 'Gangaridum' vero pro 'Gangaridarum' posuit, quia 'hic Gangarida' facit. quod autem ait 'victorisque arma Quirini', non est contrarium: nam, ut etiam in primo Aeneidis diximus, Suetonius Tranquillus hoc de Augusto commemorat, quodam tempore tres partes populi, consentiente senatu, obtulisse ei tria nomina, Quirini, Augusti, Caesaris. ille ne unum eligendo alias offenderet partes, primo Quirinus est dictus, inde Caesar, post in nomine permansit Augusti: unde eum Vergilius omnibus istis appellat nominibus; nam Quirinum Romulum accipere non possumus, quia Gangaridas penitus ignoravit. [3.28] UNDANTEM BELLO quasi non undas, sed bella portantem, propter Antonii et Cleopatrae gravissimum proelium. MAGNUMQUE FLUENTEM 'magne', ut "torvumque repente clamat". [3.29] AC NAVALI SURGENTES AERE COLUMNAS Augustus victor totius Aegypti, quam Caesar pro parte superaverat, multa de navali certamine sustulit rostra, quibus conflatis quattuor effecit columnas, quae postea a Domitiano in Capitolio sunt locatae, quas hodieque conspicimus: unde ait 'navali surgentes aere columnas'. nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ianuarum. [3.30] NIPHATEN Niphates et fluvius est et mons, ut "et Cimini cum monte lacum". per Niphaten autem populos iuxta habitantes accipimus: nam nec fluvius umquam nec mons potest pelli. [3.31] FIDENTEMQUE FUGA PARTHUM tunc enim melius iaculantur sagittas. [3.32] RAPTA TROPAEA raptim et sine labore quaesita. DIVERSO autem EX HOSTE orientis et occidentis accipimus—unde et ait 'utroque ab litore'—: orientis propter Gangaridarum, occidentis propter Britannorum triumphum. [3.34] STABUNT ET PARII L. S. S. in templo Caesaris maiorum eius se statuas dicit esse positurum, quas commendat et a pretioso marmore et ab arte, dicens 'spirantia signa': sic alibi "vivos ducent de marmore vultus" item "Pariusve lapis circumdatur auro". [3.35] ASSARACI PROLES D. A. I. G. ponam, inquit, eorum statuas qui a Iove usque ad Assaracum et ab Assaraco usque ad Augustum originem ducunt. Assaracus autem avus Anchisae, pater Capyis fuit. [3.36] TROSQUE PARENS Troianorum rex, Ganymedis pater, a quo Troia nominata est. TROIAE CYNTHIUS AUCTOR vel Apollinem dicit propter muros: vel Cynthium, regem Troiae, quem in Troicis suis Nero commemorat. [3.37] INVIDIA INFELIX quae invidentes efficit infelices. dicit autem se talia scripturum vel facturum, ut magnitudine sui mereantur invidiam: ipsam tamen invidiam nihil esse nocituram timore poenarum. AMNEM SEVERUM tristem. contra Terentius "tristis severitas inest in vultu atque in verbis fides". [3.38] TORTOSQUE IXIONIS A. quibus religatus ad rotam est, postquam inlicitos Iunonis petivit amplexus. [3.39] ET NON EXUPERABILE SAXUM quod contra montem Sisyphus volvit. et 'non exuperabile' dixit non quod superari non potest, sed quod exuperare non valet summum montis cacumen. [3.40] INTEREA DRYADUM S. S. Q. S. I. donec laudandi Caesaris tempus adveniat, interim georgica scribo. <'sequamur' pro 'persequamur'.> 'intactos' autem ait 'saltus', quod ante ipsum nullus latine carmen georgicum scripsit. [3.42] TE SINE NIL ALTUM MENS INCHOAT ac si diceret: non meo ingenio, sed tuo fretus imperio ad hoc carmen accessi. [3.43] VOCAT INGENTI C. C. hortantur nos ad scribendum illi montes, qui animalibus sunt referti. Cithaeron autem pars Parnasi. [3.44] TAYGETIQUE CANES Lacones: nam Taygeta civitas est Laconicae. et hoc ideo, quia dicturus est "nec tibi cura canum fuerit postrema". EPIDAURUS Epiri civitas equis nobilis. [3.45] VOX INGEMINATA REMUGIT duplicata per echo: alibi "non canimus surdis, respondent omnia silvae". [3.46] MOX TAMEN id est postquam georgica scripsero. et 'ardentis pugnas' legendum est: nam male quidam 'ardentis Caesaris' accipiunt, ut 'is' communis sit syllaba. [3.48] TITHONI PRIMA QUOT A. A. O. C. id est tua facta tot annis celebrabuntur, quot anni sunt a te usque ad mundi principium. et modo Tithonum pro Sole posuit, id est pro Titane: nam Tithonus frater Laomedontis fuit, quem proeliantem Aurora dilexit et rapuit; a quo usque ad Caesarem non valde multum tempus est. [3.49] SEV QUIS OLYMPIACAE MIRATUS P. P. dicturus est de armentis et gregibus. armenta autem sunt equorum et boum, quod haec animalia apta sunt armis, ut scutis boum coria, equi proelio; greges vero capellarum et ovium sunt: ipse paulo post "hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agitare greges hirtasque capellas". haec tamen, armenta et greges, sciendum quia plerumque confundit auctoritas. OLYMPIACAE MIRATUS PRAEMIA P. studiosus curulis certaminis, quod geritur apud Pisas in honorem Iovis Olympici. [3.51] PRAECIPUE MATRUM magis matrum, per quod ostenditur, etiam patrum corpora esse requirenda. TORVAE FORMA BOVIS paulo post "et faciem tauro propior", id est tauro similis. 'torvae' terribilis. [3.52] TURPE CAPUT magnum, ut "turpes pascit sub gurgite phocas". PLURIMA CERVIX longa, ut "cum se nux plurima silvis induet in florem". [3.53] CRURUM TENUS usque ad crura. et modo 'tenus' adverbium est: nam si esset praepositio, ablativo cohaereret. PALEARIA autem sunt pelles dependentes ex gutture. [3.55] ET CAMURIS H. S. C. A. 'camuris' id est curvis, unde et camerae appellantur. praecipit autem aures et magnas et hirsutas esse debere. [3.56] NEC MIHI DISPLICEAT litotes figura, id est valde placeat, ut "munera nec sperno". [3.58] FACIEM TAURO PROPIOR imaginem, similitudinem totam. [3.60] LUCINAM IUSTOSQUE PATI HYMENAEOS hysteroproteron: ante enim est Hymenaeus, post Lucina consequitur. item hysteroproteron est 'desinit ante decem, post quattuor incipit annos': ante enim incipit, sic desinit. [3.62] CETERA aetas scilicet, quae est vel ante quartum vel post decimum annum. et bene ostendit, per haec tempora posse quidem armentis, sed inutilem provenire feturam. [3.63] SUPERAT GREGIBUS D. L. I. dum suppetit. et dicit iuvenali aetate eas debere concumbere, quia cito tempora meliora depereunt. [3.64] PECVARIA ab eo, quod est 'pecuare', venit: nam "pecua", ut ait in Pompeiana Cicero, ab eo, quod est 'pecu', venit, ut 'genu genua'. [3.65] SUFFICE PROLEM subministra: unde etiam suffectos consules dicimus. [3.66] MISERIS MORTALIBUS AEVI PRIMA FUGIT ista sententia non solum ad animalia pertinet, sed generaliter ad omnia. [3.67] SUBEUNT MORBI T. Q. S. naturalem ordinem tenuit, dicens advenire morbum, senectutem, mortem. [3.68] INCLEMENTIA inexorabilitas et duritia. [3.70] SEMPER ENIM REFICE vacat 'enim'. sane dicit ante subveniendum esse, ut antequam pereant, reparentur armenta. [3.71] SUBOLEM ARMENTO SORTIRE subministra, substitue. et est verbum iudiciorum: nam subsortiti dicuntur iudices, qui occupatorum funguntur officio. [3.72] IDEM DILECTUS EQVINO ut habeat matres optimas. IN SPEM STATUES S. G. id est quos vis admissarios fieri. notanda sane exquisita varietas; nam in bubus matres ante descripsit, in equis admissarios ante commemorat. [3.74] [3.76] ALTIUS INGREDITUR cum exultatione quadam incedit. MOLLIA CRURA REPONIT Ennius de gruibus "perque fabam repunt et mollia crura reponunt". [3.77] PRIMUS ET IRE VIAM matris praeire vestigia. [3.78] IGNOTO PONTI per quem numquam transierat. [3.80] ARGUTUM breve. [3.81] LUXURIATQUE TORIS ANIMOSUM PECTUS <'animosum'> nodosum et eminens pulpis. [3.82] SPADICES quos phoeniciatos vocant pressos, myrteos. GLAUCI autem sunt felineis oculis, id est quodam splendore perfusis. COLOR DETERRIMUS ALBIS atqui alibi ait "qui candore nives anteirent c. a." sed aliud est candidum esse, id est quadam nitenti luce perfusum; aliud album, quod pallori constat esse vicinum. 'gilvus' autem est melinus color. multi ita legunt 'albis et gilvo', ut non album vel gilvum, sed albogilvum vituperet. quod si singuli colores vituperandi sunt, quanto magis mixtus uterque, id est albogilvus? [3.84] TREMIT ARTUS figurate pro 'artubus tremit'. [3.85] VOLVIT SUB NARIBUS IGNEM flatu indicat magnanimitatem suam. [3.87] DUPLEX SPINA aut re vera duplex, aut lata, ut "duplicem gemmis auroque coronam", item "et duplici aptantur dentalia dorso". [3.89] AMYCLAEI DOMITUS POLLUCIS HABENIS CYLLARUS atqui Castor equorum domitor fuit. sed fratrem pro fratre posuit poetica licentia, ut "quas illi Philomela dapes" pro 'Progne', item "revocato a sanguine Teucri" pro 'Dardani': aut certe ideo Pollucem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur; nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur. [3.91] MARTIS EQVI BIIUGES Deimos et Phobos. CURRUS ACHILLIS pro equis. Baliarchus et Xanthus. [3.93] CONIUGIS ADUENTV PERNIX SATURNUS dum cum amata Philyra Saturnus coiret, Ops eius uxor advenit. cuius praesentiam veritus, se in equum convertit, qualem potuit numen imitari. exinde natus est Chiron, dimidia parte homo, dimidia equus. sane 'Ops' cum de uxore Saturni dicimus, 'O' corripitur, ut 'Ops Opis'; cum vero de nympha dicimus 'Opis', longa est 'O', ut "Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum". 'pernix' autem ad equum refertur; nam Saturni stella tardissima est. [3.94] PELION montem Thessaliae, in quo Chiron habitavit. [3.95] HUNC QUOQUE licet bonum et tot signis probatum. MORBO GRAVIS AUT I. S. A. duo sunt, quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus: unde mire utrumque conplexus est. [3.96] ABDE DOMO in domo; nam si adverbialiter vellet loqui, 'domi' diceret: tale est illud in quarto "non Libyae, non Tyro". NEC TURPI IGNOSCE SENECTAE Cicero in maiore Catone et laudat et vituperat senectutem. unde dupliciter hunc locum intellegimus: aut 'nec ignosce turpi senectae', aut 'non turpi senectae ignosce', id est abde et ignosce senectae, quae turpis non est, quia per naturam venit. [3.98] AD PROELIA alibi "nocturnaque bella". [3.100] ANIMOS AEVUMQUE NOTABIS PRAECIPUE ante omnia aetatem et magnanimitatem requires, post cetera, id est parentes et studium. [3.101] [3.102] ET QUIS CUIQUE DOLOR VICTO QUAE GLORIA PALMAE vult probare, moveri equos vel amissione vel adquisitione victoriae; nam eo tendit sequens iste decursus: unde est paulo post "tantus amor laudum, tantae est victoria curae". Lucanus "quantum clamore iuvatur Eleus sonipes". [3.104] EFFUSI CARCERE CURRUS usurpative pro carceribus, qui ab arcendo dicti sunt: nam carcer est custodia noxiorum. [3.105] IVUENUM aurigarum, vel spectantium. HAURIT ferit, ut "latus haurit apertum". [3.106] VERBERE TORTO frequenti scilicet iteratione. [3.107] FERVIDUS AXIS alibi "frenaque ferventesque rotas": nam tam rotae, quam axis cursu calescunt. [3.113] PRIMUS ERICHTHONIUS CURRUS ET QUATTVOR A. I. E. Vulcanus impetrato a Iove Minervae coniugio, illa reluctante, effectum libidinis proiecit in terram. inde natus est puer draconteis pedibus, qui appellatus est Erichthonius, quasi de terra et lite procreatus: nam eris est lis, khthon terra. hic ad tegendam pedum foeditatem iunctis equis usus est curru, quo tegeret sui corporis turpitudinem. [3.114] RAPIDUS velox. VICTOR propositi sui effector. [3.115] FRENA PELETHRONII LAPITHAE G. D. Pelethronium oppidum est Thessaliae, ubi primum domandorum equorum repertus est usus. nam cum quidam Thessalus rex, bubus oestro exagitatis, satellites suos ad eos revocandos ire iussisset illique cursu non sufficerent, ascenderunt equos et eorum velocitate boves secuti, eos stimulis ad tecta revocarunt. sed hi visi, aut cum irent velociter, aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus inclinatis, locum fabulae dederunt, ut Centauri esse crederentur, qui dicti sunt Centauri apo tou kentan tous taurous. alii dicunt Centaurorum fabulam esse confictam ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum. bene autem 'Pelethronii' addidit, quia sunt et alii Lapithae. [3.116] EQVITEM equum: pro equo rectorem posuit. [3.117] GRESSUS GLOMERARE ut cum disciplina incedat. [3.118] [3.120] QUAMVIS SAEPE FUGA V. I. E. H. ordo est: quamvis sit saepe victor, quamvis nobili genere procreatus, tamen a magistris aetas est magnanimitasque requirenda: quae si non fuerint, illa nihil prosunt. [3.121] [3.122] NEPTUNIQUE I. D. O. G. ab equo Neptuni, qui natus est tridentis percussione. [3.123] HIS ANIMADUERSIS moribus et aetate deprehensis. INSTANT SUB TEMPUS coeundi scilicet, quo eis cura maior adhibetur. [3.124] DENSO PINGVI non laxo, quod quibusdam potionibus per fraudem agasones facere consuerunt: unde ait 'denso', id est viribus pleno. sane 'pingue' generis est neutri: et ita in omnibus idoneis invenitur; nam nec 'pinguedo' nec 'pinguetudo' latinum est. [3.125] [3.126] PUBENTESQUE SECANT H. adultas, maturiores, quibus robur adquiritur. [3.127] BLANDO LABORI periphrasis coitus. [3.128] IEIUNIA infirmitatem venientem ex inedia. [3.129] [3.130] IAM NOTA VOLUPTAS SOLLICITAT dicendo 'nota' per transitum tetigit rem ab aliis diligenter expressam: nam equae pullae cum primum coeunt, si macrae sunt, et debilitantur et debiles creant, post primum autem partum tenues esse debent. [3.131] FRONDESQUE NEGANT E. F. A. contra illud "florentesque secant herbas fluviosque ministrant". [3.133] CUM GRAVITER TUNSIS GEMIT AREA FRUGIBUS hoc est die medio. hoc autem ad exprimendum diei tempus est positum, non quod equae aestatis tempore coeant. [3.135] NIMIO NE LUXV nimio pingui. et bene rem turpem aperte a Lucretio tractatam vitavit translationibus, quas omnes ab agricultura traxit, ut 'luxu' propter luxuriam segetum. [3.136] GENITALI ARVO pro muliebri folliculo, quem vulvam vocant, ut etiam Plinius docet: nam ante folliculus dicebatur. SULCOS OBLIMET claudat meatus. et hoc similiter per translationem dixit: nam legimus supra "et obducto late tenet omnia limo". [3.137] [3.138] [3.139] EXACTIS GRAVIDAE CUM MENSIBUS ERRANT vicinis partui: tunc enim diligentius tractandae sunt, ne abigant. [3.140] [3.141] SALTV SUPERARE VIAM SIT PASSUS quod solet fieri, cum pascunt pedibus inpeditis. [3.142] [3.143] VACVIS magnis. PLENA FLUMINA ne inclinentur ad potum. [3.145] [3.146] EST LUCOS SILARI CIRCA ILICIBUSQUE VIRENTEM PLURIMUS ALBURNUM VOLITANS ordo talis est: circa lucos Silari, fluminis Lucaniae, et Alburnum, eiusdem montem, est plurimus volitans: ac si diceret, est multa musca. 'volitans' autem modo nomen est, non participium. [3.148] OESTRUM GRAI VERTERE VOCANTES 'vertere' ex soni similitudine onomatopoiian fecere: non enim possumus accipere, ex latina lingua mutavere, cum constet graecam primam fuisse. oistros autem graecum est: latine asilus, vulgo tabanus vocatur. CUI NOMEN ASILO ut "cui Remulo cognomen erat". [3.150] [3.151] . SICCI TANAGRI non multum valentis. Tanager autem fluvius est Lucaniae. et hoc dicit, armentorum mugitu cuncta resonare. [3.152] HOC QUONDAM MONSTRO argumentatur ab exemplo, dicens, oestro contra paelicem se defendisse Iunonem. nota autem est fabula, Io, Inachi filiam, a Iove adventu Iunonis esse conversam in vaccam: cui Iuno inmisit oestrum, quo toto orbe fatigata tandem aliquando venit ad Aegyptum, et illic in Isim conversa est. transiit autem per mare angustum, quod Bosphoron appellatum est, nunc Hellespontum nominatur. [3.153] PESTEM MEDITATA IVUENCAE vel quam pestem ante excogitaverat: vel 'meditata' inferens et exercens accipiamus: Horatius "horrendamque cultis diluviem meditatur agris", id est infert, exercet; nam et in ipsa meditatione exercitium est. [3.154] HUNC QUOQUE id est etiam hoc malum remove. FERVORIBUS ACRIOR INSTAT tunc est acrior. et dicendo tempus ostendit quemadmodum possit evitari. [3.155] GRAVIDO PECORI a gravido pecore: nam 'arceo a te' dicimus. [3.156] SOLE RECENS ORTO statim, Sallustius "coria recens detracta veluti glutino adolescebant". [3.157] IN VITULOS modo generaliter et de equis et de bubus accipimus. [3.158] NOTAS characteres. [3.159] PECORI HABENDO SUMMITTERE admissarios facere. [3.161] ET CAMPUM HORRENTEM F. I. G. ecbasis poetica: suffecerat enim 'aut scindere terram'. [3.162] CETERA PASCUNTUR VIRIDES A. P. H. per hoc intellegimus illa omnia quae dixit animalia domi esse servanda. [3.163] TU QUOS AD STUDIUM locus de bubus domandis. [3.164] VIAMQUE INSISTE DOMANDI institue artem domandi. [3.165] [3.166] CIRCLOS 'circus' est principale, unde fit 'circulus' et per synaeresin 'circlus', sicut 'periculum' et 'periclum', 'saeculum' et 'saeclum'. [3.168] [3.169] GRADUM CONFERRE pariter incedere. [3.170] ROTAE INANES sine pondere. [3.173] TEMO AEREUS fortis: sic in quinto "aerea quem obliquum rota transiit", item Horatius "inclusam Danaen turris aenea". [3.174] PUBI INDOMITAE hoc ad iuvencos tantum pertinet: nam de equis contra dicturus est, ut "namque ante domandum ingentes tollent animos". [3.175] VESCAS FRONDES siccas et teneras; nam vescum hoc est proprie: unde et telae aranearum vescae nominantur. [3.176] FRUMENTA MANV C. S. eis etiam farraginem dabis. [3.180] PRAELABI FLUMINA quia, ut supra diximus, circa ripas fluminum agitabatur curule certamen. [3.187] [3.188] INQUE VICEM frenorum scilicet, ne adhuc tenera ora laedantur. [3.189] INSCIUS AEVI nondum habens ab annis fiduciam. [3.190] QUARTA AETAS quartus annus: nam aetatem plerumque generaliter dicimus pro anno pro triginta pro centum pro quovis tempore. [3.193] SITQUE LABORANTI SIMILIS praeparetur ad futurum laborem. [3.195] [3.196] QUALIS HYPERBOREIS Hyperborei montes sunt Scythiae, dicti, quod supra, id est ultra eos, flat Boreas. dicit autem, sic currat equus, ut ventus. [3.197] DIFFERT dissipat. ARIDA autem NUBILA sine pluviis. [3.199] HORRESCUNT contremiscunt: Persius "scis comitem horridulum trita donare lacerna", id est trementem. [3.201] ILLE VOLAT scilicet ventus. VERRENS trahens. [3.202] AD ELEI METAS <'metas' dixit fines,> scilicet circi. Elis autem civitas est Arcadiae, in qua agitabatur curule certamen. et est species pro genere. [3.203] SPUMAS AGET ORE CRUENTAS quod est signum equi fortissimi, si velut rubras egerit spumas. [3.204] BELGICA ESSEDA Gallicana vehicula: nam Belgi civitas est Galliae, in qua huius vehiculi repertus est usus. MOLLI COLLO domito, ut "et mollia colla reflectunt". [3.208] DURIS PARERE LUPATIS frenis asperrimis. dicta autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest. [3.210] CAECI AMORIS latentis cupidinis. [3.212] RELEGANT removent. [3.213] FLUMINA LATA ne natatus sit facilis. [3.215] VIDENDO dum videtur: gerundi modus a passivo. [3.219] IN MAGNA SILVA alii 'Sila' legunt, ut sit mons Lucaniae: quod modo nulla necessitas cogit, ut in Aeneide "ac velut ingenti Sila summove Taburno", ubi utrumque speciale est. [3.221] [3.222] [3.223] REBOANT resultant, remugiunt. est autem graecum verbum; nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem 'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant, aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho': tria enim tantum habebant nomina, in quibus 'c' litteram sequeretur aspiratio 'sepulchrum' 'Orchus' 'pulcher', e quibus 'pulcher' tantum hodie recipit aspirationem. [3.225] EXULAT extra solum suum habitat. [3.226] [3.227] [3.228] ET STABULA A. R. E. A. Cicero de Catilina "retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget". <'excessit' pro 'excidit'.> [3.229] VIRES EXERCET ab incultu robur adquirit. [3.230] PERNIX modo perseverans: Horatius "pernicis uxor Apuli". 'pernix' autem perseverans a pernitendo tractum est. [3.231] CARICE ACUTA herba durissima. [3.235] [3.236] OBLITUM iam securum ex ante acta victoria. [3.237] FLUCTUS UT IN MEDIO C. C. A. P. sic paulatim taurus movetur ad proelium. [3.239] IMMANE adverbium est. [3.244] AMOR OMNIBUS IDEM in unoquoque genere unus est amor, id est similis: ut puta in lupis unus amor est, id est similis, item in equis et aliis omnibus pro qualitate generis sui: sicut et alibi ait "sopor suus occupat artus", id est ipsis aptus. nam in omnibus animalibus non est amor unus atque idem, sed in singulis generibus pro qualitate naturae. [3.245] CATULORUM OBLITA vi scilicet nimii amoris. LEAENA autem graecum est, sicut dracaena: nam nos 'hic' et 'haec leo' dicimus; 'lea' namque usurpatum est, quia in 'o' exeuntia feminina ex se non faciunt, ut 'fullo' 'latro' 'leo'. [3.247] INFORMES URSI vel magni, vel qui tempore, quo nascuntur, forma carent: dicitur enim quaedam caro nasci, quam mater lambendo in membra componit. [3.249] SOLIS desertis. LIBYAE autem IN AGRIS serpentibus plenis. [3.250] TOTA TREMOR PERTEMPTET E. C. signatis sermonibus utitur ad vim amoris exaggerandam, dicens et 'tota corpora' et 'pertemptet', id est penitus temptet, cum dicat levem odorem equarum. [3.251] NOTAS ODOR ATTULIT AURAS hypallage est pro 'si aurae odorem adportaverint notum'. [3.252] FRENA VIRUM frena virorum fortium. [3.253] RUPESQUE CAVAE A. O. R. ad illud superius respexit "post montem oppositum et trans flumina lata". [3.254] [3.255] SABELLICUS EXACVIT SUS Sabinus: et est species pro genere. dicit autem suem domesticum, quem cicurem vocant; nam de apris supra ait "tunc saevus aper". hoc enim vult probare, non tantum feras, sed et mansueta animalia amore in furorem moveri. [3.256] PROSUBIGIT fodit et pedibus inpellit alternis, quod pugnaturi sues facere consuerunt ad adquirendum robur: unde etiam latera et costas terentes durant ea in futura certamina. [3.257] ATQUE HINC ATQUE ILLINC V. A. V. D. et a pedum motu et ab attritione costarum. [3.258] QUID IVUENIS ne forte occurreret, illa animalia carere ratione, dicit etiam homines gravius in amore moveri. fabula talis est: Leander et Hero, Abydenus et Sestias, fuerunt invicem se amantes. sed Leander natatu ad Hero ire consueverat per fretum Hellesponticum, quod Seston et Abydon civitates interfluit. cum igitur iuvenis oppressi tempestate cadaver ad puellam delatum fuisset, illa se praecipitavit e turri. [3.261] PORTA CAELI aer nubibus plenus, per quem iter in caelum est. [3.262] NEC MISERI POSSUNT R. P. hoc est amor parentum. [3.263] [3.265] INBELLES CERVI licet inbelles, tamen moventur in pugnam. [3.266] FUROR INSIGNIS notabilis, praecipuus. [3.268] GLAUCI POTNIADES M. M. A. QUADRIGAE Potnia civitas est, de qua fuit Glaucus. qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt. ordo autem talis est 'quo tempore Glauci membra malis absumpserunt Potniades quadrigae'. hoc autem ideo fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a coitu, ut essent velociores. [3.269] TRANS GARGARA TRANSQUE SONANTEM ASCANIUM Gargara pro quibuslibet montibus, sicut Ascanium pro quibuslibet fluminibus posuit, quod et sequentia indicant, 'superant montes et flumina tranant'. [3.273] ORE OMNES VERSAE IN ZEPHYRUM hoc etiam Varro dicit, in Hispania ulteriore verno tempore equas, nimio ardore commotas, contra frigidiores ventos ora patefacere ad sedandum calorem, et eas exinde concipere edereque pullos, licet veloces, diu tamen minime duraturos: nam brevis admodum vitae sunt. [3.274] EXCEPTANT frequenter excipiunt. [3.278] CAURUM pro 'corum', sicut 'saurex' pro 'sorex', 'caulis' pro 'colis'. [3.280] HINC DEMUM HIPPOMANES VERO QUOD N. D. P. scit lectum esse apud Hesiodum, herbam esse quandam, quae hippomanes vocatur, quasi hippou mania: si enim eam comederint equi, furore quatiuntur. unde nunc adiecit 'vero quod nomine dicunt': nam vult illam herbam abusive hippomanes dictam, quod possint equi furere et alia quacumque ratione. re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum apo tes manias tes hippou. [3.281] LENTUM VIRUS viscidum. [3.283] MISCUERUNTQUE H. E. N. I. VERBA exprimit augmenta malitiae novercarum, quae virus herbis, cantibus herbarum armant venena. [3.285] SINGULA DUM CAPTI C. V. A. dum spatiatim cuncta describimus. [3.286] [3.287] HIRTASQUE CAPELLAS saetosas, ut "hirsutumque supercilium". [3.288] HINC LABOR H. L. F. S. C. ad tuenda inbecilliora animalia. <'colonos' pro pastoribus posuit.> [3.290] ET ANGUSTIS HUNC ADDERE R. H. humilem materiam alto sermone decorare: sic illud in quarto est "in tenui labor; at tenuis non gloria". [3.291] SED ME PARNASI DESERTA PER ARDVA 'per Parnasi ardua' Heliconem et Cithaeronem, montes musis dicatos. et hoc dicit: scribendi amor rapit me ad opus arduum et a nullo ante descriptum: quod per periphrasin et allegoriam poeticam indicat. [3.292] IUGIS per iuga. QUA NULLA PRIORUM C. M. D. O. C. dispono ire ad fontem Castalium per eam viam, per quam nullus ante egit orbitam suam. ordo autem est 'qua nulla priorum orbita Castaliam', 'devertitur'. [3.293] MOLLI CLIVO id est facili itinere et descensione. hic autem locus totus de Lucretio translatus est. [3.294] NUNC VENERANDA PALES dea pabuli invocanda nunc maxime. [3.295] STABULIS MOLLIBUS clementioribus et aeris temperati, vel propter plagam australem, vel propter subpositas herbas animalibus. [3.296] FRONDOSA REDUCITUR AESTAS donec vernum tempus adveniat: nam, ut etiam in primo diximus, ver et aestas, sicut etiam hiemps et autumnus, unum fuerunt secundum rationem hemisphaerii. [3.298] [3.299] TURPESQUE PODAGRAS respexit ad curam, quae sine pannis et medicaminibus sordidis non fit. [3.300] POST HINC cum hoc feceris. et 'post hinc' unum vacat, sicut "primus ibi ante omnes". [3.301] FLUVIOS PRAEBERE RECENTES aquam statim haustam: nam si pigram potaverint, statim morbum contrahunt. [3.302] STABULA A VENTIS figurate, scilicet ventos non perferentia. HIBERNO SOLI contra plagam meridianam, per quam sol currit per hiemem: quod explanat, dicens 'ad medium conversa diem'. [3.304] EXTREMOQUE INRORAT A. A. mense Ianuario, qui est paene ultimus: nam, ut etiam in primo diximus "ut primis extemplo a mensibus anni", a Martio mense inchoabat annus apud maiores. ergo 'extremo anno' extrema parte anni. [3.305] HAEC QUOQUE cum de capellis loquatur, figurate neutro usus est genere: nam integrum erat 'hae quoque non cura nobis leviore tuendae'. sane perite, quoniam scit planam esse ovium utilitatem, eam praeterit et exaggerat meritum capellarum, ut dictis in lucem promat rem per se minus patentem. [3.306] MILESIA VELLERA lanae pretiosissimae: nam Miletus civitas est Asiae, ubi tinguntur lanae optimae: ipse in quarto "Milesia vellera nymphae carpebant", Cicero in Verrem "quid a Milesiis lanae sustulerit". MAGNO autem MUTENTUR ingenti pretio comparentur: nam apud maiores omne mercimonium in permutatione constabat, quod et Gaius Homerico confirmat exemplo. [3.307] TYRIOS INCOCTA RUBORES figurate: quae coquendo Tyrium traxit ruborem, id est migravit in purpuram. [3.308] DENSIOR HINC SUBOLES binos enim pariunt capellae plerumque. [3.310] [3.311] BARBAS sic de quadrupedibus; nam hominum barbam vocamus. INCANA autem dixit nimium cana. [3.312] CINYPHII HIRCI Libyes, a fluvio Cinyphe. [3.313] MISERIS NAUTIS qui frequenter patiuntur pericula. 'in usum' autem 'castrorum' ideo dixit, quia de ciliciis et poliuntur loricae et teguntur tabulata turrium, ne iactis facibus ignis possit adhaerere. et bene laudat capellas, dicens ciliciorum usum et in mari et in terra prodesse mortalibus, hoc est in duobus elementis concessis hominibus. [3.314] PASCUNTUR SILVAS et 'pasco' et 'pascor illam rem' dicimus. SUMMA LYCAEI montis Arcadiae. et est species pro genere. [3.317] SUOSQUE DUCUNT educunt fetus proprios et enutriunt: unde et educatos dicimus. [3.319] QUO MINOR EST ILLIS CURAE MORTALIS EGESTAS ordo est: igitur omni studio avertes ab eis ventos et glaciem, quo egestas mortalis, id est necessitas mortalitatis, minor est illis curae, hoc est minus ad ipsarum pertinet curam. nam hoc dicit: quanto illae sibi adesse non possunt, tanto eis a te est maior inpendenda diligentia. [3.321] [3.322] AT VERO ZEPHYRIS CUM L. V. A. subaudis 'advenerit'. dicit autem ver, quo flaverit Zephyrus, ut "et Zephyro putris se glaeba resolvit". [3.324] FRIGIDA RURA CARPAMUS carpere cogamus animalia. et mane oves pasci praecipit secundum morem suae provinciae: nam in aliquibus locis morbum contrahunt, nisi iam siccato rore pascantur. [3.325] DUM GRAMINA CANENT Turnus "et matutinis lucentes roribus herbae". [3.328] QUERULAE CICADAE canorae: Horatius "sub cantu querulae despice tibiae": aut certe 'querulae' propter illam fabulam, quod Tithonus, maritus Aurorae, post optatam longissimam vitam in cicadam dicitur esse conversus. RUMPENT ARBUSTA nimio clamore: Iuvenalis "et assiduo ruptae lectore columnae", Persius "findor, ut Arcadiae pecuaria rudere dicas". [3.330] ILIGNIS CANALIBUS factis ex ilice. sane 'canalis' melius genere feminino, quam masculino proferimus. [3.332] SICUBI MAGNA IOVIS ANTIQVO R. Q. quia omnis quercus Iovi est consecrata. quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos religio defendit: unde apparet Iovis quercum et sacram umbram generalia esse, non specialia epitheta; nam ut diximus, et omnis quercus Iovi est consecrata, et omnis lucus Dianae. [3.335] TENUES AQVAS epitheton aquarum est: alibi "aut in aquas tenues dilapsus abibit". [3.336] AERA VESPER TEMPERAT refrigerat aestatis calorem. [3.337] REFICIT recreat. LUNA nox. [3.338] LITORAQUE A. R. ACALANTHIDA D. quo tempore sonat per litora alcyon avis, cuius fabulam in primo memoravimus; per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur. [3.339] QUID TIBI PASTORES LIBYAE dicit pro qualitate provinciarum diversa esse genera pastionum. [3.340] [3.342] SINE ULLIS HOSPITIIS sine stabulis. [3.344] ARMENTARIUS AFER abusive: nam de gregibus loquitur. TECTUMQUE LAREMQUE tentoria militum more, ac si casam diceret. [3.345] AMYCLAEUMQUE CANEM Lacona. et est species pro genere. Amycla autem civitas est Laconicae, unde est "talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus". [3.346] PATRIIS ACER ROMANUS IN ARMIS genitaliter sibi concessis, ac si diceret 'Martiis'. [3.347] INIUSTO SUB FASCE sub magno onere, ut "ego hoc te fasce levabo". magnum autem onus dicit propter arma, alimenta, vestitum. [3.348] ANTE EXPECTATUM dicto citius, antequam eius expectetur adventus. et est una pars orationis, id est adverbium. STAT obstat: nam aphaeresis est. [3.349] AT NON QUA SCYTHIAE GENTES subaudis 'talis est pastio'. MAEOTIA UNDA Maeotis palus est Scythiae, frigore congelascens. [3.350] HISTER fluvius Scythiae, qui et Danubius nominatur. [3.351] QUOQUE REDIT MEDIUM RHODOPE PORRECTA SUB AXEM qua Rhodope, mons Thraciae, protentus in orientalem plagam, gammoeides reflectitur in septentrionem: nam ideo ait 'redit sub axem': nam axis est septentrio, qui graece hamaxa nominatur. [3.354] INFORMIS TERRA nivis superfusione carens varietate formarum nullisque agnoscenda limitibus, inlimitata. [3.355] SEPTEMQUE ASSURGIT IN ULNAS crescit in septem ulnas. ulna autem, ut diximus, secundum alios utriusque manus extensio est, secundum alios cubitus: quod magis verum est, quia graece olene dicitur cubitus, unde est leukolenos Here. [3.357] PALLENTES HAUD UMQVAM D. V. numquam nubes resolvit: nam pallentes umbrae sunt non ex nocte, sed ex nubibus factae. [3.360] CONCRESCUNT SUBITAE C. I. F. CRUSTAE aquae congelascunt fluentes. notandum sane, quia cum 'haec crusta' dicimus feminino genere, lapidis aut ligni aut gelu partem significamus; cum vero 'crustum' dicimus, edulium aliquid significamus, partem panis vel placentae: ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos colaphum incutimus lambenti crustula servo". [3.362] HOSPITA PLAUSTRIS facilis: unde et hospitalis homo dicitur hospiti apte serviens. [3.363] AERAQUE DISSILIUNT VULGO passim crepant; nam tam nimio frigore quam calore aera rumpuntur: Persius "findit infantes statuas". VESTESQUE RIGESCUNT durantur, ut frangi potius quam scindi posse videantur. [3.364] CAEDUNTQUE SECURIBUS UMIDA VINA etiam vinum naturaliter calidum illic gelatur. intellegimus autem peregrinum: nam illic non nascitur, sicut paulo post ipse docet dicens "fermento atque acidis imitantur vitea sorbis". sane volunt physici vinum non gelare: unde hoc loco aut hyperbole est, aut quia dixit 'umida', aquae mixta intellegamus; ita enim gelare dicuntur. [3.365] TOTAE SOLIDAM IN GLACIEM VERTERE L. fossae ad siccandos agros paratae, cum alibi tantum incrustentur, illic usque ad imum gelantur. [3.366] STIRIAQUE INPEXIS INDURVIT H. B. stiria, id est gutta. inde fit deminutivum, ut dicamus 'stilla'; inde est et 'destillat', 'stillicidium'. sensus autem duplex est. nam aut hoc dicit: de inpexis barbis pecudum pendens gutta duratur, aut certe de tectis vel arboribus gutta horrida induruit in modum barbarum. [3.367] NON SETIUS non segnius quam inchoaverat. [3.368] PRVINIS abusive nivibus: nam pruina est matutini temporis frigus. [3.369] CONFERTO coniuncto; cervi enim congregatione gratulantur. [3.370] MOLE NOVA nimia nivium magnitudine. [3.371] NON CASSIBUS id est retibus. hinc est quod et 'incassum' dicimus, id est sine causa, quasi sine cassibus, sine quibus venatio est inanis. [3.374] RUDENTES 'ru' more suo corripuit, ut in septimo "et sera sub nocte rudentum": Persius produxit "findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas". [3.376] SPECUBUS artis fuerat 'specibus', quia quarta declinatio 'u' in 'i' vertit et ita facit dativum pluralem, ut 'ab hoc fluctu' 'his fluctibus'; sed quia pinguius sonat et melius, 'specubus' dicimus. unum tamen nomen est, quod aliter non dicimus, ut 'tribubus'. [3.379] HIC NOCTEM LUDO DUCUNT quasi perpetuitatem noctis, quippe sub terris locati, ludo concelebrant. [3.380] FERMENTO ATQUE A. I. V. S. potionis genus est, quod cervesia nominatur. et consequens est quod dicit, ut vinum, per naturam calidum, in provincia frigida non possit creari. [3.381] SEPTEM SUBIECTA TRIONI tmesis est pro 'septemtrioni', [3.382] GENS EFFRENA V. saeva, rectorem recusans. RIPHAEO EURO vento Scythico. Riphaei autem montes sunt Scythiae, ut diximus, a perpetuo ventorum flatu nominati: nam rhiphe graece impetus et horme dicitur apo tou rhiptein. [3.383] PECUDUM FULVIS SAETIS renonibus: nam, ut Sallustius dicit in historiis, vestes de pellibus renones vocantur. [3.384] SI TIBI LANITIUM CURAE et 'haec lana' dicimus et 'hoc lanitium', sicut 'fuga' et 'effugium'. quod autem dicit oves lanae causa non debere pinguescere, physicum est; omne enim pingue animal caret pilis: quod hirsutum efficit macies. [3.385] LAPPAEQUE TRIBULIQUE A. quibus rebus lana decerpitur. [3.386] GREGES VILLIS LEGE MOLLIBUS ALBOS lana enim alba pretiosior est, quippe susceptura alium quemlibet colorem. quod autem hic per transitum tangit, in aliis plenius legitur, maritum pecoris et cornu et ungulis et palato album esse debere: alioquin, licet sit candidus lanis, ex eo pullos, id est nigros, creari. <'continuo' hic pro 'perpetuo': semper enim hoc fieri debet.> [3.387] ARIES SIT CANDIDUS IPSE bene 'ipse' addidit, quasi qui aut dominus gregis est, aut qui antea pro domino capital dari consueverat: nam apud maiores homicidii poenam noxius arietis damno luebat: quod in regum legibus legitur. [3.388] UDO PALATO semper umido: alibi "et udae vocis iter". [3.389] REICE 're' aut quasi monosyllabum produxit licenter, aut, ut diximus supra, quia, cum faciat 'reieci', 'i' pro duplici habetur et 're' efficit longam. ideo et in aliis modis praesumit sibi productionem. PULLIS nigris. [3.391] MUNERE SIC NIVEO L. S. C. D. mutat fabulam: nam non Pan, sed Endymion amasse dicitur Lunam. qui spretus pavit pecora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus: cuius rei mystici volunt quandam secretam esse rationem. SI CREDERE DIGNUM EST tantum de Luna sacrilegium. [3.394] [3.395] SALSASQUE F. P. HERBAS ut et multum potantes reddant plurimum lactis, et ipsum lac non sit fatuum, sed habeat salis occultum, id est vix intellegibilem, non statim apparentem saporem. [3.398] EXCRETOS validiores: FERRATIS CAPISTRIS duris. [3.401] NOCTE PREMUNT cogunt in caseos. [3.402] CALATHIS vasis aereis, in quibus lac vel recens caseus in urbe distrahitur. [3.403] AUT PARCO SALE aut modico: aut re vera parco, id est servatorio, quia omne in quod mittitur servat; nam et homo frugi 'parcus' vocatur: aut certe 'parco' dixit pro 'parce', ut sit nomen pro adverbio. [3.404] NEC TIBI CURA CANUM FUERIT P. litotes pro 'magna tibi cura sit canum'. POSTREMA vilis. [3.405] VELOCES SPARTAE C. A. M. in illis velocitas, in his fortitudo laudatur. Sparta autem Laconicae est civitas, Molossia est civitas Epiri. [3.406] SERO PINGVI aqua lactis, quae pingues efficit canes. [3.407] NOCTURNUM FUREM captantem noctis oportunitatem. fur autem a furvo dictus est, id est nigro; nam noctis utitur tempore: Horatius "quam paene furvae regna Proserpinae": aut certe a graeco venit; nam fur phor vocatur. [3.408] HIBEROS abactores; fere enim Hispani omnes acerrimi abactores sunt. [3.409] ONAGROS agrestes asinos. et est laus canum. [3.411] VOLUTABRIS SILUESTRIBUS volutabra loca sunt, in quibus se apri volvunt. 'silvestribus' autem ideo, quia et circa casas esse et in civitatibus possunt. [3.414] ODORATAM STABULIS I. C. pro 'odoriferam'. et loquitur de serpentum remediis, qui ingressi tecta animalibus nocent. [3.415] AGITARE persequi. GRAVI NIDORE serpentibus scilicet noxio. galbanum autem species est multis apta medicaminibus. CHELYDROS chelydri dicti quasi chersydri, qui et in aquis et in terris morantur: nam kherson dicimus terram, aquam vero hudor. [3.416] AUT MALA TACTV quae et tacta nocet, et est perniciosa dum tangit. vipera autem species serpentis est, quae vi parit; nam corrosis eius lateribus exeunt pulli cum matris interitu: Lucanus "viperei coeunt abrupto corpore nodi". [3.417] CAELUMQUE EXTERRITA FUGIT gaudet tectis, ut sunt agathoi daimones, quos latine genios vocant. [3.420] FOVIT HUMUM amplexa terram est, in qua posset latere. [3.422] TIMIDUM CAPUT cui timet: nam ut dicit Plinius, serpentis caput etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilo minus vivit. [3.423] AGMINA CAUDAE motus. et hoc dicit: caede serpentem, donec caudae volubilitas conquiescat. [3.425] [3.426] SQVAMEA CONVOLUENS S. P. T. id est erectus: quod ad expressionem generis serpentis posuit; aliae enim repunt toto corpore, aliae eriguntur corporis parte: Lucanus "et contentus iter cauda sulcare parias". [3.428] [3.429] UDO VERE alibi "cum ruit imbriferum ver". [3.431] INPROBUS insatiabilis. INGLUVIEM ventris capacitatem. RANIS LOQVACIBUS clamosis. et 'loquacibus' ideo, quia ex hominibus factae sunt, ut dicit Ovidius. [3.434] ASPERQUE SITI Sallustius "quod genus siti magis quam alia re accenditur". [3.435] MIHI cuicumque, ut "non illa quisquam me nocte per altum ire". [3.437] NITIDUSQUE IVUENTA pelle enim deposita redit in aetatem priorem. [3.438] CATULOS abusive dixit; nam catuli proprie canum sunt. [3.440] MORBORUM QUOQUE T. C. ET S. D. tria dicit, signa morborum, causas remedia; sed non servat legitimum ordinem: nam post remedia morborum signa commemorat, . [3.441] TURPIS SCABIES quae asperum et turpe efficit corpus. [3.442] AD VIVUM PERSEDIT medullas et ossa penetravit. [3.443] INLOTUS ADHAESIT SUDOR 'lotus' vel 'lautus' dicimus; inde est et 'lautum eo': nam illud ab Horatio satis licenter dictum est "ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit". [3.444] [3.445] DULCIBUS FLUVIIS salsa enim aqua magis pruriginem creat. [3.446] UDISQUE ARIES IN GURGITE VILLIS MERSATUR musmonem dicit ducem gregis, quem ita et Varro commemorat. huic autem partem aliquam lanae pastores solent relinquere, unde ait 'udis villis': nam oves semper tonsae lavantur. [3.447] SECUNDO AMNI defluenti, cum aqua scilicet. [3.448] TRISTI AMURCA amaris olei sordibus hoc autem remedium est contra , scabiem et laesum vepribus corpus. [3.449] VIVAQUE SULPURA dactylicus versus, . [3.450] IDAEASQUE PICES liquidas, quae in Ida Phrygiae monte nascuntur. [3.451] SCILLAMQUE ELLEBOROSQUE G. genera herbarum sunt. [3.452] PRAESENS FORTUNA efficax, utilis, profutura. et dicit incidendum esse vulnus, si medicaminibus emolliri minime potuerit. [3.454] SUMMUM ULCERIS OS ergo tunc secandum est, cum os habuerit. [3.455] [3.456] ET MELIORA DEOS SEDET OMNIA P. maiores enim expugnantes religionem, totum in experientia collocabant: Sallustius "non votis neque suppliciis muliebribus deorum auxilia comparantur: vigilando, laborando prospere omnia cedunt. ubi socordiae tete atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores: irati infestique sunt". [3.458] ARTUS DEPASCITUR et 'pasco' et 'pascor' dicimus 'illam rem'. ARIDA FEBRIS quod arida efficit corpora. tamen sciendum, febrem, licet a fervore dicta sit, esse etiam frigidam: unde modo ad diastolen ait aridam. [3.459] INCENSOS AESTUS id est febrem. INTER IMA FERIRE P. S. S. V. 'salientem' id est mobilem. dicit autem illam venam esse feriendam, quae super ungulam est animalis, tam lata quam mobilis. [3.461] BISALTAE QUO MORE populi Scytharum, qui fugientes equorum sanguine aluntur lacte permixto. [3.462] FUGIT vel re vera fugit, vel pergit celeriter. [3.465] CARPENTEM IGNAVIUS neglegentius, sine aviditate. [3.468] CULPAM FERRO CONPESCE atqui habere morbum culpa non est. sed hoc dicit, occidendo eam tuam culpam conpesce, id est vita crimen, in quod potes incidere, si, dum uni parcis, fuerit totus grex eius contagione corruptus. [3.469] INCAUTUM VULGUS quod se morbosi pecoris contagione abstinere non novit. [3.472] TOTA AESTIVA loca posuit pro animalibus. aestiva autem sunt loca umbrosa, quibus per aestatem pecora vitant solis calorem: Statius "et umbrosi patuere aestiva Lycaei". SPEMQUE GREGEMQUE SIMUL agnos cum matribus pariter. [3.474] TUNC SCIAT AERIAS ALPES ET N. S. C. sensus hic est: si quis est qui sciat, ista loca qualia tunc fuerint, cum pecoribus erant referta, nunc quoque ea vacantia videat, licet plurimum a pestilentia fluxerit tempus. AERIAS ALPES id est Galliam. et dicendo 'aerias' verbum expressit ex verbo: nam Gallorum lingua alti montes Alpes vocantur. NORICA SIQVIS C. Noricum pars est Illyrici. [3.475] ET IAPYDIS A. T. id est Venetiam: nam Iapydia pars est Venetiae, dicta ab Iapydio oppido: Sallustius "primam modo Iapydiam ingressus". huius fluvius est Timavus. unde male quidam 'Iapygis' legunt, cum Iapygia sit Apulia. [3.478] HIC QUONDAM MORBO C. M. C. E. T. describit pestilentiam Venetiae, Galliae, Illyrici. nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt. exinde corrupto aere nata pestilentia est, quam auster flans primo ex Aegypto ad Atticam provinciam pepulit, mox inde in tractum Venetiae et Illyrici: quae quaqua universa vastavit. hanc autem pestilentiam ordine, quo diximus, plenissime est Lucretius exsecutus. MISERANDA TEMPESTAS pessima, inferens rem dignam miseratione. [3.479] AUTUMNI INCANDVIT AESTV exarsit prima autumni parte, quae semper gravem efficit pestilentiam. ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confine frigoris et caloris: quod licet etiam vernum tempus habeat, caret morbo, quia tunc corpora praecedenti durata sunt frigore, quae autumnus corrumpit, laxiora inveniens post aestatis calorem. [3.481] CORRUPITQUE LACUS INFECIT PABULA TABO ordinem secutus est, quem et Lucretius tenuit et Sallustius, primo aerem, inde aquam, post pabula esse corrupta. [3.482] NEC VIA MORTIS ERAT SIMPLEX nec moriebantur ex usu, id est secundum naturalem ordinem, non tantum fuga animae, sed etiam corporis resolutione. est autem Sallustii, qui ait "ne simplici quidem morte moriebantur". [3.483] IGNEA V. O. A. SITIS fervidus calor: ab eo quod praecedit id quod sequitur. [3.484] FLUVIDUS LIQVOR umor sordidus. [3.485] OSSA etiam ossa. et per hyperbolen totum hominem significat. [3.486] IN HONORE DEUM MEDIO in sacrificiis, ut "haud equidem tali me dignor honore". [3.487] LANEA id est infula; nam non stat versus, si 'lanea vitta' dixeris. [3.488] [3.489] MACTAVERAT ANTE SACERDOS eius scilicet mortem praeveniens. [3.490] ARDENT ALTARIA FIBRIS quia, ut dicit Plinius Secundus, morbosa caro non coquitur. [3.491] NEC RESPONSA P. C. R. VATES colligi enim nisi ex sana victima futura non possunt. [3.492] SUPPOSITI T. S. CULTRI sic in sexto "supponunt alii cultros", id est iugulant hostias. dicendo autem 'suppositi' feriendi genus ostendit: nam interdum ab inferiore parte, interdum desuper feriebantur. [3.493] SUMMAQUE IEIUNA SANIE I. H. <'ieiuna sanie' sicca et exigua.> signatis usus est verbis nimisque libratis. [3.494] VULGO ubique, passim et catervatim. IN LAETIS autem HERBIS ideo, ne eos fame perisse putaremus. [3.496] HINC CANIBUS BLANDIS etiam blandis canibus rabies ex pestilentia nascitur. QUATIT AEGROS T. A. S. proprie, nam tussis commovet corpora. [3.497] FAUCIBUS ANGIT OBESIS tumentibus. 'angit' autem bene ait; nam angina dicitur porcorum morbus, qui occupat fauces: Plautus "vellem me in anginam verti, ut huic aniculae fauces praeoccuparem". [3.498] [3.500] CREBRA FERIT 'crebro': nomen pro adverbio. INCERTUS IBIDEM SUDOR inrationabilis, sine labore, cuius causa non apparet. [3.501] MORITURIS FRIGIDUS frigidus sudor mortis futurae signum est. et 'morituris frigidus' pleonasmos est. [3.502] TRACTANTI DURA RESISTIT rigida est nec cohaeret digitis. [3.504] COEPIT CRUDESCERE MORBUS validior fieri, ut "deiecta crudescit pugna Camilla". et iam dat signa morbi validioris. [3.507] [3.508] OBSESSAS FAUCES id est clausas. ASPERA LINGVA scilicet ex nimia siccitate. [3.509] PROFVIT INSERTO LATICES I. C. non semper, sed aliquando: nam hoc solum est, quod aut a morbo liberat, aut commovet in furorem. [3.511] MOX ERAT HOC IPSUM EXITIO quod saluti esse putabatur. et hoc est, quod paulo post dicturus est "quaesitaeque nocent artes". FURIISQUE REFECTI quia languentia corpora in vires quodammodo excitat furor et facit ea in exitium convalescere. [3.513] DI MELIORA PIIS E. Q. H. I. per parenthesin in exsecrationem hostium hanc retorquet insaniam. [3.514] [3.515] FUMANS SUB VOMERE TAURUS per hoc ostendit, etiam fortes tauros repente morbo concidere; nemo enim pestilentem ad aratra ducit iuvencum. [3.517] EXTREMOSQUE CIET GEMITUS ultimum gemit. sane 'ciet' modo 'dat' significat, sicut in tertio de Andromache "lacrimasque ciebat", cum 'ciere' proprie sit alteri aliquid commovere. [3.518] FRATERNA MORTE IVUENCUM consortis interitu. et ex affectu dictum est rustici. [3.521] MOVERE ANIMUM in suum desiderium inlicere. [3.522] PURIOR ELECTRO C. P. A. nam sicut electrum defaecatius est metallis omnibus, ita et currens aqua ceteris purior. <(ELECTRO) quod a nobis sucinum appellatur, electrum vocant Graeci.> [3.523] [3.524] AD TERRAMQUE FLVIT D. P. CERVIX Lucanus "fessumque caput se ferre recusat". [3.525] QUID LABOR AUT BENEFACTA IUVANT si neutrum mortem repellit, nec corporis exercitium nec mentis religio: nam si generalis est sententia, secundum Epicureos contra religionem est; si autem tantum ad bovem refertur, hoc dicit: quid ei prodest labore suo aluisse mortales? [3.526] ATQVI NON MASSICA B. M. vina pretiosa a Massico, monte Campaniae. et per transitum tangit illa quae dicunt physici, morbos venire ex cibi et potus nimietate vel mutatione, ex nimiis vigiliis et multa sollicitudine, dicitque etiam sine his nasci aegritudinem: nam in animalibus cum nihil horum sit, tamen aegritudinem cernimus. [3.527] EPULAE REPOSTAE <'repostae' saepius appostae,> aut abundantes, aut variae. [3.528] SIMPLICIS HERBAE propter varietates epularum dixit 'simplicis herbae'. [3.530] NEC SOMNOS ABRUMPIT C. S. ex cura enim nimia vigiliae procreantur. [3.532] <(QUAESITAS AD SACRA BOVES IUNONIS) manifestum est a Cydippe, Argivae Iunonis sacerdote, hoc tractum, quae, cum boves deessent, filios suos Clebin et Bitonem plaustro subiunxit et sic ad templum deducta est, quod fas non erat illam venire sine plaustro: nam apparet ad sacra Iunonis boves in illis regionibus defuisse, in quibus pestilentiam fuisse demonstrat. 'inparibus' autem non simile iugum ferentibus, cum alter maior esset, alter minor.> ET URIS INPARIBUS DUCTOS A. A. D. C. bubus agrestibus et ipsis inaequalibus: nam uri agrestes boves sunt, ut diximus supra. et hoc poetice dicit. ceterum veritas haec est. cum mos esset, sacerdotem Argivam iunctis bubus ire ad templa Iunonis, et sollemni die boves non invenirentur—pestilentia enim quae per Atticam, ut diximus, transierat, universa consumpserat—, duo sacerdotis filii, Cleobis et Bito, matrem, subeuntes iugum, ad templa duxere. tum Iuno, probans eorum religionem, obtulit matri, ut quod vellet posceret filiis: illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret. altero itaque die sacerdotis iuvenes reperti sunt mortui: ex quo probatum est, nihil esse morte praestantius. quod Herodotus apud Graecos plenissime commemorat in prima historia. 'donaria' autem proprie loca sunt, in quibus dona reponuntur deorum, abusive templa: nam ita et pulvinaria pro templis ponimus, cum sint proprie lectuli, qui sterni in templis plerisque [3.supervenientibus] consuerunt. [3.534] AEGRE difficulter. RIMANTUR in rimas agunt. [3.535] IPSIS UNGVIBUS hyperbolicos, id est manibus. [3.538] NOCTURNUS OBAMBULAT insidiatur. quod autem ait 'nocturnus', figurate rem temporis ad personam transtulit. [3.539] CURA DOMAT id est pestilentiae. TIMIDI DAMMAE mutavit genus, ut vitaret homoeoteleuton: Horatius "et superiecto pavidae natarunt aequore dammae". dicendo autem dammas et cervos errare cum canibus, duo ostendit, et hos timoris et illos ferocitatis oblitos. [3.543] FUGIUNT IN FLUMINA PHOCAE quasi timentes marinam pestilentiam. [3.546] IPSIS AVIBUS suis quodammodo, quae alarum velocitate supergredi aerem poterant pestilentem. [3.548] [3.550] PHILLYRIDES CHIRON medicinae inventor, Saturni et Philyrae filius. AMYTHAONIUSQUE MELAMPUS Amythaonis filius, kathartes, id est purgator: nam Proetidas ipse purgavit lustrationibus, quas invenerat. hoc autem dicit, convalescente morbo nec medicinam prodesse nec religionem. [3.552] [3.555] ARENTESQUE SONANT RIPAE vult pestilentiam etiam elementa sentire: sic in tertio "arebant herbae et victum seges aegra negabat"; nam segetem pro terra posuit. [3.559] NAM NEQUE ERAT CORIIS USUS quippe morbo putrefactis. [3.560] AUT UNDIS ABOLERE POTEST A. V. F. nec lavari, nec coqui poterant. caro enim, corrupta morbo, quendam habet mucorem, qui non potest ablui, quoniam omne possidet corpus; item igni superposita aut putrefit aut durescit, nam non coquitur. [3.564] ARDENTES PAPULAE id est carbunculi. INMUNDUS SUDOR morbus peducularis, qui est phtheiriasis. [3.566] SACER IGNIS quem Graeci hieran noson vocant. GEORGICON LIBER IV [4.1] PROTINUS AERII MELLIS CAELESTIA DONA EXEQVAR rhetorice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem. sane perite, quoniam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos. sane sciendum, ut supra diximus, ultimam partem huius libri esse mutatam: nam laudes Galli habuit locus ille, qui nunc Orphei continet fabulam, quae inserta est, postquam irato Augusto Gallus occisus est. PROTINUS deinceps, exinde, etiam floreum agrum exsequar, sicut sum ceteros exsecutus. AERII MELLIS nam mel ex rore colligitur, qui utique defluit ex aere: unde est et 'caelestia dona', id est munus deorum. antea enim mel inveniebatur in foliis, ut "mellaque decussit foliis". [4.2] HANC ETIAM sicut superiores. [4.3] ADMIRANDA TIBI L. S. R. audies ex rebus levibus digna stupore esse in apibus et proceres et tanta certamina. [4.5] MORES quia castae sunt, ut "illum adeo placuisse apibus mirabere morem"; ET STUDIA ut "tantus amor laudum et generandi gloria mellis"; ET POPULOS, ut "ut binae regum facies, ita corpora plebis"; PROELIA DICAM, ut "erumpunt portis, concurritur aethere in alto". [4.6] IN TENVI LABOR AT TENVIS N. G. conpensatio est laboris, quod magnam dat gloriam, si fuerit materia exilis ornata. [4.7] NUMINA LAEVA prospera, ut "intonuit laevum". VOCATUS APOLLO aut quasi poeta Apollinem invocat: aut quasi pastoralem deum: nam Apollo nomios dicitur. [4.8] PRINCIPIO SEDES APIBUS STATIOQUE P. dicit, ubi alvearia ponenda sunt: in qua re satis perite et ea quae abesse debent, ne noceant apibus, et ea quae adesse, ut possint prodesse, commemorat. sane quoniam supra ait 'magnanimosque duces', ideo intulit modo 'sedes statioque', quam translationem diligenter reservat. [4.10] HAEDIQUE PETULCI lascivi, exultantes. et petulci dicti ab appetendo, unde et meretrices petulcas vocamus. [4.13] PICTI TERGA picta terga habentes. PINGVIBUS A STABULIS plenis, sicut inanes res tenues nominamus e contrario. [4.14] MEROPESQUE A. V. dicendo 'aliaeque volucres' ostendit aves esse etiam meropes. sunt autem virides et vocantur apiastrae, quia apes comedunt. [4.15] ET MANIBUS PROCNE P. S. C. nomen posuit pro nomine; nam Philomela in hirundinem versa est: pro qua Procnen vel quasi sororem posuit, vel quasi eam, quae fuerat illius sceleris causa; nam ipsa Tereum miserat ad adducendam sororem. [4.17] DULCEM NIDIS INMITIBUS ESCAM id est crudelibus pullis, qui apium morte nutriuntur. [4.19] ET TENVIS FUGIENS P. G. R. suspendendum 'tenuis', ne incipiant esse duo epitheta; quod apud Latinos constat esse vitiosum. [4.21] [4.22] VERE SUO sibi grato et aptissimo. [4.23] DECEDERE RIPA CALORI ut aestus possint aquarum vicinitate vitare. [4.25] IN MEDIUM ordo est 'in medium transversas salices et grandia conice saxa'. [4.27] PONTIBUS UT CREBRIS veluti pontibus; nam non sunt pontes. [4.28] SI FORTE MORANTES tarde remeantes ex pascuis. [4.29] NEPTUNO INMERSERIT deum pro aquis posuit. [4.31] GRAVITER S. C. THYMBRAE herbae genus est abundantis in Phrygia. 'graviter' autem modo 'bene et multum' significat, alias 'male', ut "aut ubi odor caeni gravis", item "grave olentis Averni". [4.32] VIOLARIA loca, ubi nascuntur violae. [4.37] UTRAQUE VIS APIBUS PARITER METUENDA tam caloris quam frigoris. quod licet utrumque aequali modo metuendum sit, tamen dissimiliter nocet: nam calore liquefacta defluunt mella, quae si fuerint frigore condurata, constrictas apes interimunt. [4.39] SPIRAMENTA exitus: alibi "saevi spiracula Ditis". FUCOQUE genus est herbae, unde tinguitur vestis. fucum autem et flores pro cera posuit, quam ex his colligunt rebus. [4.40] HAEC IPSA AD MUNERA ad officia coangustandarum cavernarum. [4.41] ET VISCO ET PHRYGIAE S. P. L. I. ordo est: servant gluten, quod est lentius et visco et Phrygiae Idae pice. 'servant' autem mire ait: nam pilas quasdam in alvearibus faciunt, de quibus postea cerea tecta componunt. [4.42] SI VERA EST FAMA si credendum est, apes posse terras effodere. [4.45] E LEVI RIMOSA CUBILIA LIMO alii 'et levi' legunt. unus tamen sensus est; nam hoc dicit: quod illae nimio labore perficiunt, tu e levi ungue rimosa cubilia circumfovens limo, etiam raras frondes superinice. quod ideo fit, ne vel limus crepet, vel cavernae aut sole penetrentur aut frigore. [4.47] TAXUM SINE venenatam arborem: ipse in bucolicis "sic tua Cyrneas fugiant examina taxos"; mel enim exinde pessimum gignitur. [4.48] RUBENTES CANCROS odore enim ipso pereunt. 'rubentes' autem, cum uruntur, non qui per naturam sunt huius coloris. ALTAE NEV CREDE PALUDI ne facile mergantur. [4.49] [4.50] VOCISQUE OFFENSA R. I. resonat echo repercussa: quam apes vehementer horrere manifestum est. [4.51] PULSAM HIEMEM SOL A. E. S. T. secundum physicos, qui dicunt quo tempore hic hiems est aestatem esse sub terris, et versa vice hiemem. quod etiam Lucretius exsequitur, et trahit in argumentum putealem aquam, quae aestate frigidissima est, hieme vero tepidior. [4.54] METUNT FLORES secant: unde et messores dicti sunt. sane 'meto metis' praeteritum perfectum 'messui' facit. [4.55] HINC ex floribus scilicet, ex quibus primo mel, mox pullos efficiunt. NESCIO QUA DULCEDINE L. quadam arcana ratione naturae. [4.57] MELLA TENACIA FIGUNT quia, cum inversi sint favi, mel tamen inde non funditur. unde ait 'tenacia', quae in resupinatis favis cohaerent. [4.58] CAVEIS alvearibus. [4.59] AESTATEM LIQVIDAM per ver serenum. [4.61] CONTEMPLATOR pro 'intuere': nam tempus futurum pro praesenti posuit ab imperativo modo. AQVAS DULCES ET FRONDEA SEMPER T. P. propter hoc ait supra "et tenuis fugiens per gramina rivus palmaque vestibulum a. i. o. inumbret". [4.63] TRITA MELISPHYLLA Varro hanc herbam apiastrum dicit in primo libro operis rustici. CERINTHAE IGNOBILE G. vile, ubique nascens. [4.64] MATRIS CYMBALA quae in eius tutela sunt ideo, quod similia sunt hemicycliis caeli, quibus cingitur terra, quae est mater deorum. [4.66] MORE SUO naturali ratione, cuius causa non redditur. quis enim novit cur aeris sono redeant in alvearia? licet ipse paulo post dicat "crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro". [4.67] [4.68] INCESSIT ingruit, invasit: alibi "incessi muros, ignes ad tecta volare". et 'incessit regibus' figuratum est; nam 'incessit reges' dicimus. [4.69] TREPIDANTIA BELLO C. alacritate pugnandi, non timore: alibi "exultantiaque haurit corda pavor pulsans". [4.70] MORANTES tarde incedentes. [4.72] FRACTOS conlisos. [4.73] TREPIDAE COEUNT festinant inter se in alvearibus. PENNISQUE CORUSCANT quemadmodum scuta milites commovent. [4.76] VOCANT HOSTEM provocant. [4.77] VER NACTAE SUDUM serenum post pluvias, ut "per sudum rutilare vident". CAMPOSQUE PATENTES aerem purum et liquidum, non nubibus clausum. et ita aer campus est apum, ut mare navium solum: ipse in quinto "subtrahiturque solum". [4.79] GLOMERANTUR IN ORBEM more bellantum. [4.80] NON DENSIOR AERE GRANDO in aliis enim bellis victi tantum pereunt, in certamine apum etiam victrices; nam dicturus est "animasque in vulnere ponunt". [4.81] TANTUM GLANDIS erit nominativus 'haec glans'. [4.83] INGENTES ANIMOS A. I. P. V. Statius "maior in exiguo regnabat corpore virtus", Homerus mikros men een demas, alla makhetes. [4.87] PULUERIS EXIGVI IACTV quia cum pulverem viderint, sperant tempestatem futuram, quae eis plurimum nocet. [4.88] [4.89] . DETERIOR QUI VISUS 'peior' a malo dicitur, 'deterior' a meliore. PRODIGUS non mella conficiens, sed mella consumens. ideo autem regem solum praecipit occidendum, quia eo amisso suus dissipatur exercitus: nam "ut binae regum facies ita corpora plebis". [4.90] [4.91] SQVALENTIBUS splendentibus: quod a squamis venit, ut "squamis auroque trilicem"; nam a squalore , sordidum significat, ut "squalentem barbam". [4.97] TERRAM SPVIT ORE V. aut in terram: aut re vera terram, propter pulverem. [4.99] PARIBUS LITA CORPORA GUTTIS similibus, id est aureis habentes distincta corpora: nam 'lita' est inlita, distincta. [4.100] POTIOR SUBOLES scilicet ad mella procreanda. CAELI TEMPORE CERTO et cum oriuntur pliades et cum occidunt, id est verno et autumno. [4.101] DULCIA MELLA non est superfluum epitheton; nam ideo ait 'dulcia', quia sunt etiam amara, ut Corsicana, sicut in bucolicis diximus. [4.102] LIQVIDA defaecata, sine sordibus: non, quae fluunt; nam mala sunt. DURUM BACCHI D. S. apta mulso. bene autem ait 'durum saporem', quia maiores vina asperrima mellis dulcedine temperabant. [4.104] FRIGIDA TECTA melle vacua, inoperosa; contra "fervet opus". [4.105] INSTABILES ANIMOS suadentes inanem vagandi licentiam. [4.107] QUISQVAM subaudis 'militum': aut certe quisquam de exercitu. [4.108] (ALTUM IRE ITER A. C. A. V. S.) aut ludendo altum volare, aut in bella procedere. [4.109] CROCEIS FLORIBUS tam odoris optimi quam coloris: non enim dicit illic crocum solum esse debere. [4.110] FALCE SALIGNA facta de salice, quasi in simulacro ligneo. [4.111] HELLESPONTIACI S. T. P. non dicit Priapum illic esse debere, sed praecipit tales esse hortos, ut mereantur deum habere custodem. hic autem Priapus fuit de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est propter virilis membri magnitudinem. post in numerum deorum receptus, meruit esse numen hortorum. de hoc Horatius "nam fures dextra coercet obscenoque ruber porrectus ab inguine palus; ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa". dicitur autem praeesse hortis propter eorum fecunditatem: nam cum alia terra semel aliquid creet, horti numquam sine fructu sunt. [4.112] IPSE THYMUM diligens rusticus et cultor hortorum. [4.115] INRIGET IMBRES id est aquas: Iuvenalis "in tenues plantas facili diffunditur haustu". [4.117] VELA TRAHAM ET T. F. A. P. illam allegoriam respicit, qua est usus in primo "ades et primi lege litoris oram", item "pelagoque volans da vela patenti". [4.118] PINGUES HORTOS fecundos. [4.119] BIFERIQUE ROSARIA PAESTI Paestum oppidum Calabriae est, in quo uno anno bis nascitur rosa. [4.122] CRESCERET IN VENTREM CUCUMIS in curvaturam. ideo autem sic, quia 'per herbam'; nam rectus crescit, si pendeat. sane 'hic cucumis' 'huius cucumis' declinatur, sicut 'agilis', secundum idoneos: nam neoterici 'huius cucumeris' dixerunt, sicut 'pulvis pulveris'. SERA COMANTEM NARCISSUM sero flores habentem. [4.123] [4.125] NAMQUE SUB OEBALIAE MEMINI M. T. A. Q. N. V. F. C. G. Oebalia ipsa est Laconica: unde de Castore et Polluce ait Statius "Oebalidae fratres". Galaesus vero fluvius est Calabriae, qui iuxta civitatem labitur Tarentinam, in qua se hortos optimos vidisse commemorat. Oebaliae autem turres ait, quas condiderant hi qui de Oebalia venerant: nam, ut etiam in tertio Aeneidis diximus, Lacones, diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam timentes virorum, praeceperunt ut virgines cum quibuscumque concumberent: quo facto cum post victoriam iuvenes de incertis parentibus nati erubescerent originem suam—nam et Partheniatae appellabantur—, duce Phalanto, octavo ab Hercule, navigiis profecti, venerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras Neptuni filius condiderat, et id auctum habitaverunt. [4.127] CORYCIUM VIDISSE SENEM Cilica: Corycos enim civitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum. et per transitum tangit historiam memoratam a Suetonio. Pompeius enim victis piratis Cilicibus partim ibidem in Graecia, partim in Calabria agros dedit: unde Lucanus "an melius fient piratae, magne, coloni?" male autem quidam 'Corycium' proprium esse adserunt nomen, cum sit appellativum eius, qui more Corycio hortos excoluit: quod etiam Plinii testimonio conprobatur. VIDISSE SENEM ordo est 'memini vidisse'. dicimus autem et 'memini videre': Terentius "memini videre, quo aequior sum Pamphilo, si se illam in somnis". RELICTI deserti atque contempti; quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, non vitibus aut frumentis vel pascuis? [4.129] [4.130] RARUM HOLUS id est panctile. [4.131] VESCUMQUE PAPAVER <'vescum' tria significat: minutum, edule, multum. et aliter:> quo vescimur: nam et aliud lethaeum, quo non utimur; nam "vescas salicum frondes" aliter dictum est. [4.132] REGUM AEQVABAT OPES ANIMIS bene 'animis', non potestate, quia regum more cibis non conparatis utebatur. [4.134] [4.135] FRIGORE SAXA RUMPERET unus enim est, ut diximus, effectus et caloris et frigoris. [4.136] GLACIE CURSUS F. A. mira varietas: nam supra ait "concrescunt subitae currenti in flumine crustae". [4.138] AESTATEM INCREPITANS SERAM tarde venientem, cum ille iam eius carperet fructus. [4.139] ERGO APIBUS FETIS IDEM ne sine causa hortos descripsisse videretur. [4.141] ILLI TILIAE ATQUE UBERRIMA PINUS 'illi uberrima' scilicet: nam per naturam et tiliae et pinus steriles esse dicuntur. [4.144] SERAS maiores: quod nimiae difficultatis est. IN VERSUM in ordinem, ut "triplici pubes quam Dardana versu inpellunt". DISTULIT transtulit: nam mutavit praepositionem. [4.145] EDURAM nimium duram, validam. SPINOS IAM PRUNA FERENTES prunorum arbor spinus vocatur genere masculino; nam sentes has spinas dicimus. [4.147] SPATIIS INIQVIS angustis, ut "spatioque subit Sergestus iniquo". et dicit se carminis brevitate constrictum hortos plenius non posse describere. [4.148] ALIIS Gargilium Martialem significat. [4.149] NATURAS APIBUS QUAS IUPPITER I. ADDIDIT 'naturas' pro moribus posuit. 'addidit' autem aut dedit, aut re vera addidit: necesse enim est, eas etiam ante habuisse mores aliquos proprios. [4.150] PRO QUA MERCEDE ordo est 'expediam naturas apium, quae canoros C. s. c. a. s. D. r. c. p. s. antro: pro qua mercede', id est gratia vel labore, 'solae communes natos consortia tecta u. h.': nam, ut etiam Donatus dicit, tragicum est et ultra carmen georgicum, si accipiamus, 'pro qua mercede' exclamationem esse, ut sit, pro quanta hoc mercede fecerunt! scilicet ut Iovem alerent, quem Ops Saturni uxor Curetibus, Corybantibus et Idaeis Dactylis custodiendum dedit in monte Cretae Dictaeo, ne eum Saturnus consumeret, ut filios omnes solebat. quod ideo fingitur, quia Saturnus, ut diximus, temporum deus est, quae in se revolvuntur in aeternum. tunc itaque apes, aeris sonum secutae, Iovem melle aluisse dicuntur: pro qua re eis postea praestitit Iuppiter, ut haberent liberos sine ullo concubitu. [4.153] SOLAE COMMUNES NATOS C. T. V. H. Plato in libris, quos peri politeias scripsit, dicit amori rei publicae esse nihil praeponendum. omnes praeterea et uxores et liberos ita nos tamquam communes habere debere, ut caritas sit, non libido confusa, quod praeceptum nullum dicit praeter apes servare potuisse. [4.154] MAGNIS LEGIBUS aeternis, numquam mutabilibus. isdem enim legibus semper utuntur, nec eas, ut homines, saepe commutant. [4.155] NOVERE PENATES carissima habent, ut "hic inter flumina nota", id est cara. [4.157] IN MEDIUM QUAESITA REPONUNT quaesita et parta in commune conservant: ipse alibi "in medium quaerebant". [4.158] VICTV victui. FOEDERE PACTO ut vicissim in alvearibus vel in agris laborent. [4.160] NARCISSI LACRIMAM narcissi umorem. quod autem ait 'narcissi lacrimam', allusit ad fabulam, quia, ut diximus, de puero est conversus in florem. [4.161] PRIMA FAVIS PONUNT FUNDAMINA id est propolin collocant, duriorem ceram, quae ferro vix potest frangi: quam colligunt de gummi arborum lapidibus rasis, unde paulo post dicit "saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere". TENACES CERAS mella retinentes. [4.162] ADULTOS E. F. educendo adultos faciunt. [4.165] CECIDIT CUSTODIA SORTI ex sorte, nam adverbium est: quod traxit a militia; legimus enim "partibus aequabat iustis aut sorte trahebat". [4.166] [4.168] [4.169] [4.170] AC VELUTI LENTIS CYCLOPES F. M. C. P. comparatio ad festinationem pertinens solam. [4.171] [4.175] [4.177] CECROPIAS Athenienses, a rege Cecrope Atticae, ubi optima mella nascuntur. INNATUS insitus. URGET premit. [4.178] <(MUNERE) QUAMQUE SUO recte, ut labore suo quaerant, non aliena diripiant.> GRANDAEVIS OPPIDA CURAE sicut senes muros tuentur nec in bella prorumpunt. [4.179] DAEDALA TECTA ingeniosa, ut "daedala Circe". [4.182] CROCUMQUE RUBENTEM Sallustius in historiis ait "in qua crocum gignitur": genere neutro secundum artem usus est; hic poetice masculino, referens se ad puerum, qui in hunc florem dicitur esse conversus. [4.183] FERRUGINEOS HYACINTHOS ferruginei, id est nigri, coloris: [4.187] CORPORA CURANT se reficiunt, ut "fessique et equos et corpora curant". sane 'curare corpus' si de hominibus dicamus, et cibo et lavacro intellegimus vel alterutro; si de apibus, tantum cibo accipimus. [4.188] [4.190] SOPOR SUUS ipsis aptus: [4.192] AUT CREDUNT CAELO scilicet suos volatus. [4.193] AQVANTUR aquam hauriunt ex vicino. [4.195] INSTABILES fluctuantes. <(CUMBAE INSTABILES) FLUCTV IACTANTE id est iactante fluctu instabiles ne sint.> [4.198] CONCUBITV concubitui: nam 'indulgeo illi' dicimus. resolvuntur: Persius "ille in Venerem putris". [4.199] NIXIBUS partubus, : unde et 'enixa' dicimus. [4.200] [4.201] [4.202] REFIGUNT figunt. [4.204] SUB FASCE sub onere, ut "iniusto sub fasce viam dum carpit". [4.205] TANTUS AMOR FLORUM ET G. G. M. supra de equis "tantus amor laudum, tantae est victoria curae". [4.208] AT GENUS INMORTALE M. gens manet, scilicet per successionem: [4.209] DOMUS familia, ut "da propriam Thymbraee domum". [4.211] MEDUS HYDASPES fluvius Mediae. de his autem gentibus dixit Sallustius "adeo illis ingenita est sanctitas regii nominis": quas tamen apes dicit amore circa regem superare Vergilius. [4.212] OBSERVANT venerantur. alias 'observare' est callide advertere: Terentius "observes filium, quid agat, quid cum illo consilii captet". [4.214] DIRIPUERE IPSAE quae etiam ipsae colligendo melli inpendere consuerunt, ut "ultroque animam sub fasce dedere", [4.216] STIPANTQUE FREQUENTES quasi quodam satellitio ambiunt. [4.217] SAEPE ATTOLLUNT UMERIS aetate scilicet fessum. [4.218] PULCHRAM MORTEM gloriosam, quippe quae pro rege suscipitur. traxit autem hoc de Celtiberorum more, qui, ut in Sallustio legimus, se regibus devovent et post eos vitam refutant. [4.219] MENTIS locum hunc plenius est exsecutus in sexto, quem hoc loco breviter colligit, ut probet etiam apes partem habere divinitatis. namque omnia animalia ex quattuor elementis et divino spiritu constare manifestum est: trahunt enim a terra carnem, ab aqua umorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spiritu ingenium. quod quia est in apibus, sicut etiam in hominibus, -namque metuunt, cupiunt, dolent gaudentque: quae probantur ex his quae faciunt; dimicant enim, colligunt flores, provident pluvias—fateamur necesse est, etiam apes partem habere divinitatis. ut autem hoc exemplis, id est rebus similibus, conprobaret, Lucretium secutus est, qui dicit ea, quae inter se probare non possumus, a similibus conprobanda: ventum namque docet esse corporalem, non quod eum tenere vel cernere possumus, sed quod eius similis atque aquae effectus est, quam corporalem esse manifestum est. [4.220] HAUSTUS AETHERIOS divinos spiritus. [4.221] DEUM NAMQUE IRE PER OMNES T. T. M. ipse in sexto "caelum ac terras" cetera "spiritus intus alit", Lucanus "Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris". [4.223] HINC PECUDES A. 'hinc', id est ex deo, ex divino spiritu, sumunt omnia, cum nasci coeperint, vitam: ceterum ex quattuor elementis est, ut diximus. [4.224] [4.225] SCILICET HUC REDDI D. A. R. R. sine dubio etiam cuncta dissolvi et redire rursus in originem suam necesse est. [4.226] LOCUM MORTI id est perditioni: nihil enim est, quod perire funditus possit, cum sit to pan, id est omne, in quod redeunt universa resoluta. res autem haec, quae mors vocatur, non est mors, quippe quae nihil perire facit, sed resolutio: unde mire a plerisque interitus dicta est, quasi interveniens et mixtarum rerum conexionem resolvens: "continuo hoc mors est illius, quod fuit ante". [4.228] SIQVANDO SEDEM AUGUSTAM id est alvearia. et proprie augustum est tectum augurio consecratum, abusive nobile, quasi maiestatis plenum. [4.229] THESAURIS repositionibus, ac si diceret 'apothecis'. SPARSUS pro 'spargens': participium est pro participio. [4.230] ORE FOVE ipsos haustus scilicet. et hoc dicit: spargendo aquam imitare pluviam, fumum etiam praefer: quibus rebus cum territae illae discesserint, inpune poteris mella colligere. alii 'ore fave' legunt, ut sit 'tace': etiam ipse in quinto "ore favete omnes"; Horatius "favete linguis". FUMOS SEQVACES quippe apium persecutores, ut "Maleaeque sequacibus undis". [4.231] BIS GRAVIDOS COGUNT FETUS gemina est fecunditas mellis. DUO TEMPORA MESSIS id est fructus: Iuvenalis "veram deprendere messem si libet". [4.232] TAYGETE SIMUL OS T. O. H. PLEIAS Taygete una est de pliadibus septem. ut autem etiam supra diximus, bis mel praecipit colligendum, orientibus pliadibus, id est verno, item cum occidunt, autumnali scilicet tempore. [4.233] OCEANI AMNES Homeri est par' Okeanoio rhoaon. 'amnes' autem bene ait, quia in morem fluminis eius fluenta reditura prorumpunt. [4.234] AUT EADEM SIDUS F. V. PISCIS AQVOSI australem piscem significat, qui aquarii undam ore suscipit—unde etiam 'aquosi' addidit—: tunc enim hic piscis oritur, quo tempore . [4.235] TRISTIOR vel propter occasum, vel propter propinquantem iam hiemis asperitatem. [4.236] ILLIS IRA MODUM SUPRA EST excedunt modum: nam cum suo irascuntur interitu. [4.237] SPICULA CAECA brevia, quae possunt latere. [4.238] IN VULNERE PONUNT non suo, sed a se illato. et amphibolicos dictum est, ut "cum Turni iniuria Matrem admonuit", quam inferebat scilicet, non quam inferebant validiores. [4.239] [4.240] RES MISERABERE FRACTAS id est afflictas. [4.241] SUFFIRE THYMO fumigare, ut exinde inimica illis animalia fugiant. CERASQUE RECIDERE INANES . sane hoc dicit: si nihil habuerint in alvearibus, vel te tollente vel exedentibus pravis animalibus, apibus minutatim incisam ceram ministra; stiliones vero et cetera thymi fumo ab eis repelle. [4.242] IGNOTUS ignobilis vel ex inproviso veniens. ADEDIT consumit. [4.243] LUCIFUGIS BLATTIS per noctem vagantibus. [4.244] INMUNISQUE S. a labore scilicet, ventri tantum indulgens. [4.245] INPARIBUS ARMIS inaequali consilio; nam quod apes laborant, iste consumit: alibi "et quaerere conscius arma", id est consilium. [4.247] FORIBUS SUSPENDIT ARANEA CASSES Vergilius quidem confundit; tamen sciendum, maiores animal ipsum masculino genere appellasse 'hic araneus', retia vero quae faciunt, feminino. ideo autem ait 'Minervae invisa', quod ab ea in hoc animal puella Lydia commutata est, cum deam lanificio provocasset inferior. [4.250] [4.252] VITA TULIT vitae longitudo, morborum creatrix: sic in bucolicis "o Lycida, vivi pervenimus". [4.254] ALIUS COLOR id est pallidus, quia dixit supra "ardentes auro et paribus lita corpora guttis". [4.256] FUNERA DUCUNT cum exequiali scilicet pompa. et 'ducere' proprie funerum est: Persius "Nerio iam tertia ducitur uxor". [4.257] PEDIBUS CONEXAE hinc multi apes dictas volunt, quod se pedibus invicem tenent: licet crebrior sit illa opinio, quod sine pedibus primo esse dicuntur, ut "trunca pedum primo". [4.258] [4.260] TRACTIM sine intermissione, iugiter. [4.261] FRIGIDUS UT QUONDAM S. I. A. tres conparationes singulis impletae versiculis de Homero translatae sunt, quas ille binis versibus posuit. [4.264] HIC IAM id est cum huc processerit morbus, galbanus incendenda est, non, ut supra, thymus; mel etiam in alvearia, medicatum tamen, inferendum, non, ut supra, cerae inanes. [4.265] [4.267] GALLAE SAPOREM multi pilas cyparissi accipiunt. [4.271] EST ETIAM FLOS IN PRATIS plene hanc herbam, ut etiam supra arborem felicis mali, exsequitur: nam dicit ubi creetur, qualis sit, quid possit. [4.273] [4.274] AUREUS IPSE flos scilicet. [4.275] VIOLAE SUBLUCET PURPURA NIGRAE mire ait 'sublucet', ut ostendat purpurei coloris folia quodam virore esse perfusa. [4.277] TONSIS IN VALLIBUS non silvosis, unde contra est "intonsi montes". [4.278] PROPE FLUMINA MELLAE Mella fluvius Galliae est, iuxta quem haec herba plurima nascitur; unde et amella dicitur, sicut etiam populi habitantes iuxta Lemannum fluvium Alemanni dicuntur: Lucanus "deseruere cavo tentoria fixa Lemanno". [4.281] SED SIQUEM PROLES SUBITO DEFECERIT OMNIS miro usus est ordine; nam primo ait quemadmodum animalia apibus inimica pellenda sint, deinde quibus medicaminibus morbo possint carere; nunc dicit penitus amissae qua possint ratione reparari. [4.283] ARCADII MAGISTRI Aristaei. [4.284] CAESIS IVUENCIS verberibus occisis. bono autem sermone usus est: nam 'caedi' interdum occidi, interdum verberari significat. [4.285] INSINCERUS CRVOR vitiatus, corruptus: nam ideo verberantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, unde apes sunt. [4.286] ALTIUS OMNEM EXPEDIAM P. R. A. O. F. contra in Aeneide "sed summa sequar fastigia rerum". sane sciendum, Plinium dicere de bubus apes, de equis crabrones, de mulis fucos, de asinis vespas creari. [4.287] PELLAEI CANOPI Canopus civitas est iuxta Alexandriam, quam Alexander condidit instar chlamydis suae: qui fuit de civitate Macedoniae, quae Pella nominatur. Canopus autem dicta est quasi Canobus, a Canobo Menelai gubernatore illic sepulto. [4.289] FASELIS brevibus naviculis, quibus utuntur cum stagnaverit Nilus. [4.291] NIGRA FECUNDAT H. novum enim semper limum trahit, qui efficit fecunditatem: unde et Nilus dictus est quasi nean ilun trahens; nam antea Nilus latine Melo dicebatur. [4.293] <(USQUE COLORATIS AMNIS) DEVEXUS AB INDIS Terentius "ex Aethiopia usque [4.in] haec est", Sallustius item "quem trans stagnum omnis usque ad flumen". hic ergo 'usque' e loco est, non in locum, ut ipse "Italiam longe prospexit ab usque Pachyno".> [4.294] IACIT SALUTEM <'iacit' pro 'habet'. et> ponit apium reparandarum salutem: Cicero "iacta sunt fundamenta defensionis meae". [4.295] IPSOS CONTRACTUS A. V. ad sustinendum tantum et coartandum bovis cadaver. [4.296] ANGUSTIQUE IMBRICE TECTI licet et 'hic imbrex' lectum sit, melius tamen secundum Plautum 'haec imbrex' dicimus, namque ait "fregisti imbrices meas, dum te dignam sectaris simiam". [4.298] OBLIQVA LUCE FENESTRAS quae ex obliquo lumen infundunt, ut in horreis videmus. [4.301] MULTA RELUCTANTI 'multum': nomen est pro adverbio. [4.303] RAMEA FRAGMENTA fracta de ramis, id est ramorum fragmina. dicimus autem et 'hic ramus' et 'hoc ramale': Persius "ut ramale vetus". CASIASQUE RECENTES statim carptas. [4.305] [4.308] TENERIS TEPEFACTUS IN OSSIBUS UMOR utpote bimi vituli, in quo plurimum ferventis est sanguinis. [4.309] MODIS ANIMALIA MIRIS et quod ex cadavere nascuntur animalia, et quod apes ex vermibus procreantur. [4.310] TRUNCA PEDUM P. id est sine pedibus. et bene addidit 'primo': nam postea tam pennas quam pedes accipiunt. [4.311] PENNIS MISCENTUR inter se pennarum levitate conveniunt. [4.314] [4.315] EXTUDIT studiose repperit. [4.316] INGRESSUS exordium. EXPERIENTIA nullo docente ars per usum reperta. [4.317] PASTOR ARISTAEUS Aristaeus filius fuit Apollinis et Cyrenes, filiae Penei, fluminis Thessaliae. qui cum Eurydicen nympham, uxorem Orphei, vitiare voluisset, et illa fugiens a serpente fuisset occisa, nympharum iracundia cunctis animalibus perditis matris imploravit auxilium. [4.319] EXTREMI AMNIS <'extremi' dixit> id est summi, unde nascitur. sic dicimus 'pro supreme Iuppiter', . [4.321] MATER CYRENE MATER invidiosum est nomine parentes vocare, unde est paulo post "et te crudelem nomine dicit": sic in duodecimo in desperatione ait "ruitque inplorans nomine Turnum". GURGITIS HUIUS id est Penei fluminis. [4.324] INVISUM FATIS GENVISTI si natus ex diis, invisus est fatis: sic in primo Aeneidis "nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem", item "quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?" [4.326] VITAE MORTALIS HONOREM bene arare, bene pascere, apes etiam habere: nam in ingenti honore fuit rusticitas: alibi "non ullus aratro dignus honos". [4.327] CUSTODIA SOLLERS diligens et perita industria. [4.328] TE MATRE RELINQVO ac si diceret: sub ea perdo usum laboris, sub qua augere debueram. [4.329] FELICES fertiles. [4.330] FER infer. INTERFICE MESSES secundum Pythagoram, qui animam habere dicit cuncta crescentia: unde alibi "aret ager vitio moriens". [4.332] TAEDIA LAUDIS taedium est angor mentis et animi, non corporis valetudo. [4.333] SONITUM THALAMO S. F. A. S. cur non etiam vocem audivit? scilicet quia in ima fluminis parte erat, lanificiis occupata. [4.334] MILESIA VELLERA pretiosa: Cicero "nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit?" [4.335] HYALI SATURO F. C. <'hyali' pro> hyalino, vitreo, viridi, nymphis apto. 'saturo' autem largo, abundanti: aut certe Tarentino, a Satureio oppido: iuxta Tarentum enim sunt baphia, in quibus tinguitur lana. [4.336] DRYMOQUE XANTHOQUE hae sunt, ut multi volunt, de quibus ait Iuno "sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae"; sed magis poetice conficta nomina accipiamus. sane mira varietate usus est: nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem. [4.341] PICTIS INCINCTAE PELLIBUS A. nebridas habentes. sed hic venatricum est habitus, quem ideo nymphis dat, quia multas eas legimus ex venatricibus factas, ut "et tandem positis velox Arethusa sagittis". notanda autem figura honestissima, facta ex repetitione sermonis, ut 'Oceanitides ambae', 'ambae auro', 'incinctae ambae'. [4.343] [4.344] CURAM INANEM definitio est amoris. [4.345] VULCANI MARTISQUE secundum Donatum hic distinguendum est, ut 'dolos' ad Vulcanum, 'furta dulcia', id est adulterium, referamus ad Martem: scimus enim quod Sole indicante Mars cum Venere per artem Vulcani est religatus catenis. [4.346] AQUE CHAO et a Chao narrabat crebros amores deorum. [4.349] [4.351] SUMMA PLACIDUM C. E. V. mire veritatem per transitum tetigit; namque Arethusae fons dulcia fluenta inter medios habet fluctus. [4.353] CYRENE SOROR propter similitudinem potestatis ait 'soror': nam Cyrene Thessaliae, Arethusa vero de Elide. TUA MAXIMA CURA quem plurimum diligis. [4.354] PENEI GENITORIS AD UNDAM aut tui: aut honoris est, ut "Thybri pater". [4.356] NOVA FORMIDINE magna ut "Pollio et ipse facit nova carmina". [4.357] FAS ILLI LIMINA D. T. utroque enim parente deo nascebatur: [4.362] [4.363] SPELUNCISQUE LACUS CLAUSOS L. S. I. 'mirans' per omnia subaudimus. lacus autem dicit fontium et fluviorum receptacula. haec autem non sunt per poeticam licentiam dicta, sed ex Aegyptiis tracta sunt sacris: Nili, pueri de sacris parentibus nati a sacerdotibus nymphis dabantur. qui cum adolevissent, redditi narrabant lucos esse sub terris et inmensam aquam omnia continentem, ex qua cuncta procreantur: unde est illud secundum Thaleta "Oceanumque patrem rerum". [4.366] PHASINQUE fluvius Colchidis. LYCUM fluvius Asiae. [4.367] ENIPEUS Thessaliae fluvius. Tiberis et Anio Italiae sunt fluvii. [4.369] SAXOSUMQUE SONANS HYPANIS Ponti fluvius. et 'saxosum' legendum, non 'saxosus', ne sint duo epitheta: quod apud Latinos vitiosum est. MYSUSQUE CAICUS qui per Mysiam labitur. [4.371] ERIDANUS fluvius Italiae, qui et Padus vocatur. [4.372] PURPUREUM autem nigrum ex altitudine accipimus: nam Padus non in rubrum mare, sed iuxta Ravennam in Adriaticum cadit. et 'purpureum' graecum est epitheton: Homerus eis hala porphuroessan: unde apparet Victorinum hoc loco errasse, qui 'purpureum mare' rubrum esse dixit, quod est iuxta Indiam. <'purpureum' altum et per hoc nigrum, tropice. legitur et 'influit'.> [4.374] FLETUS INANES his enim movebatur rebus, quarum erat facilis reparatio; . [4.375] DANT ORDINE FONTES rite, secundum morem epularum. [4.376] MANTELIA quibus manus tergunt. [4.377] PLENA REPONUNT POCULA iterant saepe offerunt. [4.378] PANCHAEIS ADOLESCUNT I. A. id est ture, Arabicis odoribus. 'adolescunt' autem pro 'incenduntur' kat' euphemismon ponitur. [4.379] MAEONII BACCHI Lydii vini. CARCHESIA autem poculorum sunt genera. [4.380] OCEANO LIBEMUS AIT quasi nympha Oceano sacrificat. [4.381] OCEANUMQUE PATREM secundum Thaleta, ut diximus supra. [4.382] CENTUM QUAE SILVAS C. Q. F. S. aut ducentas esse dicit, aut finitus est pro infinito. [4.383] PERFUDIT NECTARE VESTAM id est in ignem vinum purissimum fudit: post quod quia magis flamma convaluit, bonum omen ostendit. [4.386] EST IN CARPATHIO NEPTUNI G. V. C. P. Carpathos insula est contra Aegyptum, a qua vicinum pelagus Carpathium appellatum est. hic aliquando regnavit Proteus, relicta Pallene, civitate Thessaliae, ad quam tamen reversus est postea: quod ostendit hoc loco, dicens "patriamque revisit Pallenen". [4.387] MAGNUM QUI PISCIBUS AEQVOR equi enim marini prima parte equi sunt, postrema resolvuntur in pisces. [4.390] [4.391] [4.392] QUAE SINT QUAE FUERINT Q. M. V. T. Homerus hos ede ta t' eonta ta t' essomena pro t' eonta. [4.393] ITA NEPTUNO VISUM EST ubi deest ratio, sic loquitur: nam ita et in tertio dixit "visum superis", cum praemisisset "inmeritam". [4.394] ARMENTA ET TURPES PHOCAS magnas, ut "cui turpe caput". phocae sunt boves marini. [4.396] EXPEDIAT MORBI C. E. Q. S. duo enim ista requiruntur in oraculis, causa mali et remedium. [4.397] SINE VI NON ULLA D. P. ne eum speraret posse precibus flecti. [4.399] DOLI CIRCUM HAEC DEMUM F. I. circa vincula novissime eius desinent doli, id est formarum varietas: cuius figmenti physicam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stultitiam, ferocitatem, dolum. quae dum in eo vigent, pars illa quae vicina est divinitati, id est prudentia, non apparet: quae tunc potest suas vires tenere, cum fuerint illa religata, id est cum quis caruerit omnibus vitiis. unde sacerdotem hunc dicit tunc posse vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati similis. [4.400] MEDIOS CUM SOL ACCENDERIT AESTUS fere enim numina tunc videntur: Lucanus "medio cum Phoebus in axe est aut caelum nox atra tenet, tunc ipse sacerdos accessum dominumque timet deprendere luci". [4.401] [4.402] IN SECRETA SENIS D. fere omnes dii marini senes sunt: albent enim eorum capita spumis aquarum. [4.403] [4.405] [4.406] ATRA TIGRIS id est saeva. [4.411] TANTO NATE MAGIS alii legunt 'tam tu nate magis'. [4.414] LIQVIDUM AMBROSIAE D. O. unxit eum, quo posset esse videndi numinis capax . [4.415] [4.417] HABILIS vegetabilis. SPECUS INGENS in singulari numero 'hoc specus', in plurali 'hi specus' dicimus. [4.418] [4.420] DEPRENSIS periclitantibus. [4.421] TEGIT tegere consuevit: nam tunc illic non erat. OBICE obiectione. et melius 'hic obex', quam 'haec obex' dicimus. [4.422] AVERSUM LUMINE paululum obliquum a lumine. et sciendum, Proteum temporalem suscipere divinitatem; alioquin potuit etiam Aristaeum cum Cyrene scire latitantem. [4.424] IAM RAPIDUS hic distinguendum propter duo epitheta. SIRIUS autem stella est in ore canis, per quam nimios aestus accipimus. SITIENTES INDOS populos subsolanos. [4.426] CAVA FLUMINA alta: Lucanus "deseruere cavo tentoria fixa Lemanno". [4.433] [4.436] [4.437] VIX DEFESSA S. P. C. M. aviditatem exprimit tenere cupientis, unde eum contra matris praeceptum cito in Proteum fecisse impetum dicit: per quod incontinentes animos hominum docet poeta. [4.442] [4.443] HOMINIS ORE humana scilicet voce. [4.444] NAM QUIS TE IVUENUM C. id est 'quisnam'. hodie enim 'nam' particula postponitur, antea praeponebatur: Terentius in Phormione "nam quae est haec anus, a fratre agressa meo?" [4.446] PROTEV vocativus graecus , ut 'Orpheu'. FALLERE CUIQVAM alii 'quicquam' legunt. hoc autem dicit: cum omnia noveris, desine adventus mei causam velle cognoscere. [4.447] DEUM PRAECEPTA propter matrem †hoc nomen. [4.449] [4.451] GRAVITER FRENDENS cum ingenti tumultu; . [4.452] NON TE NULLIUS id est non humilis, magni. [4.453] MAGNA LUIS COMMISSA TIBI id est magnorum scelerum est ista persolutio. et alii ita distingunt, ut sit 'a te commissa'; alii 'tibi has miserabilis Orpheus'. non humile autem numen dicit Tisiphonen, id est mortis ultricem: nam ideo Tisiphone dicta est, quasi cui cura est tisis phonou, id est mortis ultio. [4.454] HAUDQVAQVAM OB MERITUM P. id est non tales quales mereris: nam eius uxoris causa mortis fuisti. inferret autem digna supplicia, nisi fata prohiberent: quibus faventibus ira numinum minora infert, licet maiora non possit. [4.457] MORITURA PUELLA merito non vidit, quippe moritura, . [4.458] SERVANTEM RIPAS tenentem, ut "tantas servabat filia sedes". [4.459] AT CHORUS AEQVALIS DRYADUM ergo et Eurydice dryas. et bono conpendio eius praetermisit interitum. SUPREMOS MONTES summos, ut "pro supreme Iuppiter". Rhodope mons Thraciae, sicut Pangaea. [4.461] RHESI MAVORTIA TELLUS quam postea Rhesus tenuit. et est prolepsis ex persona poetae: quo enim tempore Orpheus fuit, Rhesus necdum regnabat in Thracia. [4.462] HEBRUS fluvius Thraciae gelidissimus. ACTIAS ORITHYIA Atheniensis nympha, quam Boreas in suum matrimonium rapuit. [4.463] CAVA TESTUDINE periphrasis citharae, cuius usus repertus est hoc modo: cum regrediens Nilus in suos meatus varia in terris reliquisset animalia, relicta etiam testudo est. quae cum putrefacta esset et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit. ex cuius imitatione cithara est composita. AEGRUM AMOREM maestum, deceptum. [4.464] SOLO IN LITORE deserto, in quo sine uxore morabatur. [4.466] TAENARIAS ETIAM FAUCES Taenarus Laconicae promuntorium est circa finem Maleae, ubi inferorum dicitur esse descensus. [4.468] MANESQUE ADIIT REGEMQ. T. haec omnia ad laudem pertinent citharae, qua fretus ista superavit. [4.469] NESCIAQUE HUMANIS P. M. C. ad exitum futurae rei respexit, non ad principium: nam primo meruit Eurydicen. [4.470] EREBI DE SEDIBUS IMIS de interioribus tenebris inferorum. [4.478] <(COCYTI) Cocytus fluvius inferorum. et aliter: Cocytus amnis apud inferos, ex Styge profluens, apo tou kokuein, quod est gemere et flere.> [4.479] [4.481] INPLEXAE involutae, inplicitae, empeplegmenai. [4.482] [4.483] VENTO ROTA CONSTITIT deest 'cum'. et hoc dicit: cum vento suo rota constitit, id est cum causa volubilitatis quievit. [4.487] INCAUTUM AMANTEM epitheton amantis est. [4.488] IGNOSCENDA QUIDEM S. S. I. M. participium sine verbi origine: non enim facit 'ignoscor', sicut nec 'triumphor', 'regnor'. [4.489] EURYDICENQUE SUAM IAM alii legunt 'iam luce sub ipsa'. [4.490] VICTUSQUE ANIMI sic hoc dixit, ut "o praestans animi iuvenis". RESPEXIT id est commisit in legem . [4.492] TERQUE FRAGOR AUDITUS AVERNI quasi exultarent umbrae reditu Eurydices: Lucanus in Orpheo dicit factum strepitum redeunte Eurydice ob hoc, quia "gaudent a luce relictam Eurydicen, iterum sperantes Orphea manes". [4.494] ITERUM CRUDELIA RETRO FATA VOCANT Ovidius "bis rapitur vixitque semel". [4.495] NATANTIA LUMINA in mortem reducta. [4.497] INVALIDAS PALMAS in umbrae tenuitatem redactas. HEV NON TUA quia supra dixit "Eurydicenque suam iam". [4.499] FUGIT DIVERSA per diversa. [4.501] PRAETEREA postea, ut "et quisquam numen Iunonis adoret praeterea?" [4.502] AMPLIUS OBIECTAM P. T. P. mysticum est: dicitur enim bis eandem umbram evocari non licere. [4.506] EX ORDINE sine intermissione. [4.507] DESERTI asperi, inculti. Strymon autem fluvius est Thraciae, circa quem ad extinguendum amoris morabatur calorem. [4.508] HAEC talia qualia ipse commemorat. [4.510] PHILOMELA pro quavis ave: nam species est pro genere. [4.513] FLET NOCTEM iugi nocte, continua. 'flet' oduretai. [4.514] [4.516] TANAINQUE NIVALEM fluvium Scythiae. [4.517] NUMQVAM VIDVATA PRVINIS semper nivibus plena. [4.519] CICONUM QUO MUNERE MATRES nuptiali scilicet. Cicones autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere eum per Liberi sacra simulata. [4.520] [4.522] MARMOREA CAPUT A CERVICE REVULSUM id est pulchra. sane alludit ad id quod dicit Ovidius, quia cum caput eius delatum ad ripam mordere voluisset, est conversus in lapidem. [4.523] OEAGRIUS HEBRUS Oeagrus fluvius est, pater Orphei, de quo Hebrus nascitur, unde eum appellavit Oeagrium. [4.529] AT NON CYRENE deest 'territa est', quod ex sequentibus datur intellegi. [4.534] PETENS PACEM beneficium, benivolentiam. FACILES NAPAEAS exorabiles nymphas, ad ignoscendum paratas. sane sciendum, easdem esse napaeas, quae et dryades sunt: nam supra ait "at chorus aequalis dryadum". [4.539] INTACTA CERVICE indomitas. et dicit (ita) animalium sacrificium esse faciendum, ut tantum occidantur hostiae. [4.540] [4.541] [4.544] ORPHEI dativus est graecus. LETHAEA PAPAVERA agrestia. [4.546] PLACATAM EURYDICEN V. V. C. hypallage pro 'veneratam placabis'. [4.547] FACESSIT facit: frequentativum est pro principali: aut certe ideo 'facessit', quia plures hostias immolavit. [4.553] SUBITUM AC DICTV MIRABILE MONSTRUM res enim haec ex inproviso venit, ut apes ex bubus erumperent, quia praecepta Cyrenes tantum ad placandum numina pertinebant. notandum sane, quia ex hoc eventu illa ars inventa est, quam supra memoravit, et melior facta per industriam. [4.555] STRIDERE APES UTERO ET R. E. C. haec verba et secundae sunt coniugationis et tertiae, nunc tamen tertiae. [4.557] UVAM DEMITTERE RAMIS in morem uvae, id est botryonis, defluere: quod Graeci botrudon dicunt. [4.558] HAEC SUPER ARVORUM CULTV primum librum per hoc significat; per pecora autem tertium et quartum, quia et apes pecora sunt; per arbores secundum. et hoc dicit: haec ego, id est georgica, scripsi, dum Caesar in oriente pugnaret. [4.560] EUPHRATEN orientis fluvium. FULMINAT fortiter facit. VICTORQUE VOLENTIS PER POPULOS D. I. unum virtutis est, aliud iustitiae: nam vincere virtutis est; volentibus imperare iustitiae. [4.561] VIAMQUE AFFECTAT OLYMPO praeparat sibi divinos honores. [4.563] PARTHENOPE id est Neapolis, quae primo ex corpore unius sirenis illic Parthenope est appellata. STUDIIS FLORENTEM IGNOBILIS OTI id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere. [4.564] CARMINA QUI LUSI PASTORUM qui etiam bucolica scripsi, audax aetate iuvenili: nam, ut diximus supra, viginti octo annorum . et bene breviter a se scriptarum rerum exsecutus est titulum.