SERVIUS IN BUCOLICA Maurus Servius Honoratus. Servii Grammatici qui feruntur in Vergilii carmina commentarii. Ed. Georgius Thilo and Hermannus Hagen. Leipzig: Teubner, 1881. The National Endowment for the Humanities provided support to Perseus (Tufts University) for entering this text, which is freely distributed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License. = Servius Danielis / Servius Auctus / DS [praefatio] Bucolica, ut ferunt, dicta sunt a custodibus boum, id est apo ton boukolon: praecipua enim sunt animalia apud rusticos boves. huius autem carminis origo varia est. nam alii dicunt eo tempore, quo Xerxes, Persarum rex, invasit Graeciam, cum omnes intra muros laterent nec possent more solito Dianae sacra persolvi, pervenisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos dixisse: unde natum carmen bucolicum aetas posterior elimavit. alii dicunt Orestem, cum Dianae Facelitidis simulacrum raptum ex Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et aliquibus pastoribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos consuetudinem. alii non Dianae, sed Apollini Nomio consecratum carmen hoc volunt, quo tempore Admeti regis pavit armenta. alii rusticis numinibus a pastoribus dicatum hoc asserunt carmen, ut Pani, faunis, nymphis ac satyris. et hic est huius carminis titulus. qualitas autem haec est, scilicet humilis character. tres enim sunt characteres, humilis, medius, grandiloquus: quos omnes in hoc invenimus poeta. nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et personarum: nam personae hic rusticae sunt, simplicitate gaudentes, a quibus nihil altum debet requiri. adhibetur autem ad carmen bucolicum, quod debet quarto pede terminare partem orationis: qui pes si sit dactylus, meliorem efficit versum, ut "nos patriae fines et dulcia". primus etiam pes secundum Donatum et dactylus esse debet et terminare partem orationis, ut "Tityre". quam legem Theocritus vehementer observat, Vergilius non adeo; ille enim in paucis versibus ab ista ratione deviavit, hic eam in paucis secutus est: Terentianus cum de hoc metro diceret "plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus", "noster rarus eo pastor Maro". intentio poetae haec est, ut imitetur Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica scripserunt,—unde est "prima Syracosio dignata est ludere versu nostra"—et aliquibus locis per allegoriam agat gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum recepit. in qua re tantum dissentit a Theocrito: ille enim ubique simplex est, hic necessitate compulsus aliquibus locis miscet figuras, quas perite plerumque etiam ex Theocriti versibus facit, quos ab illo dictos constat esse simpliciter. hoc autem fit poetica urbanitate: sic Iuvenalis "Actoris Aurunci spolium"; nam Vergilii versum de hasta dictum figurate ad speculum transtulit. et causa scribendorum bucolicorum haec est: cum post occisum :III: iduum Maiarum die in senatu Caesarem Augustus eius filius contra percussores patris et Antonium civilia bella movisset, victoria potitus Cremonensium agros, qui contra eum senserant, militibus suis dedit. qui cum non sufficerent, etiam Mantuanorum iussit distribui, non propter culpam, sed propter vicinitatem, unde est "Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae". perdito ergo agro Vergilius Romam venit et potentium favore meruit, ut agrum suum solus reciperet. ad quem accipiendum profectus, ab Arrio centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se praecipitasset in Mincium: unde est allegoricos "ipse aries etiam nunc vellera siccat". postea ab Augusto missis tribus viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte. hinc est, quod cum in prima ecloga legimus eum recepisse agrum, postea eum querelantem invenimus, ut "audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas". nec numerus hic dubius est nec ordo librorum, quippe cum unus sit liber: de eclogis multi dubitant, quae licet decem sint, incertum tamen est, quo ordine scriptae sint. plerique duas certas volunt ipsius testimonio, ultimam, ut "extremum hunc", (et primam, ut) in georgicis "Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi"; alii primam illam volunt "prima Syracosio dignata est ludere versu". sane sciendum, VII. eclogas esse meras rusticas, quas Theocritus X. habet. hic in tribus a bucolico carmine, sed cum excusatione discessit, ut in genethliaco Salonini et in Sileni theologia, vel ut ex insertis altioribus rebus posset placere, vel quia tot varietates implere non poterat. poetae vitam in Aeneide diximus. operis explanatio in sequentibus comprobabitur. sane sciendum Vergilium XXVIII. annorum scripsisse bucolica, unde etiam ipse in fine georgicorum "audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi". et dicit Donatus, quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Vergilium: primo enim pastoralis fuit in montibus vita, post agriculturae amor, inde bellorum cura successit. notandum quoque, bucolica vel georgica, cum apud Graecos in fine habeant accentum, apud nos in tertia a fine habere: nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, brevitatis efficit ratio. etiam hoc sciendum, et personas huius operis ex maiore parte nomina de rebus rusticis habere conficta, ut Meliboeus, hoti melei auto ton boon, id est quia curam gerit boum, et ut Tityrus; nam Laconum lingua tityrus dicitur aries maior, qui gregem anteire consuevit: sicut etiam in comoediis invenimus; nam Pamphilus est totum amans, Glycerium quasi dulcis mulier, Philumena amabilis. personae, sicut supra dixi, rusticae sunt et simplicitate gaudentes: unde nihil in his urbanum, nihil declamatorium invenitur; sed ex re rustica sunt omnia negotia, comparationes et si qua sunt alia. hinc est, quod annos a fructibus computat, ut "post aliquot mea regna videns mirabor aristas", hinc etiam illae comparationes sunt "nam neque me tantum venientis sibilus austri nec percussa iuvant fluctu tam litora nec quae saxosas inter d. f. valles". ECLOGA PRIMA [1.1] TITYRE TU PATULAE R. SUB T. FAGI inducitur pastor quidam iacens sub arbore securus et otiosus dare operam cantilenae, alter vero quomodo cum gregibus ex suis pellitur finibus: qui cum Tityrum respexisset iacentem, ita locutus est. et hoc loco Tityri sub persona Vergilium debemus accipere; non tamen ubique, sed tantum ubi exigit ratio. quod autem eum sub fago dicit iacere, allegoria est honestissima, quasi sub arbore glandifera, quae fuit victus causa: antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus dicta est apo tou phagein. hoc videtur dicere: iaces sub umbra fagi in agris tuis, tuas retentans possessiones, quibus aleris, sicut etiam glandibus alebantur ante mortales. TU PATULAE patulum dicimus quod patet naturaliter, ut nares, arbor; patens vero est quod et aperitur et clauditur, ut ostium, oculi. [1.2] SILUESTREM MUSAM id est rusticum carmen. TENVI AVENA culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt: alibi "stridenti miserum stipula disperdere carmen". dicendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo, ut supra dictum est, in bucolicis utitur. MEDITARIS quod Graeci meleto dicunt, per antistoechon 'meditor' dixerunt Latini: l enim et d interdum sibi invicem cedunt, unde et 'sella' pro sedda dicitur a sedendo. [1.4] NOS PATRIAM FUGIMUS plus est, quam si diceret 'relinquimus': sic Horatius "Teucer Salamina patremque cum fugeret". LENTUS otiosus, ut "qui nunc lenti consedimus arvis". [1.5] RESONARE DOCES AMARYLLIDA S. id est carmen tuum de amica Amaryllide compositum doces silvas sonare. et melius est, ut simpliciter intellegamus: male enim quidam allegoriam volunt, tu carmen de urbe Roma componis celebrandum omnibus gentibus. plus enim stupet Meliboeus, si ille ita securus est, ut tantum de suis amoribus cantet. [1.7] NAMQUE ERIT ILLE MIHI SEMPER DEUS et iteratio ipsa exclusit adulationis colorem. 'semper' id est post mortem et dum vivit. alii enim imperatores post mortem in numerum referuntur deorum, Augustus templa vivus emeruit: Horatius "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per nomen ponimus aras". sic Lucanus de Nerone "sed mihi iam numen". [1.8] SAEPE TENER NOSTRIS AB OVILIBUS I. A. inbuere est proprie inchoare et initiare. nemo autem unam eandemque rem saepe inchoat. sed constat saepe pascua mutare pastores, sicut etiam in georgicis legimus "itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis; tantum campi iacet": unde necesse est pastores totiens aras inbuere, quotiens mutaverint pascua. invenimus etiam apud antiquiores, inbuere esse non inchoare, sed perfundere et madefacere: secundum quod absolutus est sensus, ut sit 'saepe perfundet'. [1.9] ERRARE pasci, ut "mille meae Siculis errant in montibus agnae". [1.10] LUDERE scribere, ut "carmina qui lusi pastorum": Horatius "poscimur. siquid vacui sub umbra lusimus tecum". CALAMO AGRESTI rustico stilo, sic supra "tenui avena". [1.11] NON EQVIDEM I. M. M. ne frequens interrogatio felicitatis alienae ex invidia venire videatur. et dicit se admirari potius, quam invidere. [1.12] USQUE ADEO TURBATUR AGRIS turbamur sine ulla discretione culpae vel meriti. et invidiose tempora Augusti carpit latenter. sane vera lectio est 'turbatur', ut sit inpersonale, quod ad omnes pertinet generaliter: nam Mantuanorum fuerat communis expulsio. si enim 'turbamur' legeris, videtur ad paucos referri. [1.13] PROTENUS porro tenus, longe a finibus: unde et paulo post "at nos hinc alii sitientes ibimus Afros". AEGER et corpore et animo aeger dicitur, ut "aegram nulli quondam flexere mariti". AGO autem proprie: nam agi dicuntur pecora. [1.15] SPEM GREGIS id est marem et feminam: reparatio enim gregis in sexu utroque consistit. SILICE IN NUDA ad hoc pertinet praemissa dolentis interiectio: nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit "et multa duram stipula filicumque maniplis sternere". CONIXA pro eo, quod est 'enixa': nam hiatus causa mutavit praepositionem, sicut "secludite curas" pro 'excludite'. [1.16] SI MENS NON LAEVA FUISSET stulta, contraria. et sensus hic est: perdituros nos quandoque agros, res manifesta praedicebat, sed nosse mentis inprudentia nequivimus. [1.17] DE CAELO TACTAS MEMINI P. Q. mire compositum augurium: nam quercus in tutela Iovis est, et huius arboris fructu olim homines pascebantur. haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulminata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores: nam agri causa victus sunt, sicut olim quercus. quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae. et bene 'praedicere', quasi loqui et praedivinare, cum ita manifestum esse constet augurium. [1.18] DA dic, sic econtra "accipe nunc Danaum insidias", id est audi. [1.19] URBEM QUAM DICUNT ROMAM quaeritur, cur de Caesare interrogatus, Romam describat. et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrationis plenum non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat: aut certe quia nullus, qui continetur, est sine ea re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco: unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in quo eum viderat. est autem longum hyperbaton 'urbem quam dicunt Romam. hic illum vidi Meliboee.' [1.20] STULTUS EGO id est rusticus, qui nescivi iudicare. NOSTRAE autem Mantuae. QUO id est ad quam: nam adverbium posuit pro nomine, ut "genus unde Latinum", id est a quo. [1.21] OVIUM TENEROS DEPELLERE FETUS periphrasis agnorum. [1.22] SIC CANIBUS CATULOS SIMILES SIC MATRIBUS HAEDOS N. S. P. C. M. S. vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum mundum aut quoddam caelum, in qua deum Caesarem vidit. qui enim comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis facit, non generis differentiam; qui autem dicit, leo maior est cane, et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit. putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet haedus caprae comparari; nam quamvis maior esset, tamen eam civitatem esse ducebam: nunc vero probavi eam etiam genere distare; nam est sedes deorum. hoc autem eum dicere, ille comprobat versus 'quantum lenta solent inter viburna cupressi': nam viburnum brevissimum est, cupressus vero arbor est maxima. hoc autem genus argumentationis et apud Aristotelem lectum est, et apud Ciceronem. COMPONERE comparare. [1.26] ET QUAE TANTA FUIT ROMAM T. C. V. 'quae tanta'; ad magnum enim aliquid nimia necessitas venire compellit: unde quasi miratur hominem rusticum Romam videre potuisse. [1.27] LIBERTAS amor libertatis. et aliter dicit servus, libertatem cupio, aliter ingenuus: ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Vergilius sub persona Tityri dicit se amore libertatis Romam venire compulsum, et item latenter carpit tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. aut certe simpliciter intellegamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum: nam ubique eum Theocritus mercennarium inducit, item Vergilius, ut "Tityre dum redeo, brevis est via, pasce capellas". QUAE SERA TAMEN RESPEXIT INERTEM desidem, se non requirentem. nam culpat suam inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, qua uti coepit provectioris aetatis. [1.28] CANDIDIOR POSTQVAM TONDENTI BARBA C. aut mutatio personae est, ut quendam rusticum accipiamus loquentem, non Vergilium per allegoriam; nam, ut diximus, XXVIII. annorum scripsit bucolica: aut certe est mutanda distinctio, ut sit non barba candidior, sed libertas; nam XXVIII. annorum barbam potest quivis metere, sed non canam. et bene 'candidior libertas', ut intellegamus etiam ante in libertate, sed non tali fuisse Vergilium. [1.29] ET LONGO POST TEMPORE VENIT, POSTQVAM NOS AMARYLLIS H. G. R. iungendum est hoc totum: nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit, id est quando coepit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore detineri. allegoricos autem hoc dicit, postquam relicta Mantua Romam me contuli: nam Galateam Mantuam vult esse, Romam Amaryllida. et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbae sectione. LONGO POST TEMPORE aut archaismos est; antiqui enim 'post' 'ante' 'circum' etiam ablativo iungebant, quod hodie facere minime possumus: aut 'longopost' una pars est orationis, ut sit sensus, venit tempore longopost, sicut multominus, multomagis, postmodo: Horatius "postmodo, quod mi obsit, clare multumque locuto". et 'longopost', ut postposita videatur esse praepositio et in unitatem coacta. [1.31] FATEBOR ENIM hoc per parenthesin dictum est. [1.32] NEC SPES LIBERTATIS ERAT NEC CURA PECULI nec sperare poteram libertatem in oppressa civitate, nec habere curam patrimonii. 'peculi' autem aut antique dixit, quia omne patrimonium apud maiores peculium dicebatur a pecoribus, in quibus eorum constabat universa substantia, unde etiam pecunia dicta est a peculio: aut certe et hoc ad morsum temporum pertinet; nam modo servi tantum peculium dicimus, ut invidiose patrimonium suum dixerit peculium, ac si servus esset, quia se diu apud Mantuam servisse memoravit. sane 'peculi' pro 'peculii' per synaeresin dictum est. [1.33] EXIRET VICTIMA SAEPTIS saepta proprie sunt loca in campo Martio inclusa tabulatis, in quibus stans populus Romanus suffragia ferre consueverat. sed quoniam haec saepta similia sunt ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur, ut hoc loco saepta pro ovilibus posuit, item Lucanus econtra "et miserae maculavit ovilia Romae", Iuvenalis "antiquo quae proxima surgit ovili". sane 'pinguis' melius ad victimam, quam ad caseum refertur. [1.34] INGRATAE URBI quia cum alimenta civitatibus praestentur ex rusticorum labore, in his rustici et deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt. [1.36] AMARYLLI VOCARES 'Amarylli' vocativus Graecus est, qui brevis est, quotienscumque nominativus 'is' terminatur, ut 'Amaryllis' 'Pieris': Horatius "dulcem quae strepitum Pieri temperas". [1.37] SUA POMA id est ipsius arboris poma propria. [1.QUID VOCARES hoc Vergilii personae convenit. MAESTA AMARYLLI quae nemine laetabatur poeta. CUI PENDERE id est tibi: laudari a te non meruerunt. [1.38] TITYRUS Vergilius. PINUS Roma. [1.39] FONTES senatores. ARBUSTA fructeta, id est scolastici. VOCABANT †interro [1.40] SERVITIO servitium est condicionis indicium. LICEBAT id est nec deesse officio poteram. [1.42] IVUENEM Caesarem dicit Octavianum Augustum: decreverat enim senatus, nequis eum puerum diceret, ne maiestas tanti imperii minueretur. [1.43] DIES id est principia mensium, vel idus omnium mensium. FUMANT id est sacrificant. [1.44] RESPONSUM PRIMUS DEDIT id est permisit libere vivere. 'primus' autem ante quem nullus sit. [1.45] PASCITE id est, ut ante soliti eratis, pueri, sic et modo pascite in pace. [1.46] FORTUNATE SENEX non ad aetatem Vergilii refert, sed ad fortunam futuram, praesago usus verbo. [1.47] ET TIBI MAGNA SATIS ordo est 'magna satis pascua'. QUAMVIS LAPIS id est quamvis mons sit et lacus: nam a monte usque ad lacum et inde usque ad arborem quandam fuerat Arrio donata tua possessio. [1.48] PALUS id est aequor. OBDUCAT id est tegat. IUNCO id est faeno vel fluvio Mincio. [1.49] GRAVIS accusativus pluralis, quasi graves. [1.51] INTER FLUMINA Padum et Mincium. [1.52] FONTES SACROS quia omnibus aquis nymphae sunt praesidentes. FRIGUS OPACUM quia aestivo tempore sub umbra fit frigus. FRIGUS OPACUM id est auras prosperas, vel pro nemore. OPACUM utrum 'opacis locis', incertum, an pro 'valde frigidum': nam unum frigus est hieme, alterum quo refrigeremur aestate. [1.53] AB LIMITE limes est agri terminus. SAEPES subaudi 'fiat'. [1.54] HYBLAEIS Hybla, quae postea Megara, oppidum Siciliae: vel locus in Attica, ubi optimum mel nascitur. DEPASTA FLOREM depastum florem habens. SALICTI virgulti genus, eo quod salit et surgit cito. hic vocat rusticum ad dulcia, quae sunt in rebus, quibus delectatur. [1.55] SOMNUM INIRE id est dormire. [1.56] FRONDATOR id est rusticus [1.vel quod de floribus nascitur]: nam tria genera sunt frondatorum: frondator, qui arbores amputat, et qui frondibus manipulos facit, hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat. AD AURAS id est in die. [1.57] RAUCAE id est bragkhodeis. PALUMBES columbae, quas vulgus tetas vocat. et non dicuntur latine, sed multorum auctoritas latinum facit: Cicero in elegia, quae †talia masta inscribitur "iam mare Tyrrhenum longe penitusque palumbes reliquit". [1.58] GEMERE canere: proprie de turture. TURTUR et masculino et feminino genere invenitur, ut 'aeria turtur cessabit', et Plautus "tibi obustos turtures". AB ULMO ulmus lignum est, quod sub vinea fit. [1.59] ANTE LEVES IN AETHERE CERVI id est avium ante cervi volabunt more et pisces sine aqua vivent, hoc est ante rerum natura mutabitur, quam nos Caesarem poterimus oblivisci. [1.60] FRETA maria. DESTITUENT relinquent. [1.61] PERERRATIS errore confusis. AMBORUM id est Germanorum et Persarum. EXUL id est Caesar, quod duce Caesare Germanis et Persis victis milites Ararim Germaniae flumen biberunt. [1.62] ARARIM Arar fluvius Galliae, fluens in flumen Rhodanum; Tigris Armeniae fluvius, influens in Persicum sinum. itaque vult diversa inter se loca significare: dicit, prius Parthum ex Arare bibiturum, Germanum ex Tigride, quam sibi oblivionem futuram non divisi agri Caesaris beneficio. [1.63] ILLIUS id est Iulii Caesaris. LABATUR respuatur vel oblivioni tradatur. [1.64] SITIENTIS IBIMUS AFROS tropus synecdoche: ab Afris enim Libyam, quae aqua indiget, intellegi vult. [1.65] SCYTHIAM regio septentrionalis. ET RAPIDUM CRETAE OAXEN hoc est lutulentum, quod rapit cretam. cretam terram albam dixit: nam Oaxes fluvius Mesopotamiae, qui rapiens velocitate sua albam terram turbulentus efficitur. vel Oaxes fluvius Scythiae: in Creta insula non est; sed est aqua cretei coloris. Oaxen Philisthenes ait Apollinis et Anchiales filium: hunc Oaxen in Creta oppidum condidisse, quod suo nomine nominavit, ut Varro ait "quos magno Anchiale partus adducta dolore et geminis capiens tellurem Oeaxida palmis †scindere dicta". [1.66] PENITUS omnino. DIVISOS quia olim iuncta fuit orbi terrarum Britannia: est enim insula reposita in Oceano septentrionali, et a poetis alter orbis terrarum dicitur. [1.67] EN ecce, UMQVAM aliquando. 'en umquam' Vergilius alio loco dividit interposito verbo, ut infra in ipso libro "en erit umquam ille dies", quod significat umquamne, aliquando. [1.68] TUGURI a tegendo dictum. CAESPITE id est terra cum propria herba evulsa. CULMEN eo quod culmo tegitur. [1.69] POST ALIQVOT ARISTAS post multa tempora. et quasi rusticus per aristas numerat annos: nam physica rusticanorum est in paleis et in messibus. MEA REGNA id est ubi dominatus sum: vel senem se dicit agros suos recepturum. [1.70] IMPIUS MILES iratus Meliboeus impios milites dicit, seu quod agrum suum teneant, seu quod civile gesserint bellum. IMPIUS MILES qui pro Antonio arma portavit. IMPIUS M. quia bella civilia gessit et desiderat. IMPIUS. M. hic Vergilius Octavianum Augustum laesit; tamen secutus est veritatem: nam miles portando arma et vincendo alios pietatem praetermittit. NOVALIA id est nova rura, quae per singulos annos novantur per semina. HABEBIT †in spe ponitur. [1.71] EN QUO DISCORDIA C. ad quam miseriam. [1.73] INSERE sibimet ipsi imperat. [1.74] QUONDAM FELIX †quasi, iam diu ego felix fui aliquando in finibus vestris. hic videt se pastor exclusum esse, et invidet se non habere illud, quo Tityrus utitur. [1.76] DUMOSA id est †drisidis, spinosa. PENDERE quia capra, cum pascitur in spinosa (rupe) pendet. [1.77] CARMINA N. C. quia non libet tristi canere, id est carenti possessione. [1.78] CYTISUM genus fruticis vel herba, quae nascitur inter campos et silvas in Cytisa civitate. AMARAS quantum ad nostrum saporem; nam capris dulces sunt. [1.80] MITIA matura, quae non remordent cum mordentur. [1.81] CASTANEAE id est mala. antiquiores * * * . MOLLES id est maturae. ET PRESSI C. L. id est casei copia aut lactis emulcti. [1.82] FUMANT id est ad vesperum, ad cenam praeparandam. [1.83] MAIORESQUE CADUNT id est duplicantur, augentur umbrae, nox imminet. ECLOGA SECVNDA. [2.1] Corydonis in persona Vergilius intellegitur, Caesar Alexis in persona inducitur. ARDEBAT id est inpatienter diligebat et alebat et laudabat. ALEXIM dicunt Alexandrum, qui fuit servus Asinii Pollionis, quem Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit. Caesarem quidam acceperunt, formosum in operibus et gloria. alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset. nam Vergilius dicitur in pueros habuisse amorem: nec enim turpiter eum diligebat. alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Vergilio ferunt, eumque a domino datum; Corydona a Vergilio ficto nomine nuncupari ex eo genere avis, quae corydalis dicitur, dulce canens; Alexin vero puerum quasi sine responsione ac superbum; hunc autem dilectum fuisse Pollionis, et Vergilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis. [2.2] NEC QUID SPERARET id est nec spem potiendi habebat. [2.3] TANTUM tantummodo. [2.4] ASSIDUE id est saepius. INCONDITA id est incomposita, subito dicta, agrestia: vel insanientis dicta verba: vel 'incondita' inconscripta, ut Sallustius in libro V "at illi quibus vires aderant, cuncti ruere ad portas, incondita temnere". [2.5] MONTIBUS †id est quod amore ei praestabat. IACTABAT id est fundebat incassum. INANI pro 'nihil sibi procurans contra absentem loquebatur'. [2.6] CRUDELIS id est inexorabilis, qui non flecteris meo amore nec te potiundum praebes: vel allegorice crudelis Caesar, qui non flecteris meis scriptis et non das ereptos agros. ALEXI id est Caesar. [2.7] MORI id est pro contemptu. [2.8] †FRIGORA id est aprica loca. AESTV aestiva. lacertis carpant. [2.9] LACERTOS genus serpentis. [2.10] THESTYLIS nomen rusticae mulieris, quae messoribus aestu fatigatis diversa genera herbarum contundens pulmentarium his parat: vel concubina Corydonis: vel Testilis, id est fictilis, rusticum nomen est ab eo, quod ponat cibum rusticis. FESSIS id est ferventibus, vehementi ardore fatigatis.] [2.11] ALIA SERPYLLUMQUE herbas calidas, quae aestum repellunt: nam, ut etiam Plinius dicit in naturali historia, "omnis medicina aut a contrario aut a simili quaeritur": unde etiam calor potest aut frigore aut alio calore depelli. hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se iturum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri". sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt: in multis enim nominibus, quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus: inde est pro herpyllo 'serpyllum', pro hex 'sex', pro hepta 'septem'. RAPIDO AESTV vehementi, ferventi. 'fessis' autem vel aestu vel labore. [2.12] AT MECUM RAUCIS T. D. V. L. 'ad' si per 'd' fuerit, erit hyperbaton, ut sit 'dum tua lustro vestigia, ad me arbusta resonant cum raucis cicadis'. sed melius est, ut 'at' coniunctio sit et ita intellegamus: Thestylis herbas tritas messoribus portat, verum mecum resonant arbusta a raucis cicadis. [2.14] TRISTIS AMARYLLIDIS I. bene addidit 'tristes'—plerumque enim, ut ait Terentius, "amantium irae amoris integratio est"—, ut veram iram ostenderet, non fictam illam, quae aliquid gratiae habere consuevit: unde Horatius "urit grata protervitas". [2.15] SUPERBA FASTIDIA ex fastidio enim venit omnis superbia. NONNE MENALCAM tres dicitur amasse Vergilius, Alexandrum, quem donavit ei Pollio, et Cebetem puerum cum Leria puella, quos a Maecenate dicitur accepisse: unde volunt quidam, per Amaryllida Leriam, per Menalcam Cebetem intellegi. [2.17] O FORMOSE PUER bene dicit Donatus suspendendum 'o' et sic dicendum 'formose puer', ut intellegamus per iram eum aliud voluisse dicere, sed in haec verba, ne Alexin offenderet, amoris necessitate compulsum. NE CREDE ne confide: Sallustius "virtuti satis credebant", id est confidebant. [2.18] ALBA LIGUSTRA C. et rustice et amatorie ex floribus facit comparationem. ligustrum autem flos est candidus, sed vilissimus. 'vaccinia' vero sunt violae, quas purpurei coloris esse manifestum est. [2.20] QUAM DIVES P. N. tria sunt quibus amatores possunt placere, divitiis, pulchritudine, cantilena: quae omnia se valere commemorat. et multi secundum Homerum, qui ait kai gala leukon, legunt 'nivei quam lactis'. sed melius est 'quam dives pecoris nivei': nam candidae oves in ingenti sunt pretio, unde in georgicis legimus "continuoque greges lege mollibus albos", item alibi "munere sic niveo lanae, si credere dignum est". [2.21] MILLE MEAE SICULIS ERRANT I. M. A. Theocritus bota khilia bosko. 'errant' autem cum securitate pascuntur. et quod ait agnas, et a sexu et ab aetate laudavit. [2.23] LAC MIHI NON AESTATE NOVUM N. F. D. multo melius quam Theocritus; ille enim ait turos d' ou leipei m' out' en therei out' en opore. sed caseus servari potest, nec mirum est, si quovis tempore quis habeat caseum; hoc vero laudabile est, si quis habeat lac novum, id est colustrum. quod neutri generis est; nam feminini esse penitus non potest. sane hunc versum male distinguens Vergiliomastix vituperat 'lac mihi non aestate novum, non frigore: defit', id est semper mihi deest. [2.24] AMPHION DIRCAEUS IN A. A. Amphion et Zethus fratres fuerunt ex Iove et Antiopa; sed Zethus rusticus fuit, Amphion vero musicae artis peritus. sane Aracynthus mons est Thebanus: unde 'actaeo' litorali debemus accipere—ut "at procul in sola secretae Troades acta"—, non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint. quamquam plerique 'Actaeo Aracyntho' Atheniensi accipiant, non quod Aracynthus apud Athenas est, sed ut ostendatur rustici imperitia. nam et Theocritus ad exprimendam rusticam simplicitatem multa aliter quam res habet, dicit. hac ratione potest et Oaxes Cretae fluvius accipi, cum non sit (Cretae), sed, ut diximus, Scythiae. [2.25] NEC SUM ADEO INFORMIS verecunde suam commemorat pulchritudinem: sic Cicero in Caeliana "ut eum paeniteat non deformem esse natum", nam pulcherrimum voluit dicere. IN LITORE VIDI CUM P. V. S. M. negatur hoc per rerum naturam posse fieri; sed Theocritum secutus est, qui hoc dicit de Cyclope. sed illic est excusatio, vel quia ingentem habet oculum Cyclops, vel quia filius Neptuni est. unde quia ait 'in litore', volunt quidam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre potuisse: quam rem illud excludit 'cum placidum ventis staret mare'. sed ideo in mari imago non cernitur, quia non stat: quod si stet, potest etiam nobis imaginem reddere. [2.26] NON EGO DAPHNIM Daphnis fuit filius Mercurii, formosissimus puer, qui primus dicitur pastor fuisse. [2.27] SI NUMQVAM FALLAT IMAGO nulla enim res ita decipit, quemadmodum imago: nam et in speculo contraria ostendit universa, et in aqua remum integrum quasi fractum videmus: quod etiam Cicero in Tusculanis plenius docet. 'te' autem 'iudice' ac si diceret, qui meam respuis pulchritudinem. [2.28] TIBI SORDIDA RURA utinam libeat tibi mecum habitare rura tibi sordida, id est quae tu putas sordida; nam 'tibi' bis accipimus. sane melius 'habito illam rem', quam 'habito in illa re' dicimus; nam etiam principalitas verbi huius frequentativi accusativum regit, ut 'habeo illam rem': inde fit 'habito illam rem', non 'in illa re', ut 'habitare casas'. [2.29] FIGERE CERVOS aut furcas, quae figuntur ad casae sustentationem, quae dictae sunt cervi ad similitudinem cornuum cervinorum: aut, quod melius est, 'figere cervos' venari et iaculari intellegamus, ut magis ad voluptatem eum quam ad laborem invitare videatur. [2.30] VIRIDI HIBISCO ad hibiscum compellere, scilicet a lacte depulsos. hibiscus autem genus est herbae. et sic dixit 'hibisco' ad hibiscum, ut "it clamor caelo", id est ad caelum. [2.31] IMITABERE PANA CANENDO exemplo numinis in agris mecum poteris canere. nam Pan deus est rusticus in naturae similitudinem formatus, unde et Pan dictus est, id est omne: habet enim cornua in radiorum solis et cornuum lunae similitudinem; rubet eius facies ad aetheris imitationem; in pectore nebridem habet stellatam ad stellarum imaginem; pars eius inferior hispida est propter arbores, virgulta, feras; caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem; fistulam septem calamorum habet propter harmoniam caeli, in qua septem soni sunt, ut diximus in Aeneide "septem discrimina vocum"; kalauropa habet, id est pedum, propter annum, qui in se recurrit. hic quia totius naturae deus est, a poetis fingitur cum Amore luctatus et ab eo victus, quia, ut legimus, "omnia vincit Amor". ergo Pan secundum fabulas amasse Syringa nympham dicitur: quam cum sequeretur, illa implorato Terrae auxilio in calamum conversa est, quem Pan ad solacium amoris incidit et sibi fistulam fecit. sane sciendum, 'Pana' 'Pa' habere accentum; Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint. [2.34] NEC TE PAENITEAT CALAMO TRIVISSE L. non tibi parum videatur: Terentius "at enim quantum hic operis fiat, paenitet", id est parum videtur. et notandum 'paeniteat trivisse' praeteritum pro praesenti positum usurpative, quod in defectivis licenter fit, ubi praesens non invenitur, ut "quamquam animus meminisse horret". LABELLUM inanissimam quidam temptant facere discretionem, ut virorum labra, mulierum labia dicantur. [2.35] QUID NON FACIEBAT AMYNTAS quemadmodum mihi non obsequebatur? et ex affectu alterius hunc cogit. [2.36] DISPARIBUS SEPTEM C. CICUTIS inaequalibus cannis: nam et harmonia inaequalis est. cicuta autem est quod est inter cannarum nodos. CONPACTA coniuncta, ut "turrim conpactis trabibus quam eduxerat ipse". [2.38] ET DIXIT MORIENS TE N. H. I. S. commendat munus et ex eo, quod ei hereditarium datum est, et ex eo quod invidiam meruit: nam res optimae et difficile donantur a vivis, et acceptae facile merentur invidiam. [2.40] NEC TUTA MIHI VALLE REPERTI C. commendat a difficultate: sic in primo "reliquias Troia ex ardente receptas". [2.41] SPARSIS ETIAM NUNC P. A. qui habent adhuc maculas a prima aetate venientes: accessu enim temporis mutant colorem et eorum maculae esse gratiae minoris incipiunt. ergo aut hoc dicit: servo tibi capreolos, qui adhuc sunt pellibus albo sparsis: (aut) 'quos etiam nunc tibi servo' id est quos adhuc tibi servo, licet roger a Thestylide amica, quae eos a me cupit abducere. SICCANT sugunt. [2.43] ORAT ABDUCERE orat ut abducat: figuratum est, ut "donat habere", id est donat ut habeat. [2.44] ET FACIET noluit dicere 'et faciam', ne quem amabat offenderet, si se velle dixisset dare alteri munus, quod ipsi praeparaverat. [2.45] HUC ADES O FORMOSE PUER T. L. P. E. F. NYMPHAE CALATHIS tantum honoris habet puero, ut ei dicat etiam numina obsecutura. sane 'calathis' graecum est; nam latine quasillum dicitur: Cicero in Philippicis "at vero inter quasilla pendatur aurum". [2.46] CANDIDA NAIS vel pulchra, vel dea: nam dii umbris contrarii sunt, quas nigras esse constat. hinc est "candidus insuetum miratur limen Olympi". [2.47] PALLENTES VIOLAS amantum tinctas colore: Horatius "et tinctus viola pallor amantium": unde non praeter affectionem amantis eos flores nymphas dicit offerre, qui sunt amantibus similes. sane Papaver, Narcissus, Anethus pulcherrimi pueri fuerunt quique in flores suorum nominum versi sunt: quos ei offerendo quasi admonet, nequid etiam hic tale aliquid umquam ex amore patiatur. [2.49] TUM CASIA herba suavissimi odoris, ut sequentia indicant, quam Graeci kasian dicunt. et sic dictum est 'tum casia atque aliis intexens suavibus herbis', ut in Sallustio "leonem atque alias feras". [2.50] MOLLIA LUTEOLA P. V. C. 'mollia vaccinia pingit', id est componit, 'de caltha luteola'. nam nisi 'luteola' septimus sit casus, non stat versus. 'mollia' autem tactus plumei scilicet. et hoc dicens ex colorum diversitate quaerit ornatum. [2.51] CANA LEGAM TENERA LANUGINE MALA mala dicit Cydonea, quae lanuginis plena sunt: sed non praeter obliquitatem. nam ut in Aeneide diximus, apud Cretenses infamiae genus iuvenibus fuerat non amatos fuisse. et verecunde rem inhonestam supprimit, quam Theocritus aperte commemorat. [2.52] CASTANEASQUE NUCES bene speciem addidit dicens 'castaneas': nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora. MEA QUAS AMARYLLIS AMABAT ne eas viles existimes, quas Amaryllis est amare dignata; nam apud illam in ingenti fuerunt honore. [2.53] CEREA PRUNA aut cerei coloris, aut mollia: Horatius "cerea Telephi laudas brachia". HONOS ERIT HUIC QUOQUE P. si a te dilectum fuerit, sicut castaneae in honore fuerunt amatae Amaryllidi. [2.54] O LAURI licet Horatius dixerit "depone sub lauru mea", melius tamen est iuxta secundam formam inflectere; nam melius sonat. PROXIMA MYRTE vel vicina lauro, vel ad odorem proxima: potest enim utrumque intellegi. [2.55] SIC POSITAE QUONIAM S. M. O. quoniam permixtione vestra suavem odorem creatis. [2.56] RUSTICUS ES CORYDON arguit se stultitiae, quod eum se sperat placare muneribus, qui potest habere meliora: nam supra ait "delicias domini". [2.57] IOLLAS vel ditior amator, vel eius dominus. [2.58] (HEV) HEV QUID VOLVI MISERO MIHI quomodo eum dicit discedere, quem supra cum eo diximus non fuisse? nam ait "solus montibus et silvis". (sed) ratione non caret. Epicurei enim dicunt, quod etiam Cicero tractat, geminam esse voluptatem, unam quae percipitur, et alteram imaginariam, scilicet eam quae nascitur ex cogitatione. unde ita debemus accipere, hunc usum per cogitationem illa imaginaria voluptate, qua et cernere et adloqui videbatur absentem. sed postquam obiurgatione sua in naturalem prudentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas.' FLORIBUS AUSTRUM quo facilius arescunt. [2.59] FONTIBUS APROS qui fontes puros caenosos efficiunt. [2.60] QUEM FUGIS A D. iterum per phantasiam quasi ad praesentem loquitur. et quasi ille dixisset 'silvas', hic infert 'habitarunt di quoque silvas Dardaniusque Paris', etiam is habitavit silvas, qui de dearum pulchritudine iudicavit. [2.61] PALLAS QUAS C. A. I. COLAT ideo dea arcium Minerva dicitur, quod de capite Iovis nata est: sed quia dea est artium et ingenii, ideo ista finguntur: nihil enim excellentius est ingenio, quippe quo reguntur universa. [2.63] TORVA LEAENA LUPUM S. Theocriti sunt isti versus. et bene se revocat ad rusticas comparationes, paene enim fuerat lapsus dicendo 'Pallas quas condidit arces'. 'leaena' autem dictum est sicut dracaena. et quod ait 'torva leaena lupum sequitur' verum est: nam necesse est ut veniente lupo adventus agnoscatur leonis. [2.65] TE CORYDON O ALEXI 'don o a' antibacchius est; sed 'o' brevis fit, quia vocalis vocalem sequitur: sic Homerus plagkhthe epei Troies. TRAHIT SUA QUEMQUE VOLUPTAS notatur a criticis, quod hanc sententiam dederit rustico supra bucolici carminis legem aut possibilitatem. [2.66] ARATRA IUGO REFERUNT S. I. Horatius "videre fessos vomerem inversum boves collo trahentes languido". et hoc vult dicere: omnia excepto amore finiuntur. [2.67] ET SOL CRESCENTES D. D. V. variavit, nam ait supra "maioresque cadunt altis de montibus umbrae". 'duplicat' autem auget: Sallustius "et Marius victus duplicaverat bellum". [2.68] ME TAMEN URIT AMOR cum iam calor sit solis exhaustus. [2.69] QUAE TE DEMENTIA CEPIT id est cur amoribus vacas, cum multa sint, quae debeas in agro perficere? [2.70] SEMIPUTATA TIBI F. V. I. ULMO EST plus est, quam si inputata diceret; tolerabilius enim est non incipere aliquid, quam incepta deserere: hinc est illud in primo "mene incepto desistere victam?" item in georgicis "atque opere in medio defixa reliquit aratra". sane geminam arguit neglegentiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus; nam utrumque obest: unde est in georgicis "bis vitibus ingruit umbra". et aut simpliciter intellegimus hunc locum, ut suam arguat neglegentiam: aut certe illud est: non mirum, me esse dementem, qui habeo vites semiputatas. nam in sacris dicitur, quod corripiatur furore qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus inputatis. [2.71] QUIN TU quin immo. hortantis est. QUORUM INDIGET USUS id est quae rusticus usus requirit. sane et 'eget illa re' dicimus, ut "eget ille senatu", et 'eget illius rei': unde est 'indiget' nam et hoc utroque iungitur casui. [2.72] DETEXERE multum texere, finire, perficere; nam modo 'de' non minuentis est, sed augentis. [2.73] INUENIES ALIUM SI TE HIC F. A. alium Alexin, id est alium puerum formosum, qui te minime spernat. et volunt quidam, hoc loco allegoriam esse antiquam in Augustum, ut intellegamus, invenies alium imperatorem, si te Augustus contemnit pro agris rogantem. sed melius simpliciter accipimus hunc locum: nam nihil habet, quod possit ad Caesarem trahi. illud vero paulo post paene aperte dicetur in Augustum Caesarem "quoniam Fors omnia versat". ECLOGA TERTIA. [3.1] DIC MIHI DAMOETA transiit in eclogam plenam iurgii et conviciorum pastoralium: qui enim bucolica scribit, curare debet ante omnia, ne similes sibi sint eclogae. quod etiam Vergilius fecit: nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro pellitur, conquestionem; secunda amantem exprimit rusticum; haec vero lites habet et altercationem. unde etiam dramatico charactere scripta est; nam nusquam poeta loquitur, sed introductae tantum personae. novimus autem tres characteres hos esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in tribus libris georgicorum; alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis; tertium, mixtum, ut est in Aeneide: nam et poeta illic et introductae personae loquuntur. hos autem omnes characteres in bucolico esse convenit carmine, sicut liber etiam iste demonstrat. nam habet in quo tantum poeta loquitur, ut "Sicelides musae, paulo maiora canamus"; habet mixtum, ut "extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem" —nam etiam Gallum illic inducit loquentem—; habet dramaticum, ut in prima ecloga, item in hac, quam miro ordine, ex rebus communibus veniente, composuit: habet enim in ipso quasi primo occursu lites et iurgia; inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem; sequitur inde sententia, quae universa concludit. CUIUM PECUS ab amaritudine coepit; nam dicendo 'cuium pecus' ostendit eum esse mercennarium. 'cuium' autem antique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod modo trium est generum. antiqui dicebant sicut 'meus mea meum', sic 'cuius cuia cuium': Terentius "quid? virgo cuia est?" [3.2] NON, VERUM AEGONIS amare etiam hic, rivalis eius pecora esse, dicit, ut et divitias illius ostendat, et dicat duras esse huius (partes), si quidem rivalis eius, traditis ovibus, solus amicae communis amoribus vacet. MIHI TRADIDIT meae fidei commisit et credidit. [3.3] NEAERAM amicam communem suam et Menalcae. [3.4] DUM FOVET dum amplectitur. PRAEFERAT ILLA VERETUR ac si diceret, ideo timet ab illa discedere, quia scit me praeferri, si ipse discesserit. [3.5] BIS MULGET IN HORA quod bis per totum diem debet in ovibus fecundis fieri: nam pro laude in georgicis posuit, bis ad diem mulgeri oves, dicens "quod surgente die mulsere horisque diurnis, nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis". quid autem sit 'bis mulget in hora' ipse dicit, 'et sucus pecori et lac subducitur agnis'. [3.7] PARCIUS melius hic distinguitur: licet possit dici etiam 'parcius ista'. sensus autem est: noli valde haec obicere, tamen scias viris fortibus obiciendas rapinas: ipse enim ait in VIIII. "convectare iuvat praedas et vivere rapto". [3.8] NOVIMUS ET QUI TE subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et exprimat. TRANSUERSA TUENTIBUS HIRCIS hircos, id est capros, libidinosa constat esse animalia: unde Horatius "libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus". quod etiam Plinius Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo indignantur, ut in eos paene impetum faciant". hinc est 'transversa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus. alii hoc inprobant et legunt 'hirquis'—hirqui autem sunt oculorum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus—, ut sit sensus: novimus, qui te corruperint, hirquis transversa tuentibus, ut sit hypallage pro 'oculis in hirquos retortis', quam rem solet libido perficere: unde Iuvenalis "oculosque in fine trementes", Persius "patranti fractus ocello". [3.9] SED FACILES NYMPHAE RISERE ideo, inquit, indulserunt nymphae, quia mites sunt et exorabiles: sic in georgicis "et faciles venerare napaeas". SACELLO id est in loco sacro; nam diminutive dictum est. [3.10] TUM CREDO et rustice et naturaliter respondet: non enim ante purgat obiecta, sed alia obicit. ita enim irati facere consuerunt, cum aut non potuerint aut noluerint obiecta dissolvere. [3.11] MALA FALCE qua tu male uteris. et dictum est ex affectu utentis, sicut "inutile ferrum cingitur". in hoc autem maximum nefas est quod ait 'vites novellas', quia vetulae et cum utilitate inciduntur. fuerat autem capitale supplicium arbores alienas incidere. et 'arbustum' quidam locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum. [3.12] ARCUM ET CALAMOS nam habent arma pastores, ut in georgicis docuit "armaque Amyclaeumque canem Cressasque pharetras". [3.13] PERUERSE MENALCA aut converse ad turpitudinem: aut intellegamus fuisse quendam Menalcam nobilem, ut istum perversum Menalcam dixerit illius comparatione: sic Sallustius "saevus iste Romulus". [3.15] ALIQVA aliquatenus, aliqua ratione. [3.16] QUID DOMINI FACIANT A. C. T. FURES plerumque personae suis nominibus exprimuntur, plerumque etiam per officia designantur, ut si dicas 'philosophus', nomen ipsum ponis, si autem velis dicere 'sapientiae operam dans', personam exprimes per officium, sicut hoc loco fecit: nam pro servo furem posuit; furta enim specialiter servorum sunt: sic Plautus de servo "homo es trium litterarum", id est fur. [3.17] NON EGO TE VIDI manifesti eum furti arguit dicendo 'vidi'. [3.18] EXCIPERE dolo capere, ut "excipit incautum". LATRANTE LYCISCA lycisci sunt, ut etiam Plinius dicit, canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte misceantur. [3.20] POST CARECTA L. loca caricis plena. carix autem herba est acuta et durissima, sparto similis: alibi "et carice pastus acuta". sane hoc loco superfluam volunt esse allegoriam, dicentes rem nusquam lectam de Vergilio. aiunt enim hoc: Varus, tragoediarum scriptor, habuit uxorem litteratissimam, cum qua Vergilius adulterium solebat admittere, cui etiam dedit scriptam tragoediam, quam illa marito dedit tamquam a se scriptam. hanc recitavit Varus pro sua: quam rem dicit Vergilius per allegoriam; nam tragoediae praemium caper fuerat: Horatius "carmine qui tragico vilem certavit ob hircum". sed melius simpliciter accipimus: refutandae enim sunt allegoriae in bucolico carmine, nisi cum, ut supra diximus, ex aliqua agrorum perditorum necessitate descendunt. [3.23] MEUS CAPER mihi debitus merito victoriae. [3.24] REDDERE POSSE N. scilicet ne suo iudicio videretur esse superatus. [3.25] CANTANDO TU ILLUM imperitus peritum. CERA IUNCTA FUIT supra "Pan primus calamos cera coniungere plures instituit". [3.26] IN TRIVIIS consuetudo enim fuerat ut per trivia et quadrivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent rustici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat. novimus autem eandem esse Proserpinam, quam Dianam: sic in Aeneide "nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes". [3.27] MISERUM CARMEN triste, flebile, quale canunt stipulae, et quod congruit ad imitationem matris orbatae. [3.28] VIS ERGO INTER NOS aut nostri comparatione: aut, quod melius est, nullo iudice praesente; postea enim ex inproviso Palaemon adveniet. VICISSIM EXPERIAMUR id est amoebaeo carmine. amoebaeum autem est, quotiens qui canunt, et aequali numero versuum utuntur, et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius aut contrarium aliquid dicant, sicut sequentia indicabunt. [3.29] EGO HANC VITULAM subdistingue, ut ita intellegamus: ne eam vilem existimes. [3.30] BIS VENIT AD MULCTRAM BINOS ALIT UBERE FETUS ut eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur. male enim quidam quaestionem movent, dicentes, vitulam parvam esse nec congruere ut eam iam enixam esse dicamus, sed debere nos iuvencam subaudire, ut sit: ego hanc iuvencam pono, vitulam ne forte recuses. nam et vitula a viridiore aetate dicta est, sicut virgo, et paulo post ipse dicturus est "si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes", item "et vitula tu dignus et hic": unde iuvencam subaudire non possumus, sed secundum superiorem sensum intellegamus. vitula enim est nomen aetatis, non quod tantum ante partum iuvencae possideant. MULCTRAM et feminino genere dicimus 'haec mulctra' et neutro 'hoc mulctrare', unde est in georgicis "implebunt mulctraria vaccae". alii faciunt discretionem, ut sit 'mulctra' tempus quo mulgentur animalia, 'mulctrare' vas in quod mulgentur. [3.31] DEPONO in sponsione colloco, sequestro. [3.32] DE GREGE NON AUSIM Q. D. T. supra enim eum aliena pascere dixit animalia, ut "dic mihi Damoeta, cuium pecus?" [3.33] INIUSTA NOVERCA epitheton generale novercarum. [3.34] BISQUE DIE N. A. PECUS et cum vadit ad pascua et cum inde revertitur. ALTER ET HAEDOS male quidam privignum accipiunt: 'alter' enim de duobus dicimus, non de tribus. unde 'alter' de noverca intellegamus, nec nos moveat, quod 'alter' dixit de femina: nam et in subauditione ponuntur ea quae non possumus dicere, et scimus, quia quotiens haec duo genera iunguntur, femininum non praeponderat. [3.36] INSANIRE LIBET QUONIAM TIBI vel sub sponsione contendere, vel, quod melius est, carmina componere: nam insani dicuntur poetae. [3.37] DIVINI OPUS ALCIMEDONTIS laus ab artifice: Cicero "Polycliti esse dicebant". POCULA autem FAGINA quasi rem maximam. [3.38] QUIBUS TORNO FACILIS Donatus sic legit: legitur tamen et 'torno facili' ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate vitiosum, si sit 'lenta facilis vitis'. [3.39] CORYMBOS uvas hederarum. [3.40] CONON dux fuit, cuius nomen dicit, quia in omnium ore versatur: nam philosophi tacet, quod non facile potest ad rusticum pervenire. et bene ea dicit philosophi, quae ad rusticum pertinent, ut 'tempora quae messor, quae curvus arator haberet'. [3.41] RADIO id est virga philosophorum, qua geometrae lineas indicant. inventa autem est haec ars tempore, quo Nilus plus aequo crescens confudit terminos possessionum: ad quos innovandos adhibiti sunt philosophi, qui lineis diviserunt agros. (inde) geometria dicitur, cum non tantum terrae, sed et maris et caeli et aeris spatia metiri consueverit. significat autem aut Aratum aut Ptolomaeum aut Eudoxum. [3.43] NECDUM ILLIS LABRA ADMOVI hypallage est—pocula enim labris adhibemus—, ut "dare classibus austros". et tantam in eis dicit venerationem, ut necdum illis usus fuerit. [3.44] IDEM ALCIMEDON irrisio est, facta iteratione verborum. et mire omnia in vituperationem trahit, quae ille laudavit. ET NOBIS FECIT ac si diceret: putas te solum habere pocula? cui enim Alcimedon non fecit? tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo. [3.45] MOLLI ACANTHO quia ille dixerat 'lenta vitis'. [3.46] SILVASQUE SEQUENTES non secutas, sed quasi adhuc sequentes. [3.49] NUMQVAM HODIE EFFUGIES ac si diceret: excusationes, ne contendas, requiris, non quia vilia aestimas pocula. VENIAM descendam. [3.50] AUDIAT HAEC TANTUM subaudis 'aliquis'. 'tantum' autem ideo, quia suspicatur eum victum non posse cedere, qui ita etiam ante certamen est contumax. VEL QUI quasi requirentis est, cum subito Palaemon adveniat. alii distingunt 'vel qui venit'. bene autem dubitat, ne eum ipse inmisisse videatur et sit credibile, quod ad eius iudicet gratiam. hoc etiam Damoetas sentiens dicit 'nec quemquam fugio', id est consentio etiam ad editicium iudicem: editicius autem est iudex quem una pars eligit. [3.53] VICINE PALAEMON benivolum reddit ex vicinitatis commemoratione: Terentius "vel virtus me tua vel vicinitas, quod ego in propinqua parte amicitiae puto". [3.56] NUNC OMNIS AGER NUNC OMNIS PARTURIT ARBOS ipse alibi "parturit almus ager". sane bene subdidit 'nunc frondent silvae' referens ad arbores steriles: nam 'parturiunt' de pomiferis dicimus. vult autem tempus exprimere, quo et deliciae sunt in agris et rustici minus laborant, ut sit duplex ad cantilenam invitatio. [3.59] MENALCA ALTERNIS DICETIS quia quasi iratus fuerat, quod Damoetae prior locus dabatur, ait 'alternis dicetis': in amoebaeo enim carmine difficilior pars respondentis est, qui non pro suo arbitrio aliquid dicit, sed aut maiorem aut contrariam format re sponsionem, ut diximus supra. CAMENAE musae, quibus a cantu nomen est inditum. [3.60] AB IOVE PRINCIPIUM MUSAE vel musae meae ab Iove est principium: vel o musae, sumamus ab Iove principium. est autem Arati, qui ait Ek Dios arkhomestha ton oudepot' andres eomen arreton. IOVIS OMNIA PLENA Lucanus "Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris", ipse alibi "spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem": ipse enim est spiritus, sine quo nihil movetur aut regitur. [3.61] COLIT TERRAS amat: ceterum superior colitur, non colit inferiorem: sic alibi "unam posthabita coluisse Samo", id est amasse. nec mirum si rusticus sumpsit ab Iove principium, quem amare terras constat et habere carminum curam. [3.62] ET ME PHOEBUS AMAT aut simile est quod dicit, quia unicuique deus, quem colit, summus videtur, ut "summe deum, sancti custos Soractis Apollo", ut Apollinem exaequaverit Iovi: aut certe ordo sit talis 'me et Phoebus amat', ut et plus dicat, nec Iovi videatur Apollinem comparare. [3.63] SUA MUNERA ipsi grata, id est laurus et hyacinthus. nam scimus et Daphnen, Ladonis fluminis Arcadiae filiam, dilectam ab Apolline et Terrae miseratione in laurum conversam, et Hyacinthum amatum tam a Borea quam ab Apolline: qui cum magis Apollinis amore laetaretur, dum exercetur disco, ab irato Borea eodem disco est interemptus et mutatus in florem nominis sui. [3.65] ANTE VIDERI antequam lateat: Horatius "nunc et latentis proditor intimo gratus puellae risus ab angulo". [3.66] OFFERT ULTRO iste plus dicit lege amoebaei carminis. [3.67] DELIA NOSTRIS Deliam alii amicam priorem volunt, alii Dianam, quae est a Delo et est canibus nota, per quos venamur, quasi dea venationis. nam si ad amicam referas, hoc dicit: sic ad me frequenter Amyntas venit, ut canibus meis notior sit, quam amica Delia. [3.68] PARTA praeparata. MEAE VENERI meae amicae. [3.69] AERIAE aerii coloris. CONGESSERE nidificavere. [3.71] AUREA MALA DECEM MISI plus dicit: nam cum ille dixisset se esse missurum, iste se iam misisse confirmat. 'aurea' autem aurei coloris. et volunt quidam hoc loco allegoriam esse ad Augustum de decem eclogis: quod superfluum est: quae enim necessitas hoc loco allegoriae? [3.73] DIVUM REFERATIS AD A. ita, inquit, mecum dulce locuta est Galatea, ut deorum auditu eius digna sint verba. [3.74] ANIMO NON SPERNIS id est libentissime habes. et est litotes figura, sicut "munera nec sperno". et multi hunc locum allegoricos accipiunt, ut videatur Augusto dicere: quid prodest quia me diligis, si ad capiendos hostes pergens in otio me relinquis? dicitur enim Vergilius sequi voluisse Augustum contra Antonium ad Actiaca bella properantem. AMYNTA vocativus graecus est. et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, dederas promissa parenti". [3.75] RETIA SERVO quae res in venatione minus possidet voluptatis. [3.76] PHYLLIDA MITTE MIHI amicam communem causa natalis diei, in cuius tantum sacrificio licebat voluptatibus operam dare; nam in aliis sacrificiis erat castitatis observatio: quod etiam sequentia indicant, ubi dicit 'cum faciam vitula frugibus', id est cum pro frugibus sacrificare coepero, tu tantum venito. sane 'natalis' apud maiores plenum fuit, licet posteritas 'natalis dies' coeperit: nam cum Horatius dixerit "natalis grate numeras", Iuvenalis ait "natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux". [3.77] CUM FACIAM VITULA PRO FRUGIBUS IPSE VENITO cum sacrificavero. et figurate 'faciam vitula' ait, ut 'faciam ture', 'faciam agna': Horatius "seu poscat agna sive malit haedo". dicitur autem hoc sacrificium ambarvale, quod arva ambiat victima: hinc ipse in georgicis "terque novas circum felix eat hostia fruges": sicut amburbale vel amburbium dicitur sacrificium, quod urbem circuit et ambit victima. [3.79] VALE VALE INQVIT IOLLA hic pastor aut habuit duo nomina, nam supra eum Menalcam dixit: aut certe Iollam eum quasi pastorem optimum appellavit a quodam pastore nobilissimo, sicut virum fortem plerumque Achillem, adulterum Parim vocamus. sane 'longum vale' ita ait, ut "torvum clamat": pro adverbio nomen posuit. 'vale vale inquit' 'le' corripit sequens vocalis, ut "te Corydon o Alexi". [3.80] TRISTE tristis res. [3.82] DULCE dulcis res. SATIS segetibus. DEPULSIS a lacte prohibitis, ut "depulsos a lacte domi quae clauderet agnos". [3.84] POLLIO AMAT NOSTRAM QUAMVIS SIT R. M. blanditur iam Pollioni patrono, quem et tragoediarum et historiarum scriptorem Horatius fuisse testatur: nam in secundo carminum dicit de historiis "periculosae plenum opus aleae tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso", item paulo post "paulum severae musa tragoediae desit theatris". quem carmen suum, licet rusticum, tamen amare confirmat. [3.85] PIERIDES VITULAM L. P. V. vel pascite eius armenta, quia legit hoc carmen: vel vitulam ei nutrite pro praemio. sane alii legunt 'Polio', ut prima producatur, alii 'Pollio'. [3.86] NOVA CARMINA magna, miranda. PASCITE TAURUM hic auget: nam ille 'vitulam' dixerat. [3.88] QUO TE QUOQUE GAUDET subaudis venisse. pervenerat autem ad consulatum post triumphum Dalmaticum; nam vicerat Salonas, civitatem Dalmatiae: Horatius "cui laurus aeternos honores Dalmatico peperit triumpho". [3.89] AMOMUM flos est Assyrius, (ut Lucanus "vicinae) messis amomum". [3.90] QUI BAVIUM NON ODIT pro poena ei contingat, ut diligat Maevium peiorem poetam: nam Maevius et Bavius pessimi fuerunt poetae, inimici tam Horatio quam Vergilio: unde Horatius "mala soluta navis exit alite ferens olentem Maevium". [3.91] MULGEAT HIRCOS faciat ea, quae contra naturam sunt. [3.92] FRAGA mora, quae in herbis nascuntur: ideo dixit 'humi nascentia'. [3.93] LATET ANGVIS IN HERBA allegoria est: nam videtur hoc ad Mantuanos dicere, qui inter milites versabantur armatos, quos, sicut angues, mortem inferre posse, non dubium est. [3.94] NON BENE RIPAE CREDITUR I. A. E. N. V. S. allegoria, ad illud quod supra diximus, pertinens, quia post acceptos agros ab Arrio centurione paene est interemptus, nisi se praecipitasset in fluvium. PARCITE autem prohibete, servate. PROCEDERE id est servate, ne procedant, ut "gnatis parce tuis". [3.96] TITYRE PASCENTES A. F. R. C. id est, o Mantua, noli modo velle aliquid agere de repetendis agris: nam ubi oportunum fuerit, 'ego omnes lavabo', id est purgabo omnes apud Caesarem, cum de Actiaco proelio reversus fuerit. et bene 'in fonte': ipse enim per amicos Caesaris agrum meruerat tamquam per rivulos quosdam; nunc autem Mantuanis beneficium dicit se ab ipso imperatore meriturum. REICE CAPELLAS 'reice ca' proceleumaticus est pro dactylo; et sic est positus, ut "genua labant", item "arietat in portas". [3.98] COGITE OVES in ovilia colligite, ut "Tityre coge pecus". PRAECEPERIT praeoccupaverit: nam naturale est, ut lac augeatur frigore, calore minuatur. [3.102] VIX OSSIBUS HAERENT vix ossa eorum cohaerent. [3.103] TENEROS OCULUS M. F. A. dicit causam maciei. et per transitum, pulchrum se pecus habere, significat, quod meruit fascinari. [3.104] ERIS MIHI MAGNUS APOLLO relicto certamine sibi proponunt aenigmata. bene autem ait 'eris mihi Apollo', quia in rebus incertis sola opus est divinatione. [3.105] TRIS PATEAT CAELI SPATIUM NON AMPLIUS ULNAS ulna proprie est spatium, in quantum utraque tenditur manus—dicta ulna apo ton olenon, id est a brachiis, unde et leukolenos dicitur—, licet Suetonius ulnam cubitum velit esse tantummodo. sane haec quaestio varia est: nam alii dicunt significare eum sepulchrum Caelii, luxuriosi cuiusdam, qui venditis omnibus rebus et consumptis tantummodo sibi spatium reservavit, quod sepulchro sufficeret, et voluisse eum errorem facere ex caeli et Caelii similitudine, ut sit: dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis continetur sepulchrum? alii vero volunt puteum significari, qui est in Syene, parte Aegypti, quem ad hoc nimiae altitudinis philosophi effoderunt, ut probarent locum illum esse solum, quem recto intuitu sol inradiaret: nam VIII K. Iu. die, quando in centro suo est sol, lumine suo tam ima illius putei, quam summam terram inradiat. sed neutrum horum convenit rustico: unde simpliciter intellegendus est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit. [3.106] DIC QUIBUS IN TERRIS I. N. R. N. F. quia solvere non potuit, ipse aliam obicit quaestionem. et captiose 'quibus in terris' dixit: hyacinthus enim ubique nascitur flos, qui natus primo est de Hyacinthi sanguine, postea de Aiacis, sicut etiam Ovidius docet. est autem rubrum quasi lilium, designans primam Hyacinthi litteram. 'regum' autem 'nomina' non quoniam ipsi reges fuerunt, sed quia regum filii, ut "magnum reginae sed enim miseratus amorem", cum de Ariadne diceret, Pasiphaae reginae filia. sane multi volunt 'nomina regum' pro 'nomen regis' positum, ut sit quemadmodum illud in Terentio "non perpeti meretricum contumelias", cum de una loqueretur: nam flos iste Hyacinthi tantum, non et Aiacis nomen retinet. tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione. [3.107] PHYLLIDA SOLUS HABETO amicam communem: quod plus est, quam esse Apollinem. nam esse Apollinem inpossibile est, quod ille promiserat; hic vero possibilia pollicetur. [3.108] NON hic distinguendum, ut sit sensus: officii iudicis est ferre sententiam, non eorum, qui inter se contendunt. unde male quidam totum iungunt 'non nostrum inter vos tantas componere lites': nam non negat se facturum esse quod faciet; iudicaturus enim est, eos esse pares, dicens 'et vitula tu dignus et hic'. COMPONERE finire, ut "ante diem clauso componet Vesper Olympo", id est finiet. [3.109] ET QUISQVIS AMORES AUT METUET DULCES AUT EXPERIETUR AMAROS et tu et hic digni estis vitula et quicumque similis vestri est: nam supra unus dixerat 'triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, arboribus venti, nobis Amaryllidis irae', item alter 'dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas'. ad cuius amatoris similitudinem pertinet 'aut metuet dulces': namque hic Menalcas et amabat et metuebat, ne umquam posset amor ille dissolvi. contra Damoetas amaritudinem amoris expertus fuerat ex amicae Amaryllidis iracundia. 'metuet dulces' timebit pro dulcibus, ne eos amittat. [3.111] SAT PRATA BIBERUNT aut intellegimus hunc exisse, ut iuberet pueris suis ut arva inrigarent, quod illis cantantibus factum est, et re vera dicit 'rivos claudite': aut certe allegoricos hoc dicit: iam cantare desinite, satiati enim audiendo sumus. ECLOGA QVARTA. [4.1] SICELIDES MUSAE P. M. C. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit. quem constat natum risisse statim: quod parentibus omen est infelicitatis: nam ipsum puerum inter ipsa primordia perisse manifestum est. 'Sicelides' autem graecum est—nam latine Sicilienses facit—, id est Theocritiae: nam Theocritus Syracusanus fuit, quem in hoc opere Vergilius imitatur, ut diximus supra. PAULO MAIORA CANAMUS bene 'paulo': nam licet haec ecloga discedat a bucolico carmine, tamen inserit ei aliqua apta operi: . [4.2] MYRICAE virgulta sunt humillima . [4.3] [4.4] ULTIMA CYMAEI V. I. C. A. Sibyllini, quae Cumana fuit et saecula per metalla divisit, dixit etiam quis quo saeculo imperaret, et Solem ultimum, id est decimum voluit: novimus autem eundem esse Apollinem, unde dicit 'tuus iam regnat Apollo'. dixit etiam, finitis omnibus saeculis rursus eadem innovari: quam rem etiam philosophi hac disputatione colligunt, dicentes, completo magno anno omnia sidera in ortus suos redire et ferri rursus eodem motu. quod si est idem siderum motus, necesse est ut omnia quae fuerunt habeant iterationem: universa enim ex astrorum motu pendere manifestum est. hoc secutus Vergilius dicit reverti aurea saecula et iterari omnia quae fuerunt. [4.5] AB INTEGRO denuo, . SAECLORUM synaeresis pro 'saeculorum'. [4.6] REDIT ET VIRGO Iustitia, quae Erigone fuit, . et permiscet laudes tam pueri, quam Pollionis, quam Augusti: nam felicitas temporum ad imperatoris pertinet laudem. [4.7] IAM NOVA PROGENIES CAELO D. A. ut videantur homines non ex mortalibus nati, sed ex numinibus, et quasi e caelo lapsi. et hinc conicit fore aurea saecula, quod Augustus imperat, quod talis natus est puer, quod consul est Pollio, . [4.8] QUO deest 'nascente'; nam hoc dicit: fave ei Lucina, cuius ortus saecula inmutabit, aureis scilicet ferrea. [4.10] CASTA FAVE LUCINA modo Dianam accipimus: sic Horatius "sive te Lucinam probas vocari, . Terentius Iunonem Lucinam dicit, ut "Iuno Lucina, fer opem, s. m. o.": tamen ambae unum sunt. TUUS IAM REGNAT APOLLO ultimum saeculum ostendit, quod Sibylla Solis esse memoravit. et tangit Augustum, cui simulacrum factum est cum Apollinis cunctis insignibus. [4.11] INIBIT inchoabit, exordium accipiet, aureum scilicet saeculum. [4.12] INCIPIENT M. P. M. illud tangit, quod Iulius et Augustus menses in honorem Caesaris et Augusti acceperunt nomina: nam antea quintilis et sextilis dicti sunt. et hoc etiam trahit ad argumentum aurei saeculi. [4.13] TE DUCE vel Auguste, vel Pollio, vel Salonine. ('duce'), id est auctore. SCELERIS VESTIGIA N. bene nullum vult esse praesentium temporum vitium, sed reliquias dicit esse superioris aetatis. sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tempora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tantas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem rectore sedari posse viderentur. vestigia autem scelerum dicit bella civilia, quae gessit Augustus contra Antonium apud Mutinam, contra L. Antonium autem, fratrem Antonii, apud Perusiam; contra Sextum Pompeium, filium Pompei, in freto Siciliensi; contra Brutum et Cassium in Thessalia; contra Antonium et Cleopatram in Epiro apud Actium promuntorium . [4.14] IRRITA ad nihilum deducta vestigia; et non dicit 'iam irrita solvent terras formidine', sed 'fient irrita et solvent terras timore'. PERPETVA autem est longa. [4.15] ILLE DEUM V. A. sicut supra, artificiose laudem confundit, ut possit esse communis: nam ad quemvis potest referri 'ille', vel ad Augustum, vel ad Saloninum. [4.16] [4.17] PACATUMQUE REGET PATRIIS V. O. vel Augustus Caesaris, vel Saloninus Pollionis virtute pacatum orbem tenebit. et mira laus utriusque est, et eius qui pacavit, et qui pacatum tuetur. [4.18] AT TIBI PRIMA PUER N. M. C. rhetorice digesta laudatio: non enim inprovide in principio universa consumpsit, sed paulatim fecit laudem cum aetate procedere. MUNUSCULA bene in rebus minoris aetatis usus est diminutione. [4.19] ERRANTES HEDERAS P. C. B. T. passim vagantes: unde antiqui lyrici dixerunt flexipedes hederas, quod hac atque illac vagantur. mire autem puerum laudat ex ipsis muneribus: nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescentem ornate poetam". baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro": per quod pulchrum indicat puerum. [4.20] RIDENTI ACANTHO laeto, . et est herba, quae in Aegypto nascitur. [4.21] IPSAE LACTE D. REFERENT quid enim est aptius infantibus lacte? et laus in hoc est quod ait 'ipsae referent', . [4.22] NEC MAGNOS M. A. LEONES bona usus est moderatione, dicens: erunt quidem magni leones, sed minime armentis nocebunt. [4.23] CUNABULA lectuli, in quibus infantes iacere consuerunt: vel loca, in quibus nascuntur, quasi cynabula: nam kuein est graece niti. [4.24] ET FALLAX HERBA VENENI non cicutam dicit, quae omnibus nota est, sed illam Sardoam, quae apiastri similis homines decipit: vel aconita ut "nec miseros fallunt aconita legentes". [4.25] ASSYRIUM ULLGO N. A. amomum herba est suavissimi odoris, quae tantum in Assyria nascitur. VULGO passim, . [4.26] HEROUM LAUDES ET FACTA P. epexegesis si sit, melior sensus est: quae erunt heroum laudes, tui parentis virtutes. [4.27] QUAE SIT P. C. V. accessu aetatis quanta sit virtus agnoscitur et cuius gloriae. [4.28] [4.29] [4.30] [4.31] SUBERUNT erunt, sed latenter. et bene 'priscae fraudis' ad suorum temporum excusationem, sicut diximus supra. [4.32] QUAE TEMPTARE THETIN R. Q. C. M. O. a sequentibus ostendit praecedentia, quae vitavit quasi laudi incongrua: nam per navigationem ostendit fore avaritiam, quae homines navigare compellit; per muros bella significat; per agriculturam famis ostendit timorem. [4.34] ALTER ERIT TUM TIPHYS specialia pro generalibus ponit: nam per Tiphyn quemcumque gubernatorem accipimus, per Argo quamcumque navem, per Troiam quamcumque civitatem, per Achillem quemcumque virum fortem. videtur tamen locus hic dictus per apocatastasin, id est per omnium rerum revolubilitatem, ex siderum ratione venientem, ut diximus supra. [4.35] [4.37] [4.38] CEDET ET IPSE MARI VECTOR necessario, siquidem 'omnis feret omnia tellus': navigatio enim ex mercimonii ratione descendit. [4.42] DISCET MENTIRI LANA COLORES cum enim tinguitur, mentitur alienum colorem. [4.43] [4.44] MURICE coclea unde tinguitur purpura. MUTABIT tinguet, inficiet per naturam. LUTO colore rubicundo. et est hypallage pro 'croco luteo'; nam crocum lutei coloris est: unde et 'aluta pellis' . [4.45] SANDIX herba, de qua sandicinus tinguitur color. [4.46] [4.47] CONCORDES STABILI F. N. P. nam et quod una dixerit, duae sequuntur, et fixa sunt statuta fatorum: Horatius "quod semel dictum est stabilisque rerum terminus servet". [4.49] IOVIS INCREMENTUM nutrimentum: et est vulgare, quod bucolico congruit carmini. [4.50] NUTANTEM MUNDUM nutat praesentibus malis, laetus est bonis futuris: . CONUEXO curvo, inclinato. [4.51] [4.53] O MIHI TUM LONGAE M. P. V. V. utinam possim frui vita longissima et habere tantum spiritum, quantus possit sufficere ad tuae virtutis commemorationem. [4.55] NON ME CARMINIBUS V. NEC T. O. genere stili se Orpheo vel Lino meliorem fore commemorat: nam non sibi arrogat, sed hoc dicit: tanta est materia tuae laudis, ut etiam humile ingenium in ea supra omnes possit excellere. [4.57] LINO Linus cum nomen hominis dicimus, 'Li' brevis est: Statius "medio Linus intertextus acantho"; cum linum dicimus, filum significantes, 'li' longa est, cum producatur apud Graecos. [4.58] PAN ETIAM redit ad rustica numina: nam satis excesserat dicendo Linum poetam, Orphea theologum. ARCADIA IUDICE quae ei favet, ubi colitur. [4.60] RISV COGNOSCERE MATREM alludit ad id quod factum est. et rem naturalem ait: sicut enim maiores sermone cognoscunt, ita infantes risu se indicant agnoscere. ergo hoc dicit: incipe parentibus arridere et eis spe ominis boni detrahere sollicitudinem, ut et ipsi tibi arrideant: matri enim decem menses attulerunt longa fastidia. alii 'abstulerint' legunt, ut sit: si riseris, abstulerint decem menses matri tuae longa fastidia, . [4.62] CUI NON RISERE PARENTES N. D. H. M. D. N. D. C. E. sicut Vulcano contigit, qui cum deformis esset et Iuno ei minime arrisisset, ab Iove est praecipitatus in insulam Lemnum. illic nutritus a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas deorum. postea cum rogaret ut vel Minervae coniugium sortiretur, spretus ab ea est: unde divinos honores non meruit, ad quos per convivium numinum, aut per coniunctionem venitur dearum. hinc est, quod Iunoni agit in primo Aeolus gratias, quod per eius beneficia divinos honores meruit, ut "tu das epulis accumbere divum". ECLOGA QVINTA. [5.1] CUR NON MOPSE BONI Q. C. A. inducuntur duo amici pastores canere ad delectationem: unde et laudant se et sibi invicem cedunt. 'boni' autem docti. et figurate ait 'boni ambo, tu calamos inflare leves, ego dicere versus'. [5.2] [5.3] HIC CORYLIS MIXTAS I. C. V. ordo est 'cur non Mopse hic consedimus inter ulmos mixtas corylis', scilicet ut canamus. sane 'inter' praepositio quia postposita est, mutavit accentum, sicut 'circum'. [5.4] [5.5] SIVE SUB INCERTAS Z. M. V. dicit quidem verecunde se illi obtemperare debere, ostendit tamen quid sibi placeat: nam ex ipsa laude antri et ex arborum vituperatione, quarum incertas umbras dicit, ostendit suam sententiam esse meliorem. incertae autem umbrae sunt et ex solis circuitu et ex mobilitate ventorum; quod ipse etiam dicit 'zephyris motantibus '. [5.7] LABRUSCA vitis agrestis, quae quia in terrae marginibus nascitur, labrusca dicta est a labris et extremitatibus terrae; . [5.8] MONTIBUS IN N. ac si diceret, in hoc territorio. et TIBI CERTAT usurpatum est; nam hodie 'certo tecum' dicimus. [5.9] QUID SI IDEM CERTET PH. S. C. offensus comparatione inferioris hoc dixit, licet non amare Menalcas dixerit 'solus tibi certat Amyntas': quod tamen quia hic aspere accepit, ille paulo post curat, dicens "lenta salix quantum pallenti cedit olivae". [5.10] PHYLLIDIS IGNES Phyllis, regina Thracum fuit. haec Demophoontem, Thesei filium, regem Atheniensium, redeuntem de Troiano proelio, dilexit et in coniugium suum rogavit. ille ait, ante se ordinaturum rem suam et sic ad eius nuptias reversurum. profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impatientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis. postea reversus Demophoon, cognita re, eius amplexus est truncum, qui velut sponsi sentiret adventum, folia emisit: unde etiam phulla sunt dicta a Phyllide, quae antea petala dicebantur. sic Ovidius in metamorphoseon libris. [5.11] ALCONIS LAUDES hic Cretensis sagittarius fuit, . cuius cum filium draco invasisset, tanta arte direxit sagittam, ut ea currens in serpentis deficeret vulnere nec transiret in filium. IURGIA CODRI Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter Laconas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vincere, quorum dux perisset, habitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo: . [5.13] CORTICE FAGI ubi enim debuit magis rusticus scribere? [5.14] MODULANS ALTERNA secundum rhythmum componens. 'alterna' autem varia, propter musicam, cuius sonus varius invenitur ex pedum dissimilitudine. significat autem cantaturum se epicedion et epitaphion: nam epicedion est, quod dicitur cadavere nondum sepulto, ut "extinctum nymphae crudeli funere Daphnin"; epitaphion autem post completam sepulturam dicitur, ut "Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus". [5.16] LENTA SALIX Q. P. C. O. rusticis utitur comparationibus. salix autem vilissima est arbor olivae comparatione. [5.17] SALIUNCA herbae genus, quam Orcitunicam vulgo vocant. [5.18] IUDICIO NOSTRO ac si diceret: quid alii sentiant, videris. [5.19] [5.20] EXTINCTUM NYMPHAE C. F. D. F. multi dicunt, simpliciter hoc loco defleri Daphnim quendam pastorem, . alii dicunt significari per allegoriam C. Iulium Caesarem, qui in senatu a Cassio et Bruto viginti tribus vulneribus interemptus est: unde et 'crudeli funere' volunt dictum. alii volunt Quintilium Varum significari, cognatum Vergilii, de quo etiam Horatius "ergo Quintilium perpetuus sopor urget". tamen 'crudeli funere' ad quemvis potest referri. [5.21] VOS CORYLI TESTES ET FLUMINA NYMPHIS bene testimoniis utitur in rebus incredibilibus: nam fletum facile dearum persona non recipit. et bonis usus est gradibus: fleverunt nymphae, quibus insita est naturaliter pietas; homines, ad quos mortis pervenit dolor; pecudes, quae licet ratione careant, tamen non carent sensu; ferae crudelitate gaudentes. quam rem rursus, quia incredibilis est, testimonio conprobat, dicens, hoc et montes loquuntur et silvae. quod autem ait 'coryli testes et flumina' usurpatum est; nam 'testes flumina' non dicimus: quae enim in 'is' exeunt, neutrum in 'e' mittunt, ut 'agilis agile', sed nec 'hoc teste' nec 'haec testia' possumus dicere. unde per definitionem debemus dicere: testes mihi sunt; quae res? coryli et flumina: sic Horatius "testis Metaurum flumen", Propertius "testes sunt sidera nobis". [5.22] COMPLEXA SUI C. M. N. lugentum est ut corpori inhaereant. [5.23] ASTRA CRUDELIA quae acceleraverunt Daphnidis mortem. [5.25] NULLA QUADRUPES 'hic' et 'haec quadrupes' dicimus, alibi "saucius at quadrupes nota intra tecta refugit". [5.28] MONTESQUE FERI S. L. hyperbolicos dixit. et notandum, quia cum diceret eius apotheosin, econtra laetitiam rebus omnibus dat, quas nunc in maerore fuisse memoravit. [5.29] DAPHNIS ET ARMENIAS C. S. T. I. hoc aperte ad Caesarem pertinet, quem constat primum sacra Liberi patris transtulisse Romam. 'curru' pro 'currui'. [5.30] THIASOS saltationes, choreas Liberi, id est Liberalia. [5.32] VITIS UT ARBORIBUS locus Theocriti est. [5.34] TUIS si Romanis, Caesar; si pastoribus, Daphnis. [5.35] PALES dea pabulorum, Apollinem nomium dicit, id est pastoralem: nam Admeto regi pavit armenta. et hoc dicit, nec pabula nascentur, nec pecora. [5.36] GRANDIA HORDEA usurpative metri causa dixit: nam 'triticum', 'hordeum', 'vinum', 'mel' numeri tantum singularis sunt, unde plurali in prosa uti non possumus; 'vina' tamen possumus dicere Ciceronis exemplo, qui ait in praetura "vina ceteraque, quae in Asia facile comparantur". [5.37] INFELIX LOLIUM inutile, infecundum. 'steriles' autem avenas secundum situm dixit Italiae: nam in Thracia fructuosae sunt. haec autem dicit contingere, ut ostendat terram quoque dolere Daphnidis mortem. [5.38] [5.39] PALIURUS herba asperrima et spinosa: . [5.40] SPARGITE implete, ut "spargitur et tellus lacrimis, . et dicit ornandum esse locum sepulchri ex voluntate defuncti. INDUCITE FONTIBUS UMBRAS facite nemora circa fontes: et hoc ideo, quia, ut diximus, heroum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut "lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus". [5.42] SUPERADDITE CARMEN duos versus carmen vocavit: nec mirum, cum etiam de uno carmen dixerit, ut "et rem carmine signo: Aeneas haec de Danais victoribus arma". [5.43] DAPHNIS EGO IN SILVIS in silvis notus, et hinc usque ad sidera. [5.44] FORMOSI PECORIS C. F. I. si ad Caesarem referas, hoc dicit, boni populi optimus imperator. [5.45] TALE TUUM CARMEN laudant se invicem, ut diximus supra. [5.46] QUALE SOPOR FESSIS qualis res, . [5.48] NEC CALAMIS S. AEQ. S. V. M. videtur allegoria quasi ad Theocritum et Vergilium respicere: hinc est 'tu nunc eris alter ab illo'. [5.50] QUOCUMQUE MODO prout possumus. et dicit, se Daphnidis dicturum apotheosin, ut 'Daphninque tuum tollemus ad astra'. 'tuum' quem tu diligis. ' [5.53] TALI MUNERE si amicum laudaveris. [5.54] PUER IPSE modo Daphnin intellegimus: nam Caesar non puer occisus est, sed maioris aetatis. [5.55] IAM PRIDEM STIMICHON L. C. N. ac si diceret, scio esse optima, quae dicturus es; frustra ea verbis extenuas: quia ille supra verecunde dixerat 'quocumque modo tibi nostra vicissim'. [5.56] CANDIDUS id est deus, unde contra nigros mortuos dicimus. significat etiam benignos et bonos, sicut contra malos nigros dicimus: Horatius "hic niger est, hunc tu Romane caveto". [5.57] SUB PEDIBUSQUE V. N. E. S. D. meritum eius ostendit, qui summos circulos et caeli secreta conscendit. [5.58] ERGO ALACRIS SILVAS omnia tenet voluptas, quae superius occupaverat maeror, ut "ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo". [5.59] TENET id est moratur, amplectitur. [5.60] NEC RETIA CERVIS ULLA D. M. adeo placet simplicitas Daphnidi, ut etiam ille dolus, qui voluptati antea fuerat, conquiescat, scilicet venationis. et est hyperbole. [5.63] INTONSI silvosi, incaedui. [5.64] DEUS DEUS ILLE MENALCA hoc sonant: deus, deus est Daphnis, . [5.65] SIS BONUS O FELIXQUE TUIS pastoribus, si Daphnin accipimus; si Caesarem, bene ait 'tuis': suis enim percussoribus nocentissimus fuerat: nam Augustus, eius filius, omnes est persecutus. 'felix' autem propitius, ut "sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem", item econtra Iuno "quae potui infelix", id est irata: deos enim felices vel infelices ex rebus, quas praestant, vocamus. [5.66] EN QUATTVOR ARAS ECCE DUAS TIBI DAPHNI DUAS ALTARIA PHOEBO feci, inquit, aras quattuor: tibi, o Daphni, do duas, et duas aras Apollini, quae sint altaria. novimus enim, aras et diis esse superis et inferis consecratas, altaria vero esse supernorum tantum deorum, quae ab altitudine constant esse nominata: quae nunc dat Apollini, quasi deo; Daphnidi vero aras ponit: nam licet eum dixerit deum, tamen mortalem fuisse manifestum est. sane quaeritur, cur duo altaria Apollini se positurum dicat, cum constet supernos deos impari gaudere numero, infernos vero pari, ut "numero deus impare gaudet", quod etiam pontificales indicant libri. sed constat secundum Porphyrii librum, quem Solem appellavit, triplicem esse Apollinis potestatem, et eundem esse Solem apud superos, Liberum patrem in terris, Apollinem apud inferos. unde etiam tria insignia circa eius simulacrum videmus: lyram, quae nobis caelestis harmoniae imaginem monstrat; grypem, quae eum etiam terrenum numen ostendit; sagittas, quibus infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est apo tou apolluein. hinc est quod et Homerus eundem tam pestilentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo": unde Vergilius, rationis huius peritus, per altaria supernum numen ostendit, per parem numerum infernam indicat potestatem. [5.67] BINA duo. QUOT ANNIS singulis quibusque annis. [5.68] PINGVIS OLIVI quod Graeci lipelaion dicunt. [5.69] HILARANS participium est ab eo quod est 'hilaro'. sane sciendum, nomen unde venit, id est 'hilarus' vel 'hilaris', a graeco descendere; nam hilaros facit. [5.70] [5.71] VINA NOVUM FUNDAM CALATHIS ordo est: vina fundam calathis, id est calicibus, quae vina sint novum nectar, id est magna dulcedo. ARIUSIA autem Chia, a promuntorio Chii insulae Ariusio. [5.72] LYCTIUS AEGON Cretensis, ut "Lyctius Idomeneus". [5.73] SALTANTES SATYROS IMITABITUR ALPHESIBOEUS pastor quidam. sane ut in religionibus saltaretur, haec ratio est, quod nullam maiores nostri partem corporis esse voluerunt, quae non sentiret religionem: nam cantus ad animum, saltatio ad mobilitatem pertinet corporis. [5.75] ET CUM LUSTRABIMUS AGROS sic supra "cum faciam vitulam pro frugibus". <'lustrare' hic circuire: dicit enim ambarvale sacrificium.> [5.76] DUM IUGA MONTIS APER sicut in "freta dum fluvii current", (id est) semper: et futurum et praeteritum significat. [5.79] UT BACCHO CERERIQUE haec enim duo sunt numina, quae et rustici maxime colunt et quorum munera communia sunt mortalibus cunctis: sic in georgicis "vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista". [5.80] DAMNABIS TU QUOQUE VOTIS id est cum deus praestare aliqua hominibus coeperis, obnoxios tibi eos facies ad vota solvenda, quae ante quam solvantur, obligatos et quasi damnatos homines retinent. [5.81] REDDAM PRO CARMINE DONA ille eum supra tantum laudaverat, hic et laudat et de munere etiam cogitat. [5.82] SIBILUS hic sibilus res ipsa: nam "sibila ora" participialiter dictum est pro 'sibilantia'. [5.85] HAC TE NOS FRAGILI DONABIMUS A. C. bene anticipat et offert munus, quod ille se facturum esse promiserat. [5.88] SUME PEDUM virga incurva, unde retinentur pecudum pedes. [5.89] NON TULIT ANTIGENES E. E. T. D. AMARI aut pastorem quendam pulcherrimum dicit; aut choraulam significat, quem legimus admodum a Vergilio fuisse dilectum. <'non tulit' autem non impetravit. 'amari' pro 'qui amaretur'.> [5.90] FORMOSUM PARIBUS NODIS pari et aequali tumore nodorum. et honeste locutus est, formosum nodis vel aere, ut si dicas 'pulcher est equus sella, pulcher frenis'. ECLOGA SEXTA. [6.1] PRIMA SYRACOSIO DIGNATA EST L. V. NOSTRA Romana, inquit, musa non erubuit se silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et bucolica scribere. 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syracusanus' dicimus. 'nostra', id est Romana, ut "tu quoque litoribus nostris". et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore. [6.2] SILVAS HABITARE sicut "atque humiles habitare casas". THALIA musa scilicet. et graece ait: nam latine 'Thalea' debuit dicere, sicut Kuthereia Cytherea; sed propter euphoniam contempsit ius regulae et ideo in graecitate permansit. [6.3] CUM CANEREM REGES ET PROELIA cum canere vellem. et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus. CYNTHIUS Apollo a Cyntho monte Deli, in quo natus est. AUREM VELLIT id est movit: alibi "postesque a cardine vellit". 'aurem' autem ideo, quia memoriae consecrate est, ut frons Genio, digiti Minervae, genua Misericordiae. [6.4] [6.5] DEDUCTUM DICERE CARMEN tenue: translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem. [6.6] NUNC EGO ordo est 'nunc ego agrestem tenui meditabor harundine musam', id est carmen rusticum scribam. NAMQUE SUPER TIBI ERUNT superabundabunt tibi, inquit, o Vare, qui ambiant tua facta describere. hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima. [6.7] TRISTIA CONDERE BELLA epitheton bellorum perpetuum. [6.9] NON INIUSSA CANO vel ab Apolline, vel ab Augusto, HAEC QUOQUE videlicet vilia, sicut Theocriti. et hoc dicit: si quis, licet rustica, legere fuerit ista dignatus, tuas tamen in his laudes inveniet; nam per myricas et nemora bucolica significat. [6.11] NEC PHOEBO G. V. EST nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem "magnae spes altera Romae": quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur. [6.13] PERGITE PIERIDES hortatur musas ad referenda ea, quae Silenus cantaverat pueris: nam vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone. et quasi sub persona Sileni Sironem inducit loquentem, Chromin autem et Mnasylon se et Varum vult accipi. quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum. CHROMIS ET MNASYLUS isti pueri satyri sunt. [6.14] [6.15] INFLATUM VENAS figurate . IACCHO autem vino, a Libero patre, qui etiam Iacchus vocatur: . [6.16] SERTA PROCUL modo 'prope', : nam intulit 'tantum capiti delapsa', ut ostenderet non longius provolutam coronam, . [6.17] ATTRITA ANSA frequenti scilicet potu. [6.18] [6.19] IPSIS EX ex ipsis, ut "transtra per et remos", id est per transtra. [6.20] TIMIDIS aut timentibus; nam timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa: aut re vera 'timidis', quia pueris per aetatem naturaliter timor est insitus. [6.22] [6.23] [6.24] SATIS EST POTVISSE VIDERI solvite me; sufficit enim, quia potui a vobis, videri: quod ideo dicit, quia hemithei cum volunt tantum videntur, ut fauni, nymphae, Silenus. potest et aliter intellegi: solvite me; sufficit enim, quod talis vobis visus sum, ut etiam ligari possim. [6.26] HUIC ALIUD MERCEDIS ERIT nymphae minatur stuprum latenter: quod verecunde dixit Vergilius. [6.27] IN NUMERUM LUDERE id est saltare ad modum rhythmi et cantilenae: . [6.28] MOTARE CACUMINA quasi hoc genus saltationis vult esse in arboribus, cacuminum motum. [6.29] PARNASIA RUPES mons Thessaliae, Apollini consecratus. [6.30] RHODOPE ET ISMARUS montes Thraciae, in quibus Orpheus consueverat canere. et hoc dicit: non tantum isti montes gaudent cantante Apolline vel Orpheo, quantum cantante Sileno laetatus est mundus: namque etiam paulo post dicturus est "et invito processit Vesper Olympo". [6.31] NAMQUE CANEBAT UTI MAGNUM PER INANE COACTA SEMINA variae sunt philosophorum opiniones de rerum origine: nam alii dicunt omnia ex igne procreari, ut Anaxagoras; alii ex umore, ut Thales Milesius, unde est "Oceanumque patrem"; alii ex quattuor elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius "ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni". Epicurei vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo esse rerum principia, corpus et inane: omne enim quod est, aut continet aut continetur. et corpus volunt esse atomos, id est quasdam minutissimas partes, quae tomen, id est sectionem, non recipiunt, unde et atomi dictae sunt: quas Lucretius minutiores dixit esse illis corpusculis, quae in infusis per fenestram radiis solis videmus; dicit enim illas nec visum posse recipere. inane vero dicunt spatium, in quo sunt atomi. de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent originem aliis omnibus rebus. hac autem ratione comprobatur, ex atomis et inani omnia esse, quod nihil est in rerum natura, quod non et corpus habeat, et quia recipit sectionem, indicet etiam inanitatem. 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et maris; nam 'semina' atomos dicit. dicimus autem 'haec atomus' et 'hae atomi'. [6.32] ANIMAEQUE id est aeris, unde etiam venti sunt. [6.33] ET LIQVIDI SIMUL IGNIS puri, id est aetheris, . [6.34] OMNIA ET IPSE TENER M. C. O. ante orbis et sic omnia quae in orbe sunt: nam mutato ordine ait primo omnia et sic orbis. CONCREVERIT collectus et informatus sit. [6.35] TUM DURARE SOLUM ET DISCLUDERE NEREA PONTO canebat etiam quemadmodum . [6.36] terra rerum sumpserit formam. [6.37] IAMQUE N. T. S. L. S. canebat, quemadmodum post haec stupeant terrae solis ortum. [6.38] quemadmodum cadant imbres nubibus in altum levatis: naturale enim est, ut nubes cum coeperint soli esse vicinae, eius calore solvantur in pluvias: unde et in georgicis ait de signis serenitatis "at nebulae magis ima petunt". bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluviarum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta procreata. [6.40] [6.41] HINC LAPIDES PYRRHAE I. quaestio est hoc loco: nam relictis prudentibus rebus de mundi origine, subito ad fabulas transitum fecit. sed dicimus, aut exprimere eum voluisse sectam Epicuream, quae rebus seriis semper inserit voluptates; aut fabulis plenis admirationis puerorum corda mulceri: nam fabulae causa delectationis inventae sunt, ut ipse etiam in georgicis docet dicens "cetera quae vacuas tenuissent carmina mentes". quod autem dicit 'regna Saturnia', fabularum ordinem vertit: nam quo tempore Saturnus regnavit, in terris non fuit diluvium, sed sub Ogyge, rege Thebanorum. secundum autem diluvium fuit sub Deucalione et Pyrrha. sane sciendum, et per diluvium et per ecpyrosin significari temporum mutationem. [6.42] CAUCASEASQUE REFERT V. F. P. et hic fabulae ordinem vertit, quae talis est: Prometheus, post factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus indicavit. ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mulieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant. quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religaverunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet. haec autem omnia non sine ratione finguntur: nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est apo tes prometheias, id est a providentia. hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat. hic autem mons positus est circa Assyrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. dicitur autem aquila cor eius exedere, quod thumoboros est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus. et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. deprehendit praeterea rationem fulminum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus. nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt: nam postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis; Numa vero Pompilius impune eo usus est tantum in sacris deorum. hinc est, quod igne rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi. [6.43] HIS ADIUNGIT HYLAM puerum, comitem Herculis, quem perdidit in finibus Ioniis iuxta Mysiam nec usquam potuit reperire. postea cum esset cognitum, quod perisset in fonte, ei statuta sunt sacra, in quibus mos fuerat, ut eius nomen clamaretur in montibus: ad quam imitationem nunc dicit 'ut litus Hyla Hyla omne sonaret'. postremum autem 'la' breve est ideo, quia vocalis vocalem sequitur: nam omnis vocativus graecus a masculino veniens, 'a' terminatus, longus est, ut Aenea, Hyla, Palla. [6.46] PASIPHAEN nota fabula Cretensium reginam, Minois uxorem, quae tauri amore flagravit . [6.47] A VIRGO INFELIX ad hoc pertinet quod ait 'solatur', ut quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum. virgo autem, ut diximus supra, a viridiore aetate; nam iam mater fuerat Phaedrae, Ariadnes Androgei. [6.48] PROETIDES IMPLERUNT F. M. A. Proetides Proeti et Stheneboeae, sive Antiopae secundum Homerum filiae fuerunt, . hae se cum Iunoni in pulchritudine praetulissent——, illa irata hunc errorem earum inmisit mentibus, ut se putantes vaccas in saltus abirent et plerumque mugirent et timerent aratra: . [6.49] [6.50] [6.51] [6.53] [6.54] ILICE SUB NIGRA vel umbrosa, vel re vera 'nigra': nam talis est. PALLENTES RUMINAT HERBAS revomit et denuo consumit: <"atque iterum pasto pascitur ante cibo", sic Ovidius.> ruminatio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam demissus cibus a certis revocatur animalibus. 'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt. [6.55] ALIQVAM IN MAGNO SEQVITUR GREGE <'aliquam' id est vaccam:> ac si diceret, habes aliquid spei, siquidem novit amare, quem diligis. notandum autem 'gregem' eum de bubus dixisse, cum armenta dicamus, licet grex sit quorumlibet animalium congregatio: sic Cicero in Philippicis "fudit apothecas", "cecidit greges armentorum". CLAUDITE NYMPHAE melius hoc a persona Pasiphaes dictum accipimus, ut dicat Silenus, hoc illam aliquando dixisse. [6.56] [6.57] [6.58] ERRABUNDA BOVIS VESTIGIA illud expressit, quod uno verbo Homerus ait eilipodas bous, hoc est flexis pedibus incedentes. [6.60] AD GORTYNIA nam apud Gnoson imperabat Minos, eius maritus. unde illuc taurum non vult venire, sed ad Gortynam, ubi fuerant aliquando Solis armenta. [6.61] TUM C. H. M. MALA PUELLAM mala, quibus acceptis a Venere, Hippomenes vicit Atalanten, puellam Sciriam, cursu potentem, quae multos sponsos superatos occiderat: quod plenius in Aeneidos tertio libro memoravimus, . [6.62] TUM PHAETHONTIADAS Clymenes et Solis filias, quae dum extinctum fratrem flerent, conversae sunt in arbores: ut hoc loco dicit, in alnos, ut in decimo, in populos; ubi etiam plenius hanc diximus fabulam. mira autem est canentis laus, ut quasi non factam rem cantare, sed ipse eam cantando facere videatur. [6.63] AMARAE CORTICIS alibi ait "raptus de subere cortex": quod magis sequi debemus, ut masculino utamur. [6.64] PERMESSI AD FLUMINA GALLUM Helicon mons est Boeotiae, quae et Aonia dicitur. de hoc plurima cadunt flumina, inter quae etiam Permessus, iuxta quem dicit ambulantem Gallum ab una musa ad ceteras esse deductum et illic esse factum poetam. [6.65] [6.66] ADSURREXERIT honorem praebuerit, ut "Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus", id est cedit. [6.67] UT LINUS Apollinis filius, quem supra memoravit. DIVINO CARMINE id est vaticinans, . [6.68] [6.69] [6.70] ASCRAEO QUOS ANTE SENI Hesiodo, qui Ascraeus fuerat , quem dicuntur musae , raptum de monte Parnaso poetam fecisse munere calamorum. [6.72] GRYNEI NEMORIS DICATUR ORIGO Gryneum nemus est in finibus Ioniis, Apollini consecratum: in quo aliquando Calchas et Mopsus dicuntur de peritia divinandi inter se habuisse certamen: et cum de pomorum arboris cuiusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso: cuius rei dolore Calchas interiit. hoc autem Euphorionis continent carmina, quae Gallus transtulit in sermonem latinum: unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur "ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina"; nam Chalcis civitas est Euboeae, de qua fuerat Euphorion. [6.73] NEQVIS SIT LUCUS QUO SE PLUS I. A. sensus hic est: si tu Gryneum laudaveris nemus, in nullo se tantum Apollo iactabit. [6.74] QUID LOQVAR AUT SCYLLAM NISI QUAM FAMA SECUTA EST Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos filia, pulcherrima. quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est. hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narratur. altera vero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia. contra quos dum, devictis iam Atheniensibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses dolo necaverant, amatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti abscisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. postea et Scylla, a Minoe contempta, dolore, in avem conversa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis docet, flagrant inter se magna discordia. modo ergo Vergilius aut poetarum more miscuit fabulas et nomen posuit pro nomine, ut diceret 'Scyllam Nisi' pro 'Phorci'—sicut alibi "domitus Pollucis habenis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item "et manibus Procne pectus signata cruentis", cum Philomelae, non Procnes, abscisa sit lingua—: aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates': aut certe 'aut' bis accipiamus 'quid loquar aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est', ut est illud in primo "non ignara mali miseris succurrere disco". [6.76] DULICHIAS VEXASSE RATES Ithacenses, a monte, . 'vexasse rates' autem per tapinosin dictum est; nam non vexavit, sed evertit. quod Probus vult hac ratione defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo evertisse. <'vexasse' est enim vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est, qui vehitur. bene ergo inclinatum verbum est; nam qui fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dicitur: Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".> [6.77] [6.78] TEREI pro 'Terei+': nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Pandionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, . illa tamen rem in veste suo cruore descriptam misit sorori: qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulandum adposuit. omnes in aves mutati sunt: Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philomela in lusciniam. [6.79] PHILOMELA DAPES atqui hoc Procne fecit; sed aut abutitur nomine aut illi inputat, propter quam factum est. [6.80] [6.81] [6.82] [6.83] EUROTAS fluvius Laconum, qui ab Apolline suas edocet lauros, quibus eius plenae sunt ripae. [6.84] [6.85] [6.86] ET INVITO PROCESSIT VESPER OLYMPO et ex eo quod dies invitus abscessit, et ex eo quod nimio audiendi desiderio Vesper exortus est, cantilenae voluptas ostenditur. ECLOGA SEPTIMA. [7.1] FORTE SUB ARGUTA C. I. D. ecloga haec paene tota Theocriti est: nam et ipsam transtulit et multa ad eam de aliis congessit. 'arguta' autem modo canora, stridula: alibi 'argutum' breve significat, ut "argutumque caput". DAPHNIS divinum hunc inducit, quippe filium Mercurii, ut diximus supra: nam hinc est quod paulo post dicturus est 'caper tibi salvus et haedi', quasi divinus. [7.2] COMPULERANTQUE G. compellere proprie est in unum locum vel diversa vel diversorum animalia cogere: . [7.4] ARCADES AMBO non re vera Arcades—nam apud Mantuam res agitur—, sed sic periti, ut eos Arcades putares: nam et paulo post dicturus est "soli cantare periti Arcades". [7.5] ET CANTARE PARES ET R. P. hoc est qui possent et continuum carmen dicere—nam hoc est cantare, ut "extinctum nymphae crudeli funere Daphnim", vel "candidus insuetum miratur lumen Olympi"—et amoebaeum referre, ut "et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me munera sunt lauri". <'cantare' autem 'parati' pro parati ut cantarent et responderent: vel 'pares parati' quasi pariter parati.> [7.6] HUC MIHI D. scilicet circa eam partem, in qua Daphnis sedebat. TENERAS DEFENDO A FRIGORE MYRTOS varie hic locus exponitur. nam alii simpliciter accipiunt: dum myrtos tego et tueor, ne eas frigus exurat. alii, qui aestatis illud fuisse asserunt tempus, dicunt: 'defendo a frigore' tego contra frigus futurum. alii dicunt: 'dum defendo', id est dum mihi ad defensaculum praeparo 'myrtos a frigore', id est quae sunt sine frigoribus; solent enim pastores vindicare sibi loca aliqua propter frigus futurum. [7.7] VIR GREGIS abusive; nam tantum hominum est: sic alibi "quem legere virum", item Horatius "et olentis uxores mariti". acyrologia est. [7.9] CAPER TIBI SALVUS ET HAEDI aut quia in capro est spes haedorum: aut intellegimus istum etiam haedos perdidisse, sed nescire, quod tamen ille quasi divinus indicat. potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere. [7.10] ET SIQVID CESSARE POTES si potes tibi vel breve otium persuadere: nam loquitur ad hominem amantem laboris. [7.11] HUC IPSI POTUM VENIENT PER P. IVUENCI 'ipsi' id est sponte sua, et intellegimus istum praeter capellarum gregem iuvencos habuisse peculiares: aut certe 'ipsi' referamus ad haedos et caprum, ut 'per prata Iuvenci' fluminis intellegamus Venetiam, quae est . [7.12] [7.13] EQUE SACRA et e sacra, ut "aque chao densos divum numerabat amores", id est (et) a chao. <'sacra' autem 'quercus' aut ipsam quam vult intellegit, aut universum genus, quod et Iovis et olim fatidica. EXAMINA apium scilicet.> [7.14] NEQUE EGO ALCIPPEN NEC PHYLLIDA H. has duas intellegamus amicas esse cantantum; nam hoc dicit: nec Alcippen habebam, ut ille, ne Phyllida, ut alter: . [7.15] [7.16] CERTAMEN ERAT CORYDON CUM THYRSIDE figurate locutus est, magnum certamen ille cum illo, ac si dicas, magna contentio est cum Cicerone Vergilius. [7.17] MEA SERIA necessitatem capri inquirendi vel haedorum. LUDO cantilenae, ut "ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti". [7.18] ALTERNIS IGITUR C. V. hoc est quod ait supra "et respondere parati". [7.19] ALTERNOS MUSAE MEMINISSE VOLEBANT si 'volebant', sensus est, musae utriusque meminerant, ut "amant alterna camenae". sed multi 'volebam' legunt, ut sit : optabam, o musae, meminisse alternos, id est omnia quae dixerunt tenere; nam et in fine dicturus est "haec memini". [7.20] REFEREBAT amoebaei carminis lege, ut diximus supra. [7.21] NYMPHAE NOSTER A. LIBETHRIDES Libethros fons est, ubi coluntur musae, et sic ait 'Libethrides', ac si diceret Hippucrenides a fonte Hippucrene. ut autem poetae invocent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae: nec inmerito: nam aquae motus musicen efficit, ut in hydraulia videmus. sane sciendum, quod idem Varro tres tantum musas esse commemorat: unam, quae ex aquae nascitur motu; alteram, quam ae+ris icti efficit sonus; tertiam, quae mera tantum voce consistit. et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, poetae. [7.22] PROXIMA PHOEBI subaudis carmina. [7.23] SI NON POSSUMUS OMNES secundum illud dixit "non omnia possumus omnes": nam debuit dicere 'aut si ego non possum'. [7.24] SACRA PINV matri deum consecrata: sic supra "sacra quercu", scilicet Iovi dicata. [7.25] NASCENTEM POETAM verecunde locutus est, non iam poetam dicens, sed nascentem. sane hoc loco carmen exprimitur amoebaeum: nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit movere. hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt: sic Horatius "ut male sanos adscripsit (Liber) satyris faunisque poetas": vel quod semper virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur. [7.26] RUMPANTUR UT ILIA sicut etiam in Aeneide diximus, 'hoc ile' et 'haec ilia' facit, unde etiam Iuvenalis ait "vis frater ab ipsis ilibus?" nam Marullus mimographus contempsit artem ad iocum movendum et parasito dixit tu "ut Hector ab ilio numquam recedis". est autem hoc dictum per amaritudinem rusticam. [7.27] ULTRA PLACITUM id est nimie, irrisorie, ultra quam placeo et mereor. [7.28] MALA LINGVA fascinatoria, nocendi scilicet studio. [7.29] [7.30] . MICON vel eius filius, vel patronus. VIVACIS CORNVA CERVI ut enim Plinius dicit in naturali historia, cum se cervi gravatos aetate cognoverint , serpentes requirunt et eos flatu ad se tractos cum comederint, revertuntur rursus in actum priorem: . [7.31] SI PROPRIUM HOC FUERIT quod supra petierat, scilicet ut talia carmina faceret qualia Codrus effecerat. <'proprium' sane veteres perpetuum, stabile, firmum dicebant: Terentius "ego deorum vitam ea propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates propriae sunt", id est firmae et perpetuae; et in Phormione "curavi propria ut potiretur"; et ipse "propriamque dicabo", et "da propriam, Thymbraee, domum": sic et hic 'proprium'. alii hunc Miconem alieni pecoris custodem volunt et sic dicere: interim hoc tibi caput Delia dedico; si proprium hoc meum pecus fuerit, plus dabo, id est simulacrum faciam. LEVI polito.> LEVI DE MARMORE TOTA solent enim plerumque caput tantum vel thoraca facere. [7.32] SURAS EVINCTA COTHURNO ideo singulari usus est numero, quia hoc genus calciamenti utrique aptum est pedi: sic in primo Aeneidis "purpureoque alte suras aptare cothurno". [7.33] SINUM LACTIS sinus genus est vasis: quod cum significamus, 'si' producitur; cum vero gremium significamus, 'si' corripimus. sane notandum, haberi considerationem divinarum personarum. nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est. Priapus autem deus Lampsacenus est Hellesponti, qui hortos tuetur. LIBA placentas. [7.35] PRO TEMPORE pro necessitate, . [7.36] SI FETURA G. S. si tot agnos habuero quot oves: hoc est enim gregem suppleri per feturam. et 'fetura' est proventus, ipse fetus. [7.37] NERINE GALATEA o amica, quae talis es, qualis fuit Galatea . 'Nerine' autem patronymicon est graecum: nam feminina patronymica aut in 'ias' exeunt, ut Pelias; aut in 'eis', ut Atreis; aut in 'ne', ut Nerine, Adrestine. THYMO MIHI DULCIOR HYBLAE vel odore thymi Hyblaei, vel melle Hyblaeo, ut a materia rem ipsam dixerit: nam apibus, non hominibus dulcis est thymus. [7.38] HEDERA FORMOSIOR ALBA quia sunt et nigrae hederae, ut "aut hederae pandunt vestigia nigrae". nigra autem vel alba hedera non ex filiis, sed ex ligno cognoscitur. [7.39] [7.40] TUI CORYDONIS plenum adfectu est, ut "siquis Amatae tangit honos animum". [7.41] SARDONIIS HERBIS in Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis. haec ora hominum rictus dolore contrahit et quasi ridentes interimit, [7.42] [7.43] [7.44] ITE DOMUM PASTI SIQVIS PUDOR I. I. quia ad pascendum avidissimi sunt. ideo autem increpat tauros tarde redeuntes ad stabula, quia superius ille dixerat, tunc amicam suam venire debere, cum tauri ad praesepia fuissent reversi. [7.45] MUSCOSI FONTES lanugine viridiore cooperti. [7.46] ARBUTUS genus arboris frondibus raris: . [7.47] IAM VENIT AESTAS TORRIDA iam advenit, iam adpropinquat: non enim dicit aestatem esse, cum adhuc turgere gemmarum palmites dicat. et bene tarde frondere vites commemorat in Venetia, quae est provincia frigidior. [7.48] [7.49] HIC FOCUS ET TAEDAE PINGUES contraria iste dicit. 'pingues' autem taedas ait desudantes picem. [7.50] [7.51] [7.52] NUMERUM LUPUS qui solam considerat praedam. TORRENTIA FLUMINA RIPAS quae aucta riparum munimina spernunt. [7.53] STANT ET IUNIPERI modo plenae sunt; alias horrent, ut "stant lumina flamma"; alias vere stant, ut "stant manibus arae". CASTANEAE HIRSUTAE adhuc intra echinos suos locatae. [7.54] [7.55] RIDENT laeta sunt, ut "mixtaque ridenti colocasia fundet acantho", Horatius "ille terrarum mihi praeter omnes angulus ridet". [7.56] FLUMINA SICCA hyperbolicos: etiam iuges aquas, perpetuo fluentes, siccari conspicias. [7.57] ARET AGER ordo est 'aret ager et sitit herba moriens vitio aeris', id est pestilentia corrupti aeris affligitur. [7.58] INVIDIT COLLIBUS UMBRAS ut "tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi?" nam 'invideo tibi illam rem' dicimus, . sane sciendum, Vergilium pampinos numquam dicere, sed Varronem uti frequentius feminino. [7.60] IUPPITER ET LAETO D. P. IMBRI sic alibi "coniugis in gremium laetae descendit": aer enim in pluvias solvitur. [7.61] [7.62] [7.64] [7.65] [7.68] FRAXINUS IN SILVIS CEDAT TIBI P. I. H. non sic erunt pulchrae arbores in suis locis, hoc est sibi aptis, creatae, sicut tu, si ad me frequenter venire curaveris. [7.69] HAEC MEMINI et 'memini illam rem' dicimus et 'memini illius rei', ut "nec veterum memini laetorve malorum", item "numeros memini". [7.70] EX ILLO CORYDON, CORYDON EST TEMPORE NOBIS victor, nobilis supra omnes: quam rem quasi rusticus implere non potuit. ECLOGA OCTAVA. [8.1] PASTORUM MUSAM apud Theocritum est una ecloga, quae appellatur pharmakeutria, in qua inducitur mulier quaedam sacris quibusdam pervertens mentem amatoris, a quo spernebatur: quam Vergilius transtulit ad huius eclogae ultimam partem. prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nubendo alteri antiqua sponsa fefellit. 'musam' cantilenam amorum, quos inter se cecinerunt. [8.2] INMEMOR HERBARUM Q. E. M. I. qui cantilenae suavitate coegerunt etiam ea animalia oblivisci pascuorum, quae sunt pascendi avidissima: nam supra ait "ite domum pasti, siquis pudor, ite iuvenci". [8.3] STUPEFACTAE CARMINE LYNCES paulatim ad augmenta procedit, dicens: iuvencae oblitae sunt pascuorum, stupuerunt ferae, flumina etiam sensu carentia cursus proprios retardarunt. [8.4] REQVIERUNT FLUMINA CURSUS cursus proprios retardarunt, quietos esse fecerunt: sic Sallustius "paululum requietis ". quiesco enim ego'; aliter 'quiesco servum', id est quiescere facio: . [8.5] [8.6] TU MIHI SEV MAGNI S. I. S. T. ubi ubi es, o Auguste, sive Venetiae fluenta transcendis—nam Timavus fluvius est Venetiae —, sive per Illyricum navigas mare, id est per Dalmatiam, putas, umquam erit tempus, quo mihi liceat tua facta describere? ('en erit') putas, erit. [8.9] EN ERIT ecce, iam aderit. nam 'en' unum optantis est, aliud confirmantis, . [8.10] SOLA SOPHOCLEO TUA C. D. C. ac si diceret: quamquam inpar sit ingenium meum laudibus tuis; nam tuae laudes merentur exprimi Sophocleo tantum cothurno. Sophocles autem tragoediographus fuit altisonus. [8.11] A TE PRINCIPIUM TIBI D. Horatius "prima dicte mihi, summa dicende camena". IUSSIS CARMINA C. T. supra enim dixerat "non iniussa cano". [8.12] ATQUE HANC SINE TEMPORA C. I. V. H. T. S. L. allegoricos dicit: debet etiam carmen meum florere inter tuos plures triumphos. nam victores imperatores lauro, hedera coronantur poetae. verecunde autem ait 'serpere', hoc est humiliter procedere. [8.14] FRIGIDA VIX CAELO N. D. V. simul atque decesserat. et bene ostendit amatorem tota nocte vigilasse, siquidem ortum luciferum primus aspexit et ad eum, quippe ad Veneris stellam, locutus est. [8.15] CUM ROS GRATISSIMUS masculini est generis, secundum quod in Aeneide ait "spargit rapida ungula rores sanguineos". [8.16] TERETI 'teres' est rotundum et oblongum, ut columna, arbor. [8.17] PRAEQUE DIEM VENIENS A. L. A. praeveniens age diem clarissimum': sic alibi "ducebatque diem". et hoc dicit: nascere, dum queror coniugis Nisae indigno amore deceptus et moriens alloquor divos, quamquam nihil mihi profuerit, quod sum eos saepe testatus: quam rem secundum Epicureos ait, qui dicunt "nec bene promeritis capitur nec tangitur ira". [8.18] CONIUGIS non quae erat, sed quae fore sperabatur: sic in quarto Aeneidis "quos ego sim totiens iam dedignata maritos". [8.19] [8.20] EXTREMA MORIENS T. A. H. id est paulo post moriturus: sic in quarto "incubuitque toro dixitque novissima verba". [8.21] INCIPE MAENALIOS M. M. T. V. Arcadicos: nam Maenalus mons est Arcadiae. dicitur autem hic versus intercalaris, qui frequenter post aliquantulos interponitur versus, sicut intercalares dies et mensis vocantur, qui interponuntur, ut ratio lunae solisque conveniat. fecit autem hunc versum ad imitationem Theocriti, qui frequenter dicit in pharmaceutria 'o turbo maritum meum domum adducito', sicut hic in sequentibus 'ducite ab urbe domum mea carmina, ducite Daphnin'. [8.22] ARGUTUMQUE NEMUS garrulum, stridulum, ut "forte sub arguta consederat ilice Daphnis". PINOSQUE LOQUENTES ideo hoc ausus est dicere, quia dicturus est 'semper pastorum ille audit amores'. sic etiam in prima ecloga "formosam resonare doces Amaryllida silvas", sic in Aeneide "dant sonitum rauci per stagna loquacia cygni". <'amores' vero cantica de amoribus.> [8.24] [8.26] MOPSO NISA DATUR honesta turpissimo, pulchra deformi. [8.27] IUNGENTUR IAM GRYPES EQVIS genus ferarum in hyperboreis nascitur montibus. omni parte leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infestae, Apollini consecratae: . AEVOQUE SEQUENTI id est accessu temporis non solum pulchrae deformibus nubent, sed etiam contrariae naturae animalia iungentur. [8.28] CUM CANIBUS TIMIDI V. A. P. D. adludit ad personas: nam illum quasi canem vult, illam quasi dammam. et dammas masculino genere posuit: sic alibi "timidi dammae cervique fugaces": Horatius feminino ait "et superiecto pavidae natarunt aequore dammae". [8.29] MOPSE NOVAS INCIDE FACES quae solent praeire nubentes puellas. sane Varro in aetiis dicit ideo faces praeire, quod antea non nisi per noctem nubentes ducebantur a sponsis. quas etiam ideo limen ait non tangere, ne a sacrilegio inchoarent, si depositurae virginitatem calcent rem Vestae, id est numini castissimo, consecratam. idem Varro spargendarum nucum hanc dicit esse rationem, ut Iovis omine matrimonium celebretur, ut nupta matrona sit, sicut Iuno: nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes. nam illud vulgare est, ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae vox virginitatem deponentis possit audiri. modo tamen ideo ait 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae: nam meritorii pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut significarent se puerilia cuncta iam spernere. unde et illud dictum est 'tibi ducitur uxor', id est sub tuo nomine aliis ducitur, ut eam non ipsi, sed aliis servituram esse significet, scilicet eius corruptoribus. [8.30] TIBI DESERIT H. OETAM stellae videntur occidere, sicut de Ida nasci, ut "iamque iugis summae surgebat lucifer Idae". et hoc dicit: 'tibi', id est propter te, nox advenit. [8.32] O DIGNO CONIUNCTA VIRO iam insultat puellae. [8.34] DEMISSAQUE BARBA per incultum corporis ostendit fortitudinem suam. [8.35] NEC CURARE DEUM C. M. Q. superbia tua damnata est turpi marito, dum credis nullum deorum curare mortalia: quam rem secundum stoicos dixit. <'mortalia' vero * * * .> [8.37] ROSCIDA MALA matutini roris umore perfusa. [8.38] DUX EGO VESTER ERAM aut dux praeibam: aut capellas alloquitur. [8.39] ALTER AB UNDECIMO T. M. I. A. A. id est tertius decimus: 'alter' enim de duobus dicimus. et vult significare iam se vicinum fuisse pubertati, quod de duodecimo anno procedere non potest. [8.40] IAM FRAGILES P. A. T. C. R. bene cum annis iungit habitum corporis: nam et in iure pubertas ex utroque colligitur. [8.41] UT VIDI UT PERII unum '' est temporis, aliud quantitatis; nam hoc dicit: mox vidi, quemadmodum perii: . MALUS ERROR definitio amoris. [8.43] NUNC SCIO QUID SIT AMOR vel quasi iam iuvenis, vel quasi spretus: gravior enim amor fit ex desperatione: Terentius "perii! quanto minus spei est, tanto magis amo". [8.44] AUT TMAROS AUT RHODOPE montes sunt Thraciae asperrimi, . et perite vituperat ab origine, item a gestis, ut 'saevus Amor docuit': nam de exitu circa deum vituperatio non cadit. EXTREMI GARAMANTES populi Africae. 'extremi' autem saevi, quasi a consortio humanitatis remoti, ut "extremique hominum Morini Rhenusque bicornis". [8.45] NEC GENERIS NOSTRI PUERUM NEC S. E. id est nihil habentem in se humanitatis: nam non dicit non mortalem. [8.47] SAEVUS AMOR DOCVIT quasi novam artem insinuavit et infudit. et bene fabulam omnibus notam per transitum tetigit: quis enim ignorat Medeam, ab Iasone contemptam, suos filios interemisse? utitur autem optima moderatione: nam nec totum Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amorem eximat culpa; sed et illam quae paruit, et illum qui coegit, incusat. [8.50] IMPROBUS ILLE PUER C. T. Q. M. non est superflua haec verborum iteratio: nam syllogismus est plenus, qui constat ex propositione, assumptione, conclusione. [8.52] OVIS ULTRO FUGIAT LUPUS optat omnia fieri contra naturam. [8.54] PINGVIA ELECTRA id est sucinae gemmae. [8.55] ULULAE aves, apo tou ololuzein, id est a fletu, nominatae, . SIT TITYRUS ORPHEUS vilissimus rusticus Orpheus putetur in silvis, Arion vero inter delphinas. [8.56] DELPHINAS 'nas' ideo brevis est, quia graeca declinatio est, sicut "Arcadas accensos monitu". nam omnia graeca nomina, quae nominativo plurali 'es' terminantur, ut 'Arcades' 'delphines' 'naides', accusativum pluralem corripiunt. [8.58] VIVITE SILVAE valete: nam non bene optantis est, sed renuntiantis. [8.59] [8.60] EXTREMUM HOC MUNUS M. H. id est moriar in invidiam tuam: nam amare ait 'munus': sic Mezentius "et haec tibi porto dona prius": . [8.62] [8.63] DICITE PIERIDES bene animos erigit auditorum dicendo: superiora utcumque dicta sunt, sequentia non nisi a numinibus poterunt explanari. sane ita debemus accipere, pastores hos referre quod aliquando in Arcadia audierunt: unde et superius ait 'incipe Maenalios mecum mea tibia versus'. NON OMNIA POSSUMUS OMNES sic Cicero "unum sustinere vix pauci possunt utrumque nemo". [8.64] [8.65] ADOLE incende. sed kat' euphemismon dicitur: nam 'adole' est auge. [8.66] SANOS SENSUS id est non amantes: unde contra amantes insanos vocamus. AVERTERE aut a sanitate: aut 'avertere' ait pro 'advertere', ut sit mutata praepositio: . [8.67] [8.68] [8.69] CARMINA VEL CAELO P. D. L. 'vel' id est etiam, ut "vel Priamo miseranda manus". est autem argumentum a maiore ad minus: si haec possunt facere carmina, cur non etiam facilia impleant? quid enim facilius, quam ut Daphnis ex urbe rus redeat, ut civitatem deserat rusticus? [8.71] FRIGIDUS nocens, ut "frigida Saturni sese quo stella receptet". CANTANDO dum ei incantatur. nam gerundi modus ab omni verbo similiter procreatur: unde modo 'cantando' a passivo ait, cum supra ab activo dixerit, ut "cantando tu illum?" tale est illud in Sallustio "cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur", id est ut ei imperaretur. [8.73] LICIA CIRCUMDO bene utitur liciis, quae ita stamen implicant, ut haec adulescentis mentem implicare contendit. [8.75] EFFIGIEM DUCO sic Dido "effigiemque toro locat, haud ignara futuri". NUMERO DEUS IMPARE GAUDET aut quicumque superorum, : aut Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur, unde est "tria virginis ora Dianae": . 'impare' autem propter metrum ait: nam 'ab hoc impari' dicimus. [8.78] AMARYLLI haec ancilla eius (est vel praesaga), quam Graeci summusten dicunt. VENERIS DIC VINCULA NECTO anapaesticus est trimeter hypercatalectus. hoc autem metrum est Cupidini consecratum. [8.80] [8.81] [8.82] SPARGE MOLAM far et salem. . INCENDE BITUMINE L. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex fulmine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia cadunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros. [8.83] IN DAPHNIDE LAURUM aut archaismos est pro 'in Daphnidem': aut intellegamus supra Daphnidis effigiem eam laurum incendere propter nominis similitudinem. [8.86] BUCULA bovis est diminutio. sane 'bos' anomalum nomen est: nam 'hic bos' et 'o bos' producitur, sicut 'his bubus' et 'ab his bubus'. nam reliqui omnes casus brevem habent syllabam primam. [8.87] PROPTER AQVAE RIVUM iuxta. PERDITA amore consumpta. [8.88] [8.89] NEC SIT MIHI CURA MEDERI aut nolim ei magicis artibus subvenire, aut nolim cum ipso concumbere: ab utroque enim medicina amantibus venit. [8.91] PERFIDUS nunc scilicet perfidus. [8.92] LIMINE IN IPSO in loco sacro, sicut supra diximus, . [8.95] [8.97] [8.99] ATQUE SATAS ALIO VIDI TRADUCERE MESSES magicis quibusdam artibus hoc fiebat: unde est in XII. tabulis "neve alienam segetem pellexeris": . [8.102] NE RESPEXERIS nolunt enim se videri numina, nisi ex nimia necessitate: unde pro miraculo dictum est "alma parens confessa deam", quod non faceret, nisi in periculo filii. [8.103] NIHIL ILLE DEOS N. C. C. satis est, quod putat artem magicam nihil valere. [8.105] CORRIPVIT TREMULIS ALTARIA F. hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate. <'altaria' nunc ipsa quae ponuntur.> [8.106] BONUM SIT ideo optat, ut hoc signum bonum sit, quia ignis medius est et qui possit etiam nocere. [8.107] IN LIMINE LATRAT in loco, ubi amati vestes obruerat. [8.108] IPSI SIBI SOMNIA FINGUNT omnia quae supra dixerat de arte magica, destruit dicendo, haec vera desiderantibus tantum videri: quod per proverbium est locutus. ECLOGA NONA. [9.1] QUO TE MOERI PEDES? AN QUO VIA D. IN V. haec ecloga continuum non habet carmen, sed de diversis locis Theocriti aliqua ad eam contulit. sane hoc continet: Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, Romam revertens, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros et ad praesens obsequerentur Arrio. modo ergo Moeris, procurator eius, secundum praeceptum patroni portat haedos Mantuam, quos Arrio offerat. sequitur alter pastor et eum quo pergat interrogat: ille suas deflet miserias, et hinc iam variae praestatur occasio cantilenae. 'quo te Moeri pedes?' subaudis 'ducunt', et est zeugma a posterioribus. [9.2] VIVI PERUENIMUS id est diu vivendo ad ista pervenimus. et ostendit, plerumque obesse hominibus vitae longinquitatem, quae interdum causa est miseriarum. [9.3] QUOD NUMQVAM VERITI SUMUS quia inopinata graviora sunt mala: unde ait Dido "hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero". [9.5] NUNC VICTI id est voti impotes: nam quo modo 'victores' dicimus voti compotes, qui quod volunt faciunt, sic 'victos' e contrario voti impotes, qui non possunt facere quod volunt. ceterum quomodo victi sunt Mantuani, qui nec bella gesserunt? FORS OMNIA VERSAT nisi hoc ad personam rusticam redigas, aspere contra Augustum dictum est, cuius felicitatem, sicut omnia, dicit posse mutari. [9.6] ILLI Arrio centurioni. QUOD NEC BENE VERTAT quae res in perniciem eius vertatur, id est ut malo omine hoc munus accipiat. tractum autem hoc est ab Hectore et Aiace: nam Hector dedit Aiaci gladium, quo se Aiax postea interemit; Hector vero balteum accepit ab Aiace, quo circa muros patriae tractus est postea. inde et illud comicum natum est "di bene vertant, quod agas": plerumque enim bona in peius, mala mutantur in melius. [9.7] SUBDUCERE C. I. ex alto in campos dissolvi. [9.9] USQUE AD AQVAM Mincii fluminis scilicet. [9.10] OMNIA quae supra dixit. intellegamus autem, aut Vergilii tantum agrum, aut totius Mantuae esse descriptum, . OMNIA CARMINIBUS V. S. M. id est vestrum Vergilium, . [9.11] AUDIERAS ET FAMA FUIT benevolentiam quidem Augusti etiam fama vulgavit; sed eam belli Actiaci necessitas inpedivit. SED CARMINA T. N. V. L. T. I. M. hoc etiam Cicero ait in Miloniana "silent enim leges inter arma". [9.13] CHAONIAS DICUNT AQVILA V. C. minora enim auguria maioribus cedunt nec ullarum sunt virium, licet priora sint. 'Chaonias' autem Epiroticas: in Epiro dicitur nemus fuisse, in quo responsa dabant columbae: quod ideo fingitur, quia lingua Thessala peliades et columbae et vaticinatrices vocantur. [9.14] QUACUMQUE quacumque ratione. et bene augurii peritiam dat ei, de quo supra ait "his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulchris". NOVAS LITES magnas, id est militaria iurgia. [9.15] ANTE SINISTRA CAVA MONVISSET AB I. C. ' hoc ad auguralem pertinet disciplinam: augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra. modo ergo cornicem de nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem volasse et in cava ilice consedisse: quae res agrorum damnum significabat. ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est, vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et litibus, sicut cornix est: nam haec avis et clamore laetatur et alias frequenter invadit. hoc ergo nunc dicit, augurio se esse admonitum, ut abstineret ab occursu litigiosi militis, qui retenturus fuerat possessionem. [9.16] TUUS MOERIS tuus amicus. [9.17] HEV CADIT IN QUEMQVAM T. S. postquam audiit occidi potuisse Vergilium, quasi obstipuit et hoc generaliter dicit: potest in quemquam tantum nefas venire, ut Vergilium necare contendat? [9.18] PAENE SIMUL TECUM SOLACIA R. M. cum suis enim solaciis perit poeta, qui necdum editis carminibus moritur. Vergilius autem illo tempore nondum aliquid scripserat. et dicendo 'solacia' latenter tempora carpit Augusti, quibus carmina non oblectamento fuerunt, sed solacio, quod infelicium esse consuevit. [9.19] QUIS HUMUM F. H. S. sic est dictum, ut "tunc Phaethontiadas musco circumdat amarae corticis atque solo proceras erigit alnos". [9.20] FONTES INDUCERET UMBRA tegeret, cooperiret. [9.21] VEL QUAE SUBLEGI TACITUS T. C. N. rustica adfectione reminisci se illorum carminum fingit, quae aliquando Vergilio, licet invito, Romam eunte, abstulerat: nam 'sublegi' est furatus sum. unde et sacrilegus dicitur, qui sacra legit, id est furatur: . [9.22] DELICIAS NOSTRAS id est communem amicam. [9.23] TITYRE DUM REDEO B. E. V. P. C. Theocriti sunt versus, verbum ad verbum translati, sed tamen Vergilii negotium continentes: nam allegoricos imperat suis, ut rem tueantur, nec tamen audeant contra Arrii praeceptum venire. INTER AGENDUM dum agis. et honesta locutio est, si dicamus, inter cenandum hoc sum locutus: . [9.25] [9.26] NECDUM PERFECTA nimiae familiaritatis est signum, quod ei recitabat carmen nondum ad limam redactum. dicit autem carmen, quod quasi coeperat in honorem Vari componere. et per transitum ponit diversa schedia. [9.27] VARE TUUM NOMEN ordo est 'Vare tuum nomen sublime ferent ad sidera cantantes cycni', id est poetae: sic Horatius de Pindaro "multa Dircaeum levat aura cycnum". SUPERET MODO MANTVA NOBIS supersit, reddatur. et hoc dicit: si nobis Mantua fuerit reddita, faciam ut te celebrent omnes poetae. [9.28] MANTVA VAE MISERAE NIMIUM V. C. bene ingemit Mantuanorum infelicitatem, quibus sola obfuit vicinitas Cremonensium— Cassii, Bruti et Antonii copias Cremonenses susceperant—: quos etiam ipsos mire excusat, dicens 'miserae Cremonae', quae etiam si vellet, minime tamen tantis copiis posset resistere. 'nimium' 'vicina', id est usque ad periculum: . [9.30] SIC TUA CYRNEAS FUGIANT E. T. taxus venenata arbor est, quae abundat in Corsica: haec autem insula graece Cyrnos dicitur , unde fecit hanc derivationem 'Cyrneas taxos', quibus pastae apes mel amarissimum faciunt. [9.31] DISTENDANT UBERA plurimum lactis reportent. [9.32] [9.33] ME QUOQUE VATEM DICUNT PASTORES magna verecundia suum meritum extenuat: nec enim ait 'probant', sed 'dicunt'; nec 'docti', sed 'pastores', quibus tamen ipse non credo. [9.35] VARIO VIDEOR Varius poeta fuit: de hoc Horatius "Varius ducit molle atque facetum", item "scriberis Vario fortis et hostium victor": nam Varus dux fuit, cui supra blanditur, . CINNA DIGNA etiam Cinna poeta optimus fuit, qui scripsit Smyrnam: quem libellum decem annis elimavit. [9.36] ARGUTOS INTER STREPERE A. O. 'argutos' canoros, ut "forte sub arguta consederat". et alludit ad Anserem quendam, Antonii poetam, qui eius laudes scribebat: quem ob hoc per transitum carpsit. de hoc etiam Cicero in Philippicis dicit "ex agro Falerno anseres depellantur": ipsum enim agrum ei donarat Antonius. [9.37] ID QUIDEM AGO id est ut carmen mihi in memoriam possit redire. [9.38] SI VALEAM MEMINISSE ut etiam in Aeneide diximus, ideo ista iunxit tempora, quia defectivum est verbum 'memini'. <'(si) valeam' autem si possim, ut in Aeneide "quae plurima fando enumerare vales".> [9.39] HUC ADES O GALATEA Theocriti versus sunt, quibus inducit cyclopem usum, cum scopulo sedens amicam suam Galateam de fluctibus invitaret ad terras. cyclops enim dicitur nympham amasse Galateam: quae cum Acin quendam pastorem amaret et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necavit. qui postea Galateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque †latine Acilius dicitur . QUIS EST NAM LUDUS I. V. ' ad maiorem terrarum laudem dicit in mari nullam esse voluptatem: nam haec est plena laus, quae etiam contrariarum rerum continet vituperationem. [9.42] [9.43] INSANI FLUCTUS id est magni, ut "quid tantum insano iuvat indulgere dolori". [9.44] PURA SUB NOCTE serena. [9.45] NUMEROS MEMINI metra rhythmos, . [9.46] DAPHNI QUID ANTIQVOS S. S. O. ECCE DIONAEI PROCESSIT CAESARIS ASTRUM cum Augustus Caesar ludos funebres patri celebraret, die medio stella apparuit. ille eam esse confirmavit parentis : unde sunt versus isti compositi. 'Dionaei' autem longe repetitum est, a matre Veneris Diona. sane 'astrum' graece dixit: nam stellam debuit dicere. [9.48] QUO SEGETES GAUDERENT F. ad mensem alludit Iulium, qui dictus est in honorem Caesaris: quo et uvae et frumenta maturescunt. [9.50] CARPENT TUA POMA NEPOTES ac si diceret, nihil est quod possis timere: nam illud respicit, quod supra invidiose ait "insere nunc Meliboee piros, pone ordine vites". [9.51] OMNIA FERT AETAS id est aufert: nam intellegimus eum subito obticuisse, nec quod coeperat implere potuisse. ANIMUM QUOQUE etiam memoriam. [9.52] LONGOS SOLES C. aestivos dies finire, ut "tris adeo incertos caeca caligine soles". CONDERE finire, usque ad occasum ducere. [9.53] [9.54] LUPI MOERIN VIDERE PRIORES hoc etiam physici confirmant, quod voce deseratur is, quem prior viderit lupus: unde etiam proverbium hoc natum est 'lupus in fabula', quotiens supervenit ille, de quo loquimur et nobis sui praesentia amputat facultatem loquendi. [9.55] [9.56] CAUSANDO causas nectendo differs nostra desideria. [9.57] TIBI STRATUM SILET AEQVOR in tuam gratiam. et hoc dicit: ut possis canere, cuncta siluerunt. [9.58] [9.60] BIANORIS hic est, qui et Ocnus dictus est—de quo ait in decimo "fatidicae Mantus et Tusci filius amnis"—, conditor Mantuae. dictus autem Bianor est, quasi animo et corpore fortissimus, apo tes bias kai enorees. [9.61] STRINGUNT FRONDES amputant, decutiunt: ipse in georgicis "sed tamen et quernas glandes tunc stringere tempus". [9.62] TAMEN VENIEMUS IN URBEM etiam si paululum quiescentes dederimus operam cantilenae. [9.63] NOX PLUVIAM NE C. A. V. aer enim aut cum ortu solis aut cum occasu mutatur frequenter, quod in Aeneide etiam saepius indicatur. [9.64] USQUE EAMUS iugiter eamus, sed cantantes: ita enim minorem itineris sentiemus laborem. [9.65] HOC FASCE LEVABO si cantantes ierimus, haedorum te onere ipse relevabo; nam fascem ait onus: sic in georgicis "iniusto sub fasce viam dum carpit". [9.66] DESINE PLURA PUER ac si diceret, nimii desiderii es. QUOD NUNC INSTAT AGAMUS centurionem placemus, nam canere otiosorum est. [9.67] CUM VENERIT IPSE vel Vergilius, cuius adventu sperabat securitatem: vel ipse Augustus, qui Actiacis bellis fuerat occupatus. ECLOGA DECIMA. [10.1] EXTREMUM HUNC ARETHUSA M. C. L. Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam Euphorionem, ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amorum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. hic primo in amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est. fuit autem amicus Vergilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit. hic Gallus amavit Cytheridem meretricem, libertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Vergilius. nec nos debet movere quod, cum mutaverit partem quarti georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo inpatientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra comitata. 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est— nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem"—, sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. unde et rogat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat carmen. sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et Kreousa. [10.2] PAUCA MEO GALLO non ad ceterarum eclogarum comparationem; sed 'pauca', quantum ad Galli pertinet scripta, quae, ut supra diximus, de suo amore composuit. [10.4] SIC TIBI CUM FLUCTUS S. L. S. varia enim opinio est: nam alii dicunt, ad Arethusam, nympham Siciliae, Alpheum Elide venire per maria, secundum quos dixit "Alpheum fama est huc Elidis amnem"; alii dicunt ipsam Arethusam iam in fontem mutatam Alpheum fugere et de Elide ad Siciliam venire, quod nunc est secutus. [10.5] DORIS AMARA mater nympharum est, quam pro mari posuit: . [10.6] SOLLICITOS sollicitatos, plenos sollicitudinis post Cytheridis abscessum, quam Lycorin vocat. fuerunt autem uno tempore nobiles meretrices tres, Cytheris, Origo, Arbuscula: Horatius "explosa Arbuscula dixit", idem "ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque". [10.7] SIMAE graecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus: quod epitheton Theocritus dat praecipue apibus. [10.8] RESPONDENT OMNIA SILVAE per echo, id est vocis imitationem nos solantur. [10.9] QUAE NEMORA est quaedam Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur: . huius omnem ordinem ad hanc eclogam transtulit. SALTUS HABUERE PUELLAE N. naidas nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loqueretur, oreades diceret; naides enim fontium, oreades montium nymphae sunt. sane quia diximus easdem esse nymphas, quas etiam musas, videtur hoc dicere, quia, si cum ipso fuissent musae, id est si dedisset operam scribendis carminibus, non incidisset in tantas amoris angustias: . [10.10] INDIGNO vel meretricio vel magno: nam et Ennius ait "indignas turres", id est magnas. [10.11] NEQUE PARNASI VOBIS IUGA NEQUE P. Apollini et musis consecrati. [10.12] AONIE AGANIPPE nominativi sunt singulares. Aganippe autem fons est Boeotiae, quae et Aonia dicitur. 'Aonie' autem brevis fit 'ni', quia sequitur vocalis vocalem. [10.14] SOLA SUB RUPE deserta. Maenalus autem et Lycaeus montes sunt Arcadiae. [10.16] STANT ET OVES CIRCUM scilicet circa Gallum, eius amorem stupentes. sensus autem est: sicut oves, o Galle, circa te stare non paenitet, ita nec te illarum paeniteat; nam etiam Adonis quondam ovium extitit pastor. et quod ait 'nostri', miscuit suam personam, ut frequenter facere consuevit: nam erat integrum 'tui nec paenitet illas'. [10.17] NEC TE PAENITEAT P. D. P. allegoricos hoc dicit: nec tu erubescas bucolica scribere. [10.18] ADONIS 'A' habet accentum, quia graecum est nomen; tamen et latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est. [10.19] VENIT ET UPILIO propter metrum ait 'upilio'—nam 'opilio' dicimus—et graeco usus est schemate, sicut illi dicunt ounoma pro eo quod est onoma et oure pro eo quod est ore. TARDI VENERE SUBULCI <'tardi'> id est stulti— Terentius in Heautontimorumeno "tardus es", id est stultus—: nam porci cito ambulant. [10.20] UVIDUS H. V. D. G. M. <'uvidus'> pinguis. et 'umidum' est quod extrinsecus habet aliquid umoris, 'uvidum' quod intrinsecus, unde et 'uvae' dictae sunt: quod tamen plerumque confundunt poetae. <'hiberna' autem 'de glande' de collectione glandis, quia per hiemem colligitur.> [10.21] AMOR ISTE tam inpatiens, tam turpis. [10.22] TUA CURA LYCORIS paene inrisorie dictum est 'tua cura', id est pro qua tu ita es sollicitus, te reliquit. et bene cum alii interrogent, quasi deus Apollo divinat. [10.23] PERQUE HORRIDA CASTRA SECUTA <'horrida' semper; nunc propter bella civilia. et subtiliter> hic tangit Antonium, ut diximus supra. [10.25] QUASSANS concutiens. [10.26] QUEM VIDIMUS IPSI solent numina plerumque se rusticis offerre: unde est "satis est potuisse videri". notandum sane quod ea numina plerumque, quae amaverunt, dicit ad amatorem venire: nam Apollo amavit Daphnen, Pan Syringa, Silvanus Cupressum. [10.27] SANGVINEIS E. B. M. R. facie rubra pingitur Pan propter aetheris similitudinem: aether autem est Iuppiter. unde etiam triumphantes, qui habent omnia Iovis insignia, sceptrum, palmatam—unde ait Iuvenalis "in tunica Iovis"—, faciem quoque de rubrica inlinunt instar coloris aetherii. [10.28] AMOR NON TALIA CURAT quasi expertus loquitur. [10.31] TRISTIS AT ILLE alii 'tamen' superioribus iungunt; sed melius ut sic legamus 'tamen cantabitis', ut sit sensus: licet ego duro amore consumar, tamen erit solacium, quia meus amor erit vestra cantilena quandoque. ARCADES pastores. et allegoricos ostendit Vergilius, quantum ei praestet amorem eius canendo. [10.33] OSSA QUIESCANT nam se dicit moriturum. [10.34] OLIM futuri temporis est modo. [10.36] AVE CUSTOS GREGIS ac si diceret: quid mihi cum urbibus, ubi sunt meretrices tam pulchrae quam perfidae? <'vinitor' autem vel custos vel cultor vinearum.> [10.38] QUICUMQUE FUROR omnis enim amor plenus furoris est. [10.40] [10.42] HIC GELIDI FONTES HIC M. P. L. ac si diceret: quid te iuvat inter frigora Gallicana demorari? [10.43] [10.44] NUNC INSANUS AMOR hinc usque ad finem amatoris inconstantia exprimitur, cui electa displicent statim. [10.45] TELA INTER MEDIA ATQUE A. D. H. ex affectu amantis ibi se esse putat, ubi amica est, ut 'me' sit 'meum animum'. [10.46] NEC SIT MIHI CREDERE TANTUM <'tantum', quidam, id est tam longe obes, ut nolim credere, te tam longe abesse: vel certe:> modo es tu procul tantum a civitate, quae soles urbibus frui. et per parenthesin dictum est 'nec sit mihi credere', id est quod utinam non credam: . hi autem omnes versus Galli sunt, de ipsius translati carminibus. [10.47] A DURA quae et amatorem spernis et Gallicana potes frigora sustinere. [10.48] ME SINE SOLA VIDES hinc est "sola domo maeret vacua". [10.49] [10.50] IBO ET CHALCIDICO QUAE SUNT M. C. V. C. P. S. M. A. Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas, de qua fuit Euphorion, quem transtulit Gallus. et hoc dicit: ibo et Theocritio stilo canam carmina Euphorionis. [10.52] SPELAEA graece ait pro speluncis. [10.54] CRESCENT ILLAE quasi ei iterum displicet, ne cum arboribus eius crescant amores. [10.55] [10.57] PARTHENIOS CANIBUS C. S. Parthenius mons est Arcadiae, dictus a virginibus, quae illic venari consueverant: . [10.60] TAMQVAM HAEC SIT N. M. F. iam quasi ad se recurrit et illud, quod supra audiit, respicit "Amor non talia curat". [10.62] HAMADRYADES nymphae, quae cum arboribus et nascuntur et pereunt. qualis fuit illa, quam Erysichthon occidit: qui cum arborem incideret, et vox inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius. dryades vero sunt quae inter arbores habitant, . hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'. NEC CARMINA NOBIS IPSA PLACENT quia dixerat 'carmina pastoris Siculi modulabor avena'. [10.63] IPSAE RURSUS C. S. propter illud 'iam mihi per rupes videor lucosque sonantes ire'. <'concedite' vero hic 'abite', supra alite "concede laborem".> [10.65] NEC SI FRIGORIBUS M. H. B. ('mediis') manifestis. et hoc dicit, amore se carere non posse, nec si Hebrum, Thraciae fluvium, mediis frigoribus bibat, nec si aestibus nimiis fuerit in ardenti provincia. dicit autem hoc secundum physicos, qui morbos aut a contrariis aut a similibus asserunt posse depelli. [10.66] SITHONIASQUE NIVES Sithon mons est Thraciae, [10.67] LIBER corticis pars interior. [10.68] VERSEMUS pascamus, . [10.69] [10.70] HAEC SAT ERIT iam ad musas loquitur. [10.71] GRACILI FISCELLAM TEXIT HIBISCO ac si diceret: nisi hac re occupatus, minime canerem. allegoricos autem significat se composuisse hunc libellum tenuissimo stilo. [10.74] QUANTUM VERE NOVO VIRIDIS SE SUBICIT ALNUS <'vere novo' vel generaliter, vel sibi novo. 'viridis' autem pro tenera. et hoc dicit:> amo, inquit, Gallum, sed latenter, sicut arbores crescunt—nam comparatio ista hoc significat—, scilicet propter Caesarem. <'subicit' vero vel sursum iacit, vel subter iacit.> [10.76] ET FRUGIBUS UMBRAE quanto magis hominibus? unde est in georgicis "et ruris opaci falce premes umbram", et item alibi "aut umbra nocet". [10.77] ITE DOMUM SATURAE V. H. I. C. verecunde se capellarum dicit esse pastorem, id est vilissimorum animalium: nam bucolica scribens, debuit se dicere boum esse pastorem; sed vitans arrogantiam, ultimum se voluit esse, non principem in scribendis bucolicis: .