A 1. 1 Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris A 1. 2 Italiam, fato profugus, Lauiniaque uenit A 1. 3 litora, multum ille et terris iactatus et alto A 1. 4 ui superum saeuae memorem Iunonis ob iram; A 1. 5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, A 1. 6 inferretque deos Latio, genus unde Latinum, A 1. 7 Albanique patres, atque altae moenia Romae. A 1. 8 Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, A 1. 9 quidue dolens, regina deum tot uoluere casus A 1. 10 insignem pietate uirum, tot adire labores A 1. 11 impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? A 1. 12 Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, A 1. 13 Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe A 1. 14 ostia, diues opum studiisque asperrima belli; A 1. 15 quam Iuno fertur terris magis omnibus unam A 1. 16 posthabita coluisse Samo; hic illius arma, A 1. 17 hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, A 1. 18 si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque. A 1. 19 Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci A 1. 20 audierat, Tyrias olim quae uerteret arces; A 1. 21 hinc populum late regem belloque superbum A 1. 22 uenturum excidio Libyae: sic uoluere Parcas. A 1. 23 Id metuens, ueterisque memor Saturnia belli, A 1. 24 prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis-- A 1. 25 necdum etiam causae irarum saeuique dolores A 1. 26 exciderant animo: manet alta mente repostum A 1. 27 iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, A 1. 28 et genus inuisum, et rapti Ganymedis honores. A 1. 29 His accensa super, iactatos aequore toto A 1. 30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, A 1. 31 arcebat longe Latio, multosque per annos A 1. 32 errabant, acti fatis, maria omnia circum. A 1. 33 Tantae molis erat Romanam condere gentem! A 1. 34 Uix e conspectu Siculae telluris in altum A 1. 35 uela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, A 1. 36 cum Iuno, aeternum seruans sub pectore uolnus, A 1. 37 haec secum: 'Mene incepto desistere uictam, A 1. 38 nec posse Italia Teucrorum auertere regem? A 1. 39 Quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem A 1. 40 Argiuum atque ipsos potuit submergere ponto, A 1. 41 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? A 1. 42 Ipsa, Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem, A 1. 43 disiecitque rates euertitque aequora uentis, A 1. 44 illum expirantem transfixo pectore flammas A 1. 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto. A 1. 46 Ast ego, quae diuum incedo regina, Iouisque A 1. 47 et soror et coniunx, una cum gente tot annos A 1. 48 bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret A 1. 49 praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' A 1. 50 Talia flammato secum dea corde uolutans A 1. 51 nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, A 1. 52 Aeoliam uenit. Hic uasto rex Aeolus antro A 1. 53 luctantes uentos tempestatesque sonoras A 1. 54 imperio premit ac uinclis et carcere frenat. A 1. 55 Illi indignantes magno cum murmure montis A 1. 56 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce A 1. 57 sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. A 1. 58 Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum A 1. 59 quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras. A 1. 60 Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, A 1. 61 hoc metuens, molemque et montis insuper altos A 1. 62 imposuit, regemque dedit, qui foedere certo A 1. 63 et premere et laxas sciret dare iussus habenas. A 1. 64 Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est: A 1. 65 'Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex A 1. 66 et mulcere dedit fluctus et tollere uento, A 1. 67 gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor, A 1. 68 Ilium in Italiam portans uictosque Penates: A 1. 69 incute uim uentis submersasque obrue puppes, A 1. 70 aut age diuersos et disiice corpora ponto. A 1. 71 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, A 1. 72 quarum quae forma pulcherrima Deiopea, A 1. 73 conubio iungam stabili propriamque dicabo, A 1. 74 omnis ut tecum meritis pro talibus annos A 1. 75 exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' A 1. 76 Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes A 1. 77 explorare labor; mihi iussa capessere fas est. A 1. 78 Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque A 1. 79 concilias, tu das epulis accumbere diuom, A 1. 80 nimborumque facis tempestatumque potentem.' A 1. 81 Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem A 1. 82 impulit in latus: ac uenti, uelut agmine facto, A 1. 83 qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. A 1. 84 Incubuere mari, totumque a sedibus imis A 1. 85 una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis A 1. 86 Africus, et uastos uoluunt ad litora fluctus. A 1. 87 Insequitur clamorque uirum stridorque rudentum. A 1. 88 Eripiunt subito nubes caelumque diemque A 1. 89 Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. A 1. 90 Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, A 1. 91 praesentemque uiris intentant omnia mortem. A 1. 92 Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra: A 1. 93 ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas A 1. 94 talia uoce refert: 'O terque quaterque beati, A 1. 95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis A 1. 96 contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis A 1. 97 Tydide! Mene Iliacis occumbere campis A 1. 98 non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, A 1. 99 saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens A 1.100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis A 1.101 scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit?' A 1.102 Talia iactanti stridens Aquilone procella A 1.103 uelum aduersa ferit, fluctusque ad sidera tollit. A 1.104 Franguntur remi; tum prora auertit, et undis A 1.105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. A 1.106 Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens A 1.107 terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. A 1.108 Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet-- A 1.109 saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus aras-- A 1.110 dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto A 1.111 in breuia et Syrtis urguet, miserabile uisu, A 1.112 inliditque uadis atque aggere cingit harenae. A 1.113 Unam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten, A 1.114 ipsius ante oculos ingens a uertice pontus A 1.115 in puppim ferit: excutitur pronusque magister A 1.116 uoluitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem A 1.117 torquet agens circum, et rapidus uorat aequore uortex. A 1.118 Adparent rari nantes in gurgite uasto, A 1.119 arma uirum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. A 1.120 Iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achati, A 1.121 et qua uectus Abas, et qua grandaeuus Aletes, A 1.122 uicit hiems; laxis laterum compagibus omnes A 1.123 accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. A 1.124 Interea magno misceri murmure pontum, A 1.125 emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis A 1.126 stagna refusa uadis, grauiter commotus; et alto A 1.127 prospiciens, summa placidum caput extulit unda. A 1.128 Disiectam Aeneae, toto uidet aequore classem, A 1.129 fluctibus oppressos Troas caelique ruina, A 1.130 nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. A 1.131 Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur: A 1.132 'Tantane uos generis tenuit fiducia uestri? A 1.133 Iam caelum terramque meo sine numine, uenti, A 1.134 miscere, et tantas audetis tollere moles? A 1.135 Quos ego--sed motos praestat componere fluctus. A 1.136 Post mihi non simili poena commissa luetis. A 1.137 Maturate fugam, regique haec dicite uestro: A 1.138 non illi imperium pelagi saeuumque tridentem, A 1.139 sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, A 1.140 uestras, Eure, domos; illa se iactet in aula A 1.141 Aeolus, et clauso uentorum carcere regnet.' A 1.142 Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, A 1.143 collectasque fugat nubes, solemque reducit. A 1.144 Cymothoe simul et Triton adnixus acuto A 1.145 detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti; A 1.146 et uastas aperit syrtis, et temperat aequor, A 1.147 atque rotis summas leuibus perlabitur undas. A 1.148 Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est A 1.149 seditio, saeuitque animis ignobile uolgus, A 1.150 iamque faces et saxa uolant--furor arma ministrat; A 1.151 tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem A 1.152 conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; A 1.153 ille regit dictis animos, et pectora mulcet,-- A 1.154 sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam A 1.155 prospiciens genitor caeloque inuectus aperto A 1.156 flectit equos, curruque uolans dat lora secundo. A 1.157 Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu A 1.158 contendunt petere, et Libyae uertuntur ad oras. A 1.159 Est in secessu longo locus: insula portum A 1.160 efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto A 1.161 frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. A 1.162 Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur A 1.163 in caelum scopuli, quorum sub uertice late A 1.164 aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis A 1.165 desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. A 1.166 Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum, A 1.167 intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo, A 1.168 nympharum domus: hic fessas non uincula nauis A 1.169 ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. A 1.170 Huc septem Aeneas collectis nauibus omni A 1.171 ex numero subit; ac magno telluris amore A 1.172 egressi optata potiuntur Troes harena, A 1.173 et sale tabentis artus in litore ponunt. A 1.174 Ac primum silici scintillam excudit Achates, A 1.175 succepitque ignem foliis, atque arida circum A 1.176 nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. A 1.177 Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma A 1.178 expediunt fessi rerum, frugesque receptas A 1.179 et torrere parant flammis et frangere saxo. A 1.180 Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem A 1.181 prospectum late pelago petit, Anthea si quem A 1.182 iactatum uento uideat Phrygiasque biremis, A 1.183 aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. A 1.184 Nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos A 1.185 prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur A 1.186 a tergo, et longum per uallis pascitur agmen. A 1.187 Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas A 1.188 corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; A 1.189 ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis A 1.190 cornibus arboreis, sternit, tum uolgus, et omnem A 1.191 miscet agens telis nemora inter frondea turbam; A 1.192 nec prius absistit, quam septem ingentia uictor A 1.193 corpora fundat humi, et numerum cum nauibus aequet. A 1.194 Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. A 1.195 Uina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes A 1.196 litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, A 1.197 diuidit, et dictis maerentia pectora mulcet: A 1.198 'O socii--neque enim ignari sumus ante malorum-- A 1.199 O passi grauiora, dabit deus his quoque finem. A 1.200 Uos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis A 1.201 accestis scopulos, uos et Cyclopea saxa A 1.202 experti: reuocate animos, maestumque timorem A 1.203 mittite: forsan et haec olim meminisse iuuabit. A 1.204 Per uarios casus, per tot discrimina rerum A 1.205 tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas A 1.206 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. A 1.207 Durate, et uosmet rebus seruate secundis.' A 1.208 Talia uoce refert, curisque ingentibus aeger A 1.209 spem uoltu simulat, premit altum corde dolorem. A 1.210 Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; A 1.211 tergora deripiunt costis et uiscera nudant; A 1.212 pars in frusta secant ueribusque trementia figunt; A 1.213 litore aena locant alii, flammasque ministrant. A 1.214 Tum uictu reuocant uires, fusique per herbam A 1.215 implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae. A 1.216 Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, A 1.217 amissos longo socios sermone requirunt, A 1.218 spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant, A 1.219 siue extrema pati nec iam exaudire uocatos. A 1.220 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, A 1.221 nunc Amyci casum gemit et crudelia secum A 1.222 fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. A 1.223 Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo A 1.224 despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis A 1.225 litoraque et latos populos, sic uertice caeli A 1.226 constitit, et Libyae defixit lumina regnis. A 1.227 Atque illum talis iactantem pectore curas A 1.228 tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis A 1.229 adloquitur Uenus: 'O qui res hominumque deumque A 1.230 aeternis regis imperiis, et fulmine terres, A 1.231 quid meus Aeneas in te committere tantum, A 1.232 quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, A 1.233 cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? A 1.234 Certe hinc Romanos olim, uoluentibus annis, A 1.235 hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri, A 1.236 qui mare, qui terras omni dicione tenerent, A 1.237 pollicitus, quae te, genitor, sententia uertit? A 1.238 Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas A 1.239 solabar, fatis contraria fata rependens; A 1.240 nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos A 1.241 insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? A 1.242 Antenor potuit, mediis elapsus Achiuis, A 1.243 Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus A 1.244 regna Liburnorum, et fontem superare Timaui, A 1.245 unde per ora nouem uasto cum murmure montis A 1.246 it mare proruptum et pelago premit arua sonanti. A 1.247 Hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit A 1.248 Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit A 1.249 Troia; nunc placida compostus pace quiescit: A 1.250 nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, A 1.251 nauibus (infandum!) amissis, unius ob iram A 1.252 prodimur atque Italis longe disiungimur oris. A 1.253 Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' A 1.254 Olli subridens hominum sator atque deorum, A 1.255 uoltu, quo caelum tempestatesque serenat, A 1.256 oscula libauit natae, dehinc talia fatur: A 1.257 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum A 1.258 fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini A 1.259 moenia, sublimemque feres ad sidera caeli A 1.260 magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. A 1.261 Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, A 1.262 longius et uoluens fatorum arcana mouebo) A 1.263 bellum ingens geret Italia, populosque feroces A 1.264 contundet, moresque uiris et moenia ponet, A 1.265 tertia dum Latio regnantem uiderit aestas, A 1.266 ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. A 1.267 At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo A 1.268 additur,--Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,-- A 1.269 triginta magnos uoluendis mensibus orbis A 1.270 imperio explebit, regnumque ab sede Lauini A 1.271 transferet, et longam multa ui muniet Albam. A 1.272 Hic iam ter centum totos regnabitur annos A 1.273 gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, A 1.274 Marte grauis, geminam partu dabit Ilia prolem. A 1.275 Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus A 1.276 Romulus excipiet gentem, et Mauortia condet A 1.277 moenia, Romanosque suo de nomine dicet. A 1.278 His ego nec metas rerum nec tempora pono; A 1.279 imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, A 1.280 quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, A 1.281 consilia in melius referet, mecumque fouebit A 1.282 Romanos rerum dominos gentemque togatam: A 1.283 sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas, A 1.284 cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas A 1.285 seruitio premet, ac uictis dominabitur Argis. A 1.286 Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, A 1.287 imperium oceano, famam qui terminet astris,-- A 1.288 Iulius, a magno demissum nomen Iulo. A 1.289 Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, A 1.290 accipies secura; uocabitur hic quoque uotis. A 1.291 Aspera tum positis mitescent saecula bellis; A 1.292 cana Fides, et Uesta, Remo cum fratre Quirinus, A 1.293 iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis A 1.294 claudentur Belli portae; Furor impius intus, A 1.295 saeua sedens super arma, et centum uinctus aenis A 1.296 post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' A 1.297 Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, A 1.298 ut terrae, utque nouae pateant Karthaginis arces A 1.299 hospitio Teucris, ne fati nescia Dido A 1.300 finibus arceret: uolat ille per aera magnum A 1.301 remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. A 1.302 Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni A 1.303 corda uolente deo; in primis regina quietum A 1.304 accipit in Teucros animum mentemque benignam. A 1.305 At pius Aeneas, per noctem plurima uoluens, A 1.306 ut primum lux alma data est, exire locosque A 1.307 explorare nouos, quas uento accesserit oras, A 1.308 qui teneant, nam inculta uidet, hominesne feraene, A 1.309 quaerere constituit, sociisque exacta referre A 1.310 Classem in conuexo nemorum sub rupe cauata A 1.311 arboribus clausam circum atque horrentibus umbris A 1.312 occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, A 1.313 bina manu lato crispans hastilia ferro. A 1.314 Cui mater media sese tulit obuia silua, A 1.315 uirginis os habitumque gerens, et uirginis arma A 1.316 Spartanae, uel qualis equos Threissa fatigat A 1.317 Harpalyce, uolucremque fuga praeuertitur Hebrum. A 1.318 Namque umeris de more habilem suspenderat arcum A 1.319 uenatrix, dederatque comam diffundere uentis, A 1.320 nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. A 1.321 Ac prior, 'Heus' inquit 'iuuenes, monstrate mearum A 1.322 uidistis si quam hic errantem forte sororum, A 1.323 succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, A 1.324 aut spumantis apri cursum clamore prementem.' A 1.325 Sic Uenus; et Ueneris contra sic filius orsus: A 1.326 'Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum-- A 1.327 O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus A 1.328 mortalis, nec uox hominem sonat: O, dea certe-- A 1.329 an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?-- A 1.330 sis felix, nostrumque leues, quaecumque, laborem, A 1.331 et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris A 1.332 iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque A 1.333 erramus, uento huc uastis et fluctibus acti: A 1.334 multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' A 1.335 Tum Uenus: 'Haud equidem tali me dignor honore; A 1.336 uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram, A 1.337 purpureoque alte suras uincire cothurno. A 1.338 Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem; A 1.339 sed fines Libyci, genus intractabile bello. A 1.340 Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, A 1.341 germanum fugiens. Longa est iniuria, longae A 1.342 ambages; sed summa sequar fastigia rerum. A 1.343 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri A 1.344 Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, A 1.345 cui pater intactam dederat, primisque iugarat A 1.346 ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat A 1.347 Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. A 1.348 Quos inter medius uenit furor. Ille Sychaeum A 1.349 impius ante aras, atque auri caecus amore, A 1.350 clam ferro incautum superat, securus amorum A 1.351 germanae; factumque diu celauit, et aegram, A 1.352 multa malus simulans, uana spe lusit amantem. A 1.353 Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago A 1.354 coniugis, ora modis attollens pallida miris, A 1.355 crudeles aras traiectaque pectora ferro A 1.356 nudauit, caecumque domus scelus omne retexit. A 1.357 Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, A 1.358 auxiliumque uiae ueteres tellure recludit A 1.359 thesauros, ignotum argenti pondus et auri. A 1.360 His commota fugam Dido sociosque parabat: A 1.361 conueniunt, quibus aut odium crudele tyranni A 1.362 aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae, A 1.363 corripiunt, onerantque auro: portantur auari A 1.364 Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. A 1.365 Deuenere locos, ubi nunc ingentia cernis A 1.366 moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem, A 1.367 mercatique solum, facti de nomine Byrsam, A 1.368 taurino quantum possent circumdare tergo. A 1.369 Sed uos qui tandem, quibus aut uenistis ab oris, A 1.370 quoue tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille A 1.371 suspirans, imoque trahens a pectore uocem: A 1.372 'O dea, si prima repetens ab origine pergam, A 1.373 et uacet annalis nostrorum audire laborum, A 1.374 ante diem clauso componat Uesper Olympo. A 1.375 Nos Troia antiqua, si uestras forte per auris A 1.376 Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos A 1.377 forte sua Libycis tempestas adpulit oris. A 1.378 Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates A 1.379 classe ueho mecum, fama super aethera notus. A 1.380 Italiam quaero patriam et genus ab Ioue summo. A 1.381 Bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor, A 1.382 matre dea monstrante uiam, data fata secutus; A 1.383 uix septem conuolsae undis Euroque supersunt. A 1.384 Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, A 1.385 Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem A 1.386 passa Uenus medio sic interfata dolore est: A 1.387 'Quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras A 1.388 uitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem. A 1.389 Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, A 1.390 Namque tibi reduces socios classemque relatam A 1.391 nuntio, et in tutum uersis aquilonibus actam, A 1.392 ni frustra augurium uani docuere parentes. A 1.393 Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, A 1.394 aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto A 1.395 turbabat caelo; nunc terras ordine longo A 1.396 aut capere, aut captas iam despectare uidentur: A 1.397 ut reduces illi ludunt stridentibus alis, A 1.398 et coetu cinxere polum, cantusque dedere, A 1.399 haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum A 1.400 aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo. A 1.401 Perge modo, et, qua te ducit uia, dirige gressum.' A 1.402 Dixit, et auertens rosea ceruice refulsit, A 1.403 ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem A 1.404 spirauere, pedes uestis defluxit ad imos, A 1.405 et uera incessu patuit dea. Ille ubi matrem A 1.406 adgnouit, tali fugientem est uoce secutus: A 1.407 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis A 1.408 ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram A 1.409 non datur, ac ueras audire et reddere uoces?' A 1.410 Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: A 1.411 at Uenus obscuro gradientes aere saepsit, A 1.412 et multo nebulae circum dea fudit amictu, A 1.413 cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, A 1.414 moliriue moram, aut ueniendi poscere causas. A 1.415 Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque reuisit A 1.416 laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo A 1.417 ture calent arae, sertisque recentibus halant. A 1.418 Corripuere uiam interea, qua semita monstrat. A 1.419 Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi A 1.420 imminet, aduersasque adspectat desuper arces. A 1.421 Miratur molem Aeneas, magalia quondam, A 1.422 miratur portas strepitumque et strata uiarum. A 1.423 Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, A 1.424 molirique arcem et manibus subuoluere saxa, A 1.425 pars optare locum tecto et concludere sulco. A 1.426 [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;] A 1.427 hic portus alii effodiunt; hic alta theatris A 1.428 fundamenta locant alii, immanisque columnas A 1.429 rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. A 1.430 Qualis apes aestate noua per florea rura A 1.431 exercet sub sole labor, cum gentis adultos A 1.432 educunt fetus, aut cum liquentia mella A 1.433 stipant et dulci distendunt nectare cellas, A 1.434 aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto A 1.435 ignauum fucos pecus a praesepibus arcent: A 1.436 feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella. A 1.437 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' A 1.438 Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. A 1.439 Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, A 1.440 per medios, miscetque uiris, neque cernitur ulli. A 1.441 Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, A 1.442 quo primum iactati undis et turbine Poeni A 1.443 effodere loco signum, quod regia Iuno A 1.444 monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello A 1.445 egregiam et facilem uictu per saecula gentem. A 1.446 Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido A 1.447 condebat, donis opulentum et numine diuae, A 1.448 aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque A 1.449 aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. A 1.450 Hoc primum in luco noua res oblata timorem A 1.451 leniit, hic primum Aeneas sperare salutem A 1.452 ausus, et adflictis melius confidere rebus. A 1.453 Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, A 1.454 reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, A 1.455 artificumque manus inter se operumque laborem A 1.456 miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas, A 1.457 bellaque iam fama totum uolgata per orbem, A 1.458 Atridas, Priamumque, et saeuum ambobus Achillem. A 1.459 Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate, A 1.460 quae regio in terris nostri non plena laboris? A 1.461 En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; A 1.462 sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. A 1.463 Solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' A 1.464 Sic ait, atque animum pictura pascit inani, A 1.465 multa gemens, largoque umectat flumine uoltum. A 1.466 Namque uidebat, uti bellantes Pergama circum A 1.467 hac fugerent Graii, premeret Troiana iuuentus, A 1.468 hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. A 1.469 Nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis A 1.470 adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno A 1.471 Tydides multa uastabat caede cruentus, A 1.472 ardentisque auertit equos in castra, prius quam A 1.473 pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. A 1.474 Parte alia fugiens amissis Troilus armis, A 1.475 infelix puer atque impar congressus Achilli, A 1.476 fertur equis, curruque haeret resupinus inani, A 1.477 lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur A 1.478 per terram, et uersa puluis inscribitur hasta. A 1.479 Interea ad templum non aequae Palladis ibant A 1.480 crinibus Iliades passis peplumque ferebant, A 1.481 suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; A 1.482 diua solo fixos oculos auersa tenebat. A 1.483 Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros, A 1.484 exanimumque auro corpus uendebat Achilles. A 1.485 Tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo, A 1.486 ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, A 1.487 tendentemque manus Priamum conspexit inermis. A 1.488 Se quoque principibus permixtum adgnouit Achiuis, A 1.489 Eoasque acies et nigri Memnonis arma. A 1.490 Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis A 1.491 Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, A 1.492 aurea subnectens exsertae cingula mammae, A 1.493 bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo. A 1.494 Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur, A 1.495 dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, A 1.496 regina ad templum, forma pulcherrima Dido, A 1.497 incessit magna iuuenum stipante caterua. A 1.498 Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi A 1.499 exercet Diana choros, quam mille secutae A 1.500 hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram A 1.501 fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: A 1.502 Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: A 1.503 talis erat Dido, talem se laeta ferebat A 1.504 per medios, instans operi regnisque futuris. A 1.505 Tum foribus diuae, media testudine templi, A 1.506 saepta armis, solioque alte subnixa resedit. A 1.507 Iura dabat legesque uiris, operumque laborem A 1.508 partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: A 1.509 cum subito Aeneas concursu accedere magno A 1.510 Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum, A 1.511 Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo A 1.512 dispulerat penitusque alias auexerat oras. A 1.513 Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates A 1.514 laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras A 1.515 ardebant; sed res animos incognita turbat. A 1.516 Dissimulant, et nube caua speculantur amicti, A 1.517 quae fortuna uiris, classem quo litore linquant, A 1.518 quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant, A 1.519 orantes ueniam, et templum clamore petebant. A 1.520 Postquam introgressi et coram data copia fandi, A 1.521 maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit: A 1.522 'O Regina, nouam cui condere Iuppiter urbem A 1.523 iustitiaque dedit gentis frenare superbas, A 1.524 Troes te miseri, uentis maria omnia uecti, A 1.525 oramus, prohibe infandos a nauibus ignis, A 1.526 parce pio generi, et propius res aspice nostras. A 1.527 Non nos aut ferro Libycos populare Penatis A 1.528 uenimus, aut raptas ad litora uertere praedas; A 1.529 non ea uis animo, nec tanta superbia uictis. A 1.530 Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, A 1.531 terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; A 1.532 Oenotri coluere uiri; nunc fama minores A 1.533 Italiam dixisse ducis de nomine gentem. A 1.534 Hic cursus fuit: A 1.535 cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion A 1.536 in uada caeca tulit, penitusque procacibus austris A 1.537 perque undas, superante salo, perque inuia saxa A 1.538 dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris. A 1.539 Quod genus hoc hominum? Quaeue hunc tam barbara morem A 1.540 permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; A 1.541 bella cient, primaque uetant consistere terra. A 1.542 Si genus humanum et mortalia temnitis arma A 1.543 at sperate deos memores fandi atque nefandi. A 1.544 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, A 1.545 nec pietate fuit, nec bello maior et armis. A 1.546 Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura A 1.547 aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, A 1.548 non metus; officio nec te certasse priorem A 1.549 poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes A 1.550 aruaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. A 1.551 Quassatam uentis liceat subducere classem, A 1.552 et siluis aptare trabes et stringere remos: A 1.553 si datur Italiam, sociis et rege recepto, A 1.554 tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; A 1.555 sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, A 1.556 pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli, A 1.557 at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, A 1.558 unde huc aduecti, regemque petamus Acesten.' A 1.559 Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant A 1.560 Dardanidae. A 1.561 Tum breuiter Dido, uoltum demissa, profatur: A 1.562 'Soluite corde metum, Teucri, secludite curas. A 1.563 Res dura et regni nouitas me talia cogunt A 1.564 moliri, et late finis custode tueri. A 1.565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, A 1.566 uirtutesque uirosque, aut tanti incendia belli? A 1.567 Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, A 1.568 nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe. A 1.569 Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua, A 1.570 siue Erycis finis regemque optatis Acesten, A 1.571 auxilio tutos dimittam, opibusque iuuabo. A 1.572 Uoltis et his mecum pariter considere regnis; A 1.573 urbem quam statuo uestra est, subducite nauis; A 1.574 Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. A 1.575 Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem A 1.576 adforet Aeneas! Equidem per litora certos A 1.577 dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, A 1.578 si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.' A 1.579 His animum arrecti dictis et fortis Achates A 1.580 et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem A 1.581 ardebant. Prior Aenean compellat Achates: A 1.582 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? A 1.583 omnia tuta uides, classem sociosque receptos. A 1.584 Unus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi A 1.585 submersum; dictis respondent cetera matris.' A 1.586 Uix ea fatus erat, cum circumfusa repente A 1.587 scindit se nubes et in aethera purgat apertum. A 1.588 Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, A 1.589 os umerosque deo similis; namque ipsa decoram A 1.590 caesariem nato genetrix lumenque iuuentae A 1.591 purpureum et laetos oculis adflarat honores: A 1.592 quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo A 1.593 argentum Pariusue lapis circumdatur auro. A 1.594 Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente A 1.595 improuisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum, A 1.596 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. A 1.597 O sola infandos Troiae miserata labores, A 1.598 quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque A 1.599 omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, A 1.600 urbe, domo, socias, grates persoluere dignas A 1.601 non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est A 1.602 gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. A 1.603 Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid A 1.604 usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, A 1.605 praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt A 1.606 saecula? Qui tanti talem genuere parentes? A 1.607 In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae A 1.608 lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet, A 1.609 semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, A 1.610 quae me cumque uocant terrae.' Sic fatus, amicum A 1.611 Ilionea petit dextra, laeuaque Serestum, A 1.612 post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. A 1.613 Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, A 1.614 casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est: A 1.615 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus A 1.616 insequitur? Quae uis immanibus applicat oris? A 1.617 Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae A 1.618 alma Uenus Phrygii genuit Simoentis ad undam? A 1.619 Atque equidem Teucrum memini Sidona uenire A 1.620 finibus expulsum patriis, noua regna petentem A 1.621 auxilio Beli; genitor tum Belus opimam A 1.622 uastabat Cyprum, et uictor dicione tenebat. A 1.623 Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis A 1.624 Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. A 1.625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, A 1.626 seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe uolebat. A 1.627 Quare agite, O tectis, iuuenes, succedite nostris. A 1.628 Me quoque per multos similis fortuna labores A 1.629 iactatam hac demum uoluit consistere terra. A 1.630 Non ignara mali, miseris succurrere disco.' A 1.631 Sic memorat; simul Aenean in regia ducit A 1.632 tecta, simul diuum templis indicit honorem. A 1.633 Nec minus interea sociis ad litora mittit A 1.634 uiginti tauros, magnorum horrentia centum A 1.635 terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, A 1.636 munera laetitiamque dii. A 1.637 At domus interior regali splendida luxu A 1.638 instruitur, mediisque parant conuiuia tectis: A 1.639 arte laboratae uestes ostroque superbo, A 1.640 ingens argentum mensis, caelataque in auro A 1.641 fortia facta patrum, series longissima rerum A 1.642 per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis. A 1.643 Aeneas (neque enim patrius consistere mentem A 1.644 passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten, A 1.645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; A 1.646 omnis in Ascanio cari stat cura parentis. A 1.647 Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, A 1.648 ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, A 1.649 et circumtextum croceo uelamen acantho, A 1.650 ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis, A 1.651 Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, A 1.652 extulerat, matris Ledae mirabile donum: A 1.653 praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, A 1.654 maxima natarum Priami, colloque monile A 1.655 bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. A 1.656 Haec celerans ita ad naues tendebat Achates. A 1.657 At Cytherea nouas artes, noua pectore uersat A 1.658 consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido A 1.659 pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem A 1.660 incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; A 1.661 quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; A 1.662 urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. A 1.663 Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: A 1.664 'Nate, meae uires, mea magna potentia solus, A 1.665 nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, A 1.666 ad te confugio et supplex tua numina posco. A 1.667 Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum A 1.668 litora iactetur odiis Iunonis iniquae, A 1.669 nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. A 1.670 Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur A 1.671 uocibus; et uereor, quo se Iunonia uertant A 1.672 hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. A 1.673 Quocirca capere ante dolis et cingere flamma A 1.674 reginam meditor, ne quo se numine mutet, A 1.675 sed magno Aeneae mecum teneatur amore. A 1.676 Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. A 1.677 Regius accitu cari genitoris ad urbem A 1.678 Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, A 1.679 dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: A 1.680 hunc ego sopitum somno super alta Cythera A 1.681 aut super Idalium sacrata sede recondam, A 1.682 ne qua scire dolos mediusue occurrere possit. A 1.683 Tu faciem illius noctem non amplius unam A 1.684 falle dolo, et notos pueri puer indue uoltus, A 1.685 ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido A 1.686 regalis inter mensas laticemque Lyaeum, A 1.687 cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, A 1.688 occultum inspires ignem fallasque ueneno.' A 1.689 Paret Amor dictis carae genetricis, et alas A 1.690 exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. A 1.691 At Uenus Ascanio placidam per membra quietem A 1.692 inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos A 1.693 Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum A 1.694 floribus et dulci adspirans complectitur umbra. A 1.695 Iamque ibat dicto parens et dona Cupido A 1.696 regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. A 1.697 Cum uenit, aulaeis iam se regina superbis A 1.698 aurea composuit sponda mediamque locauit. A 1.699 Iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus A 1.700 conueniunt, stratoque super discumbitur ostro. A 1.701 Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris A 1.702 expediunt, tonsisque ferunt mantelia uillis. A 1.703 Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam A 1.704 cura penum struere, et flammis adolere Penatis; A 1.705 centum aliae totidemque pares aetate ministri, A 1.706 qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. A 1.707 Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes A 1.708 conuenere, toris iussi discumbere pictis. A 1.709 Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum A 1.710 flagrantisque dei uoltus simulataque uerba, A 1.711 [pallamque et pictum croceo uelamen acantho.] A 1.712 Praecipue infelix, pesti deuota futurae, A 1.713 expleri mentem nequit ardescitque tuendo A 1.714 Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur. A 1.715 Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit A 1.716 et magnum falsi impleuit genitoris amorem, A 1.717 reginam petit haec oculis, haec pectore toto A 1.718 haeret et interdum gremio fouet, inscia Dido, A 1.719 insidat quantus miserae deus; at memor ille A 1.720 matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum A 1.721 incipit, et uiuo temptat praeuertere amore A 1.722 iam pridem resides animos desuetaque corda. A 1.723 Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, A 1.724 crateras magnos statuunt et uina coronant. A 1.725 Fit strepitus tectis, uocemque per ampla uolutant A 1.726 atria; dependent lychni laquearibus aureis A 1.727 incensi, et noctem flammis funalia uincunt. A 1.728 Hic regina grauem gemmis auroque poposcit A 1.729 impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes A 1.730 a Belo soliti; tum facta silentia tectis: A 1.731 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, A 1.732 hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis A 1.733 esse uelis, nostrosque huius meminisse minores. A 1.734 Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; A 1.735 et uos, O, coetum, Tyrii, celebrate fauentes.' A 1.736 Dixit, et in mensam laticum libauit honorem, A 1.737 primaque, libato, summo tenus attigit ore, A 1.738 tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit A 1.739 spumantem pateram, et pleno se proluit auro A 1.740 post alii proceres. Cithara crinitus Iopas A 1.741 personat aurata, docuit quem maximus Atlas. A 1.742 Hic canit errantem lunam solisque labores; A 1.743 unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; A 1.744 Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones; A 1.745 quid tantum Oceano properent se tinguere soles A 1.746 hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. A 1.747 Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. A 1.748 Nec non et uario noctem sermone trahebat A 1.749 infelix Dido, longumque bibebat amorem, A 1.750 multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; A 1.751 nunc quibus Aurorae uenisset filius armis, A 1.752 nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. A 1.753 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis A 1.754 insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum, A 1.755 erroresque tuos; nam te iam septima portat A 1.756 omnibus errantem terris et fluctibus aestas.' A 2. 1 Conticuere omnes, intentique ora tenebant. A 2. 2 Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: A 2. 3 Infandum, regina, iubes renouare dolorem, A 2. 4 Troianas ut opes et lamentabile regnum A 2. 5 eruerint Danai; quaeque ipse miserrima uidi, A 2. 6 et quorum pars magna fui. Quis talia fando A 2. 7 Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Ulixi A 2. 8 temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo A 2. 9 praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. A 2. 10 Sed si tantus amor casus cognoscere nostros A 2. 11 et breuiter Troiae supremum audire laborem, A 2. 12 quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, A 2. 13 incipiam. Fracti bello fatisque repulsi A 2. 14 ductores Danaum, tot iam labentibus annis, A 2. 15 instar montis equum diuina Palladis arte A 2. 16 aedificant, sectaque intexunt abiete costas: A 2. 17 uotum pro reditu simulant; ea fama uagatur. A 2. 18 Huc delecta uirum sortiti corpora furtim A 2. 19 includunt caeco lateri, penitusque cauernas A 2. 20 ingentis uterumque armato milite complent. A 2. 21 Est in conspectu Tenedos, notissima fama A 2. 22 insula, diues opum, Priami dum regna manebant, A 2. 23 nunc tantum sinus et statio male fida carinis: A 2. 24 huc se prouecti deserto in litore condunt. A 2. 25 Nos abiisse rati et uento petiisse Mycenas: A 2. 26 ergo omnis longo soluit se Teucria luctu; A 2. 27 panduntur portae; iuuat ire et Dorica castra A 2. 28 desertosque uidere locos litusque relictum. A 2. 29 Hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles; A 2. 30 classibus hic locus; hic acie certare solebant. A 2. 31 Pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae, A 2. 32 et molem mirantur equi; primusque Thymoetes A 2. 33 duci intra muros hortatur et arce locari, A 2. 34 siue dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant. A 2. 35 At Capys, et quorum melior sententia menti, A 2. 36 aut pelago Danaum insidias suspectaque dona A 2. 37 praecipitare iubent, subiectisque urere flammis, A 2. 38 aut terebrare cauas uteri et temptare latebras. A 2. 39 Scinditur incertum studia in contraria uolgus. A 2. 40 Primus ibi ante omnis, magna comitante caterua, A 2. 41 Laocoon ardens summa decurrit ab arce, A 2. 42 et procul: 'O miseri, quae tanta insania, ciues? A 2. 43 Creditis auectos hostis? Aut ulla putatis A 2. 44 dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes? A 2. 45 aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui, A 2. 46 aut haec in nostros fabricata est machina muros A 2. 47 inspectura domos uenturaque desuper urbi, A 2. 48 aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri. A 2. 49 Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.' A 2. 50 Sic fatus, ualidis ingentem uiribus hastam A 2. 51 in latus inque feri curuam compagibus aluum A 2. 52 contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso A 2. 53 insonuere cauae gemitumque dedere cauernae. A 2. 54 Et, si fata deum, si mens non laeua fuisset, A 2. 55 impulerat ferro Argolicas foedare latebras, A 2. 56 Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres. A 2. 57 Ecce, manus iuuenem interea post terga reuinctum A 2. 58 pastores magno ad regem clamore trahebant A 2. 59 Dardanidae, qui se ignotum uenientibus ultro, A 2. 60 hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achiuis, A 2. 61 obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, A 2. 62 seu uersare dolos, seu certae occumbere morti. A 2. 63 Undique uisendi studio Troiana iuuentus A 2. 64 circumfusa ruit, certantque inludere capto. A 2. 65 Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno A 2. 66 disce omnes. A 2. 67 Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis A 2. 68 constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit: A 2. 69 'Heu, quae nunc tellus' inquit 'quae me aequora possunt A 2. 70 accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat, A 2. 71 cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi A 2. 72 Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' A 2. 73 Quo gemitu conuersi animi, compressus et omnis A 2. 74 impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus, A 2. 75 quidue ferat, memoret, quae sit fiducia capto. A 2. 76 [Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:] A 2. 77 'Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor A 2. 78 uera, inquit; neque me Argolica de gente negabo: A 2. 79 hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem A 2. 80 finxit, uanum etiam mendacemque improba finget. A 2. 81 Fando aliquod si forte tuas peruenit ad auris A 2. 82 Belidae nomen Palamedis et incluta fama A 2. 83 gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi A 2. 84 insontem infando indicio, quia bella uetabat, A 2. 85 demisere neci, nunc cassum lumine lugent. A 2. 86 Illi me comitem et consanguinitate propinquum A 2. 87 pauper in arma pater primis huc misit ab annis, A 2. 88 dum stabat regno incolumis regumque uigebat A 2. 89 consiliis, et nos aliquod nomenque decusque A 2. 90 gessimus. Inuidia postquam pellacis Ulixi-- A 2. 91 haud ignota loquor--superis concessit ab oris, A 2. 92 adflictus uitam in tenebris luctuque trahebam, A 2. 93 et casum insontis mecum indignabar amici. A 2. 94 Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, A 2. 95 si patrios umquam remeassem uictor ad Argos, A 2. 96 promisi ultorem, et uerbis odia aspera moui. A 2. 97 Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes A 2. 98 criminibus terrere nouis, hinc spargere uoces A 2. 99 in uolgum ambiguas, et quaerere conscius arma. A 2.100 Nec requieuit enim, donec, Calchante ministro-- A 2.101 sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo? A 2.102 Quidue moror, si omnis uno ordine habetis Achiuos, A 2.103 idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas, A 2.104 hoc Ithacus uelit, et magno mercentur Atridae.' A 2.105 Tum uero ardemus scitari et quaerere causas, A 2.106 ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. A 2.107 Prosequitur pauitans, et ficto pectore fatur: A 2.108 'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta A 2.109 moliri, et longo fessi discedere bello; A 2.110 fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti A 2.111 interclusit hiemps, et terruit Auster euntis. A 2.112 Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis A 2.113 staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. A 2.114 Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi A 2.115 mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: A 2.116 "Sanguine placastis uentos et uirgine caesa, A 2.117 cum primum Iliacas, Danai, uenistis ad oras; A 2.118 sanguine quaerendi reditus, animaque litandum A 2.119 Argolica." Uolgi quae uox ut uenit ad auris, A 2.120 obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit A 2.121 ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. A 2.122 'Hic Ithacus uatem magno Calchanta tumultu A 2.123 protrahit in medios; quae sint ea numina diuom, A 2.124 flagitat; et mihi iam multi crudele canebant A 2.125 artificis scelus, et taciti uentura uidebant. A 2.126 Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat A 2.127 prodere uoce sua quemquam aut opponere morti. A 2.128 Uix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, A 2.129 composito rumpit uocem, et me destinat arae. A 2.130 Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, A 2.131 unius in miseri exitium conuersa tulere. A 2.132 Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari, A 2.133 et salsae fruges, et circum tempora uittae: A 2.134 eripui, fateor, leto me, et uincula rupi, A 2.135 limosoque lacu per noctem obscurus in ulua A 2.136 delitui, dum uela darent, si forte dedissent. A 2.137 Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla uidendi, A 2.138 nec dulcis natos exoptatumque parentem; A 2.139 quos illi fors et poenas ob nostra reposcent A 2.140 effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. A 2.141 Quod te per superos et conscia numina ueri, A 2.142 per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam A 2.143 intemerata fides, oro, miserere laborum A 2.144 tantorum, miserere animi non digna ferentis.' A 2.145 His lacrimis uitam damus, et miserescimus ultro. A 2.146 lpse uiro primus manicas atque arta leuari A 2.147 uincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis: A 2.148 'Quisquis es, amissos hinc iam obliuiscere Graios; A 2.149 noster eris, mihique haec edissere uera roganti: A 2.150 Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor? A 2.151 Quidue petunt? Quae religio, aut quae machina belli?' A 2.152 Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga, A 2.153 sustulit exutas uinclis ad sidera palmas: A 2.154 'Uos, aeterni ignes, et non uiolabile uestrum A 2.155 testor numen' ait 'uos arae ensesque nefandi, A 2.156 quos fugi, uittaeque deum, quas hostia gessi: A 2.157 fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura, A 2.158 fas odisse uiros, atque omnia ferre sub auras, A 2.159 si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis. A 2.160 Tu modo promissis maneas, seruataque serues A 2.161 Troia fidem, si uera feram, si magna rependam. A 2.162 'Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli A 2.163 Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo A 2.164 Tydides sed enim scelerumque inuentor Ulixes, A 2.165 fatale adgressi sacrato auellere templo A 2.166 Palladium, caesis summae custodibus arcis, A 2.167 corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis A 2.168 uirgineas ausi diuae contingere uittas; A 2.169 ex illo fluere ac retro sublapsa referri A 2.170 spes Danaum, fractae uires, auersa deae mens. A 2.171 Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. A 2.172 Uix positum castris simulacrum, arsere coruscae A 2.173 luminibus flammae arrectis, salsusque per artus A 2.174 sudor iit, terque ipsa solo--mirabile dictu-- A 2.175 emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. A 2.176 'Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, A 2.177 nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, A 2.178 omina ni repetant Argis, numenque reducant, A 2.179 quod pelago et curuis secum auexere carinis. A 2.180 Et nunc, quod patrias uento petiere Mycenas, A 2.181 arma deosque parant comites, pelagoque remenso A 2.182 improuisi aderunt: ita digerit omina Calchas. A 2.183 Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso A 2.184 effigiem statuere, nefas quae triste piaret. A 2.185 Hanc tamen immensam Calchas attollere molem A 2.186 roboribus textis caeloque educere iussit, A 2.187 ne recipi portis, aut duci in moenia possit, A 2.188 neu populum antiqua sub religione tueri. A 2.189 Nam si uestra manus uiolasset dona Mineruae, A 2.190 tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum A 2.191 conuertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; A 2.192 sin manibus uestris uestram ascendisset in urbem, A 2.193 ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello A 2.194 uenturam, et nostros ea fata manere nepotes.' A 2.195 Talibus insidiis periurique arte Sinonis A 2.196 credita res, captique dolis lacrimisque coactis, A 2.197 quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, A 2.198 non anni domuere decem, non mille carinae. A 2.199 Hic aliud maius miseris multoque tremendum A 2.200 obicitur magis, atque improuida pectora turbat. A 2.201 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, A 2.202 sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. A 2.203 Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta-- A 2.204 horresco referens--immensis orbibus angues A 2.205 incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; A 2.206 pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque A 2.207 sanguineae superant undas; pars cetera pontum A 2.208 pone legit, sinuatque immensa uolumine terga. A 2.209 Fit sonitus spumante salo; iamque arua tenebant, A 2.210 ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, A 2.211 sibila lambebant linguis uibrantibus ora. A 2.212 Diffugimus uisu exsangues: illi agmine certo A 2.213 Laocoonta petunt; et primum parua duorum A 2.214 corpora natorum serpens amplexus uterque A 2.215 implicat, et miseros morsu depascitur artus; A 2.216 post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem A 2.217 corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam A 2.218 bis medium amplexi, bis collo squamea circum A 2.219 terga dati, superant capite et ceruicibus altis. A 2.220 Ille simul manibus tendit diuellere nodos, A 2.221 perfusus sanie uittas atroque ueneno, A 2.222 clamores simul horrendos ad sidera tollit: A 2.223 quales mugitus, fugit cum saucius aram A 2.224 taurus, et incertam excussit ceruice securim. A 2.225 At gemini lapsu delubra ad summa dracones A 2.226 effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem, A 2.227 sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. A 2.228 Tum uero tremefacta nouus per pectora cunctis A 2.229 insinuat pauor, et scelus expendisse merentem A 2.230 Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur A 2.231 laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. A 2.232 Ducendum ad sedes simulacrum orandaque diuae A 2.233 numina conclamant. A 2.234 Diuidimus muros et moenia pandimus urbis. A 2.235 Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum A 2.236 subiciunt lapsus, et stuppea uincula collo A 2.237 intendunt: scandit fatalis machina muros, A 2.238 feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae A 2.239 sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. A 2.240 Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi. A 2.241 O patria, O diuum domus Ilium, et incluta bello A 2.242 moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae A 2.243 substitit, atque utero sonitum quater arma dedere: A 2.244 instamus tamen inmemores caecique furore, A 2.245 et monstrum infelix sacrata sistimus arce. A 2.246 Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris A 2.247 ora, dei iussu non umquam credita Teucris. A 2.248 Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset A 2.249 ille dies, festa uelamus fronde per urbem. A 2.250 'Uertitur interea caelum et ruit oceano nox, A 2.251 inuoluens umbra magna terramque polumque A 2.252 Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri A 2.253 conticuere, sopor fessos complectitur artus: A 2.254 et iam Argiua phalanx instructis nauibus ibat A 2.255 a Tenedo tacitae per amica silentia lunae A 2.256 litora nota petens, flammas cum regia puppis A 2.257 extulerat, fatisque deum defensus iniquis A 2.258 inclusos utero Danaos et pinea furtim A 2.259 laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras A 2.260 reddit equus, laetique cauo se robore promunt A 2.261 Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, A 2.262 demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, A 2.263 Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, A 2.264 et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. A 2.265 Inuadunt urbem somno uinoque sepultam; A 2.266 caeduntur uigiles, portisque patentibus omnis A 2.267 accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. A 2.268 Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris A 2.269 incipit, et dono diuum gratissima serpit. A 2.270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector A 2.271 uisus adesse mihi, largosque effundere fletus, A 2.272 raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento A 2.273 puluere, perque pedes traiectus lora tumentis. A 2.274 Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo A 2.275 Hectore, qui redit exuuias indutus Achilli, A 2.276 uel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, A 2.277 squalentem barbam et concretos sanguine crinis A 2.278 uolneraque illa gerens, quae circum plurima muros A 2.279 accepit patrios. Ultro flens ipse uidebar A 2.280 Compellare uirum et maestas expromere uoces: A 2.281 'O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum, A 2.282 quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris A 2.283 exspectate uenis? Ut te post multa tuorum A 2.284 funera, post uarios hominumque urbisque labores A 2.285 defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos A 2.286 foedauit uoltus? Aut cur haec uolnera cerno?' A 2.287 Ille nihil, nec me quaerentem uana moratur, A 2.288 sed grauiter gemitus imo de pectore ducens, A 2.289 'Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. A 2.290 Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. A 2.291 Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra A 2.292 defendi possent, etiam hac defensa fuissent. A 2.293 Sacra suosque tibi commendat Troia penatis: A 2.294 hos cape fatorum comites, his moenia quaere A 2.295 magna, pererrato statues quae denique ponto.' A 2.296 Sic ait, et manibus uittas Uestamque potentem A 2.297 aeternumque adytis effert penetralibus ignem. A 2.298 Diuerso interea miscentur moenia luctu, A 2.299 et magis atque magis, quamquam secreta parentis A 2.300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, A 2.301 clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. A 2.302 Excutior somno, et summi fastigia tecti A 2.303 ascensu supero, atque arrectis auribus adsto: A 2.304 in segetem ueluti cum flamma furentibus austris A 2.305 incidit, aut rapidus montano flumine torrens A 2.306 sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, A 2.307 praecipitisque trahit siluas, stupet inscius alto A 2.308 accipiens sonitum saxi de uertice pastor. A 2.309 Tum uero manifesta fides, Danaumque patescunt A 2.310 insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam A 2.311 Uolcano superante domus; iam proxumus ardet A 2.312 Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. A 2.313 Exoritur clamorque uirum clangorque tubarum. A 2.314 Arma amens capio; nec sat rationis in armis, A 2.315 sed glomerare manum bello et concurrere in arcem A 2.316 cum sociis ardent animi; furor iraque mentem A 2.317 praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. A 2.318 Ecce autem telis Panthus elapsus Achiuom, A 2.319 Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, A 2.320 sacra manu uictosque deos paruumque nepotem A 2.321 ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. A 2.322 'Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?' A 2.323 Uix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: A 2.324 'Uenit summa dies et ineluctabile tempus A 2.325 Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens A 2.326 gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos A 2.327 transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. A 2.328 Arduus armatos mediis in moenibus adstans A 2.329 fundit equus, uictorque Sinon incendia miscet A 2.330 insultans; portis alii bipatentibus adsunt, A 2.331 milia quot magnis umquam uenere Mycenis; A 2.332 obsedere alii telis angusta uiarum A 2.333 oppositi; stat ferri acies mucrone corusco A 2.334 stricta, parata neci; uix primi proelia temptant A 2.335 portarum uigiles, et caeco Marte resistunt.' A 2.336 Talibus Othryadae dictis et numine diuom A 2.337 in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, A 2.338 ullo fremitus uocat et sublatus ad aethera clamor. A 2.339 Addunt se socios Rhipeus et maximus armis A 2.340 Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque, A 2.341 et lateri adglomerant nostro, iuuenisque Coroebus, A 2.342 Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus A 2.343 uenerat, insano Cassandrae incensus amore, A 2.344 et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, A 2.345 infelix, qui non sponsae praecepta furentis A 2.346 audierit. A 2.347 Quos ubi confertos audere in proelia uidi, A 2.348 incipio super his: 'Iuuenes, fortissima frustra A 2.349 pectora, si uobis audentem extrema cupido A 2.350 certa sequi, quae sit rebus fortuna uidetis: A 2.351 excessere omnes, adytis arisque relictis, A 2.352 di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi A 2.353 incensae; moriamur et in media arma ruamus. A 2.354 Una salus uictis, nullam sperare salutem.' A 2.355 Sic animis iuuenum furor additus: inde, lupi ceu A 2.356 raptores atra in nebula, quos improba uentris A 2.357 exegit caecos rabies, catulique relicti A 2.358 faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis A 2.359 uadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus A 2.360 urbis iter; nox atra caua circumuolat umbra. A 2.361 Quis cladem illius noctis, quis funera fando A 2.362 explicet, aut possit lacrimis aequare labores? A 2.363 Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; A 2.364 plurima perque uias sternuntur inertia passim A 2.365 corpora, perque domos et religiosa deorum A 2.366 limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri; A 2.367 quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus A 2.368 uictoresque cadunt Danai: crudelis ubique A 2.369 luctus, ubique pauor, et plurima mortis imago. A 2.370 Primus se, Danaum magna comitante caterua, A 2.371 Androgeos offert nobis, socia agmina credens A 2.372 inscius, atque ultro uerbis compellat amicis: A 2.373 'Festinate, uiri: nam quae tam sera moratur A 2.374 segnities? Alii rapiunt incensa feruntque A 2.375 Pergama; uos celsis nunc primum a nauibus itis.' A 2.376 Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur A 2.377 fida satis, sensit medios delapsus in hostis. A 2.378 Obstipuit, retroque pedem cum uoce repressit: A 2.379 inprouisum aspris ueluti qui sentibus anguem A 2.380 pressit humi nitens, trepidusque repente refugit A 2.381 attollentem iras et caerula colla tumentem; A 2.382 haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat. A 2.383 Inruimus, densis et circumfundimur armis, A 2.384 ignarosque loci passim et formidine captos A 2.385 sternimus: adspirat primo fortuna labori. A 2.386 Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, A 2.387 'O socii, qua prima' inquit 'fortuna salutis A 2.388 monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur A 2.389 mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis A 2.390 aptemus: dolus an uirtus, quis in hoste requirat? A 2.391 Arma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem A 2.392 Androgei galeam clipeique insigne decorum A 2.393 induitur, laterique Argiuum accommodat ensem. A 2.394 Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuuentus A 2.395 laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. A 2.396 Uadimus immixti Danais haud numine nostro, A 2.397 multaque per caecam congressi proelia noctem A 2.398 conserimus, multos Danaum demittimus Orco. A 2.399 Diffugiunt alii ad nauis, et litora cursu A 2.400 fida petunt: pars ingentem formidine turpi A 2.401 scandunt rursus equum et nota conduntur in aluo. A 2.402 Heu nihil inuitis fas quemquam fidere diuis! A 2.403 Ecce trahebatur passis Priame\"ia uirgo A 2.404 crinibus a templo Cassandra adytisque Mineruae, A 2.405 ad caelum tendens ardentia lumina frustra,-- A 2.406 lumina, nam teneras arcebant uincula palmas. A 2.407 Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, A 2.408 et sese medium iniecit periturus in agmen. A 2.409 Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. A 2.410 Hic primum ex alto delubri culmine telis A 2.411 nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes A 2.412 armorum facie et Graiarum errore iubarum. A 2.413 Tum Danai gemitu atque ereptae uirginis ira A 2.414 undique collecti inuadunt, acerrimus Aiax, A 2.415 et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; A 2.416 aduersi rupto ceu quondam turbine uenti A 2.417 confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois A 2.418 Eurus equis; stridunt siluae, saeuitque tridenti A 2.419 spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. A 2.420 Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram A 2.421 fudimus insidiis totaque agitauimus urbe, A 2.422 apparent; primi clipeos mentitaque tela A 2.423 adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. A 2.424 Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus A 2.425 Penelei dextra diuae armipotentis ad aram A 2.426 procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus A 2.427 qui fuit in Teucris et seruantissimus aequi: A 2.428 dis aliter uisum; pereunt Hypanisque Dymasque A 2.429 confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, A 2.430 labentem pietas nec Apollinis infula texit. A 2.431 Iliaci cineres et flamma extrema meorum, A 2.432 testor, in occasu uestro nec tela nec ullas A 2.433 uitauisse uices Danaum, et, si fata fuissent A 2.434 ut caderem, meruisse manu. Diuellimur inde, A 2.435 Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aeuo A 2.436 iam grauior, Pelias et uolnere tardus Ulixi; A 2.437 protinus ad sedes Priami clamore uocati. A 2.438 Hic uero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam A 2.439 bella forent, nulli tota morerentur in urbe. A 2.440 Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis A 2.441 cernimus, obsessumque acta testudine limen. A 2.442 Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos A 2.443 nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris A 2.444 protecti obiciunt, prensant fastigia dextris. A 2.445 Dardanidae contra turris ac tota domorum A 2.446 culmina conuellunt; his se, quando ultima cernunt, A 2.447 extrema iam in morte parant defendere telis; A 2.448 auratasque trabes, ueterum decora alta parentum, A 2.449 deuoluunt; alii strictis mucronibus imas A 2.450 obsedere fores; has seruant agmine denso. A 2.451 Instaurati animi, regis succurrere tectis, A 2.452 auxilioque leuare uiros, uimque addere uictis. A 2.453 Limen erat caecaeque fores et peruius usus A 2.454 tectorum inter se Priami, postesque relicti A 2.455 a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, A 2.456 saepius Andromache ferre incomitata solebat A 2.457 ad soceros, et auo puerum Astyanacta trahebat. A 2.458 Euado ad summi fastigia culminis, unde A 2.459 tela manu miseri iactabant inrita Teucri. A 2.460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra A 2.461 eductam tectis, unde omnis Troia uideri A 2.462 et Danaum solitae naues et Achaia castra, A 2.463 adgressi ferro circum, qua summa labantis A 2.464 iuncturas tabulata dabant, conuellimus altis A 2.465 sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam A 2.466 cum sonitu trahit et Danaum super agmina late A 2.467 incidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum A 2.468 telorum interea cessat genus. A 2.469 Uestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus A 2.470 exsultat, telis et luce coruscus aena; A 2.471 qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus A 2.472 frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, A 2.473 nunc, positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta, A 2.474 lubrica conuoluit sublato pectore terga A 2.475 arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. A 2.476 Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, A 2.477 armiger Automedon, una omnis Scyria pubes A 2.478 succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant. A 2.479 Ipse inter primos correpta dura bipenni A 2.480 limina perrumpit, postisque a cardine uellit A 2.481 aeratos; iamque excisa trabe firma cauauit A 2.482 robora, et ingentem lato dedit ore fenestram. A 2.483 Adparet domus intus, et atria longa patescunt; A 2.484 adparent Priami et ueterum penetralia regum, A 2.485 armatosque uident stantis in limine primo. A 2.486 At domus interior gemitu miseroque tumultu A 2.487 miscetur, penitusque cauae plangoribus aedes A 2.488 femineis ululant; ferit aurea sidera clamor. A 2.489 Tum pauidae tectis matres ingentibus errant; A 2.490 amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. A 2.491 Instat ui patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi A 2.492 custodes sufferre ualent; labat ariete crebro A 2.493 ianua, et emoti procumbunt cardine postes. A 2.494 Fit uia ui; rumpunt aditus, primosque trucidant A 2.495 immissi Danai, et late loca milite complent. A 2.496 Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis A 2.497 exiit, oppositasque euicit gurgite moles, A 2.498 fertur in arua furens cumulo, camposque per omnis A 2.499 cum stabulis armenta trahit. Uidi ipse furentem A 2.500 caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas; A 2.501 uidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras A 2.502 sanguine foedantem, quos ipse sacrauerat, ignis. A 2.503 Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, A 2.504 barbarico postes auro spoliisque superbi, A 2.505 procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. A 2.506 Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. A 2.507 Urbis uti captae casum conuolsaque uidit A 2.508 limina tectorum et medium in penetralibus hostem, A 2.509 arma diu senior desueta trementibus aeuo A 2.510 circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum A 2.511 cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis. A 2.512 Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe A 2.513 ingens ara fuit iuxtaque ueterrima laurus, A 2.514 incumbens arae atque umbra complexa Penatis. A 2.515 Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, A 2.516 praecipites atra ceu tempestate columbae, A 2.517 condensae et diuum amplexae simulacra sedebant. A 2.518 Ipsum autem sumptis Priamum iuuenalibus armis A 2.519 ut uidit, 'Quae mens tam dira, miserrime coniunx, A 2.520 impulit his cingi telis? Aut quo ruis?' inquit; A 2.521 'Non tali auxilio nec defensoribus istis A 2.522 tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector. A 2.523 Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis, A 2.524 aut moriere simul.' Sic ore effata recepit A 2.525 ad sese et sacra longaeuum in sede locauit. A 2.526 Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, A 2.527 unus natorum Priami, per tela, per hostis A 2.528 porticibus longis fugit, et uacua atria lustrat A 2.529 saucius: illum ardens infesto uolnere Pyrrhus A 2.530 insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. A 2.531 Ut tandem ante oculos euasit et ora parentum, A 2.532 concidit, ac multo uitam cum sanguine fudit. A 2.533 Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, A 2.534 non tamen abstinuit, nec uoci iraeque pepercit: A 2.535 'At tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis, A 2.536 di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, A 2.537 persoluant grates dignas et praemia reddant A 2.538 debita, qui nati coram me cernere letum A 2.539 fecisti et patrios foedasti funere uoltus. A 2.540 At non ille, satum quo te mentiris, Achilles A 2.541 talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque A 2.542 supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro A 2.543 reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.' A 2.544 Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu A 2.545 coniecit, rauco quod protinus aere repulsum A 2.546 e summo clipei nequiquam umbone pependit. A 2.547 Cui Pyrrhus: 'Referes ergo haec et nuntius ibis A 2.548 Pelidae genitori; illi mea tristia facta A 2.549 degeneremque Neoptolemum narrare memento. A 2.550 Nunc morere.' Hoc dicens altaria ad ipsa trementem A 2.551 traxit et in multo lapsantem sanguine nati, A 2.552 implicuitque comam laeua, dextraque coruscum A 2.553 extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. A 2.554 Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum A 2.555 sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa uidentem A 2.556 Pergama, tot quondam populis terrisque superbum A 2.557 regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, A 2.558 auolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. A 2.559 At me tum primum saeuus circumstetit horror A 2.560 Obstipui; subiit cari genitoris imago, A 2.561 ut regem aequaeuum crudeli uolnere uidi A 2.562 uitam exhalantem; subiit deserta Creusa, A 2.563 et direpta domus, et parui casus Iuli. A 2.564 Respicio, et quae sit me circum copia lustro. A 2.565 Deseruere omnes defessi, et corpora saltu A 2.566 ad terram misere aut ignibus aegra dedere. A 2.567 [Iamque adeo super unus eram, cum limina Uestae A 2.568 seruantem et tacitam secreta in sede latentem A 2.569 Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem A 2.570 erranti passimque oculos per cuncta ferenti. A 2.571 Illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros A 2.572 et poenas Danaum et deserti coniugis iras A 2.573 praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, A 2.574 abdiderat sese atque aris inuisa sedebat. A 2.575 Exarsere ignes animo; subit ira cadentem A 2.576 ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. A 2.577 'Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas A 2.578 aspiciet, partoque ibit regina triumpho, A 2.579 coniugiumque, domumque, patres, natosque uidebit, A 2.580 Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? A 2.581 Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni? A 2.582 Dardanium totiens sudarit sanguine litus? A 2.583 Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen A 2.584 feminea in poena est, nec habet uictoria laudem, A 2.585 extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis A 2.586 laudabor poenas, animumque explesse iuuabit A 2.587 ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.' A 2.588 Talia iactabam, et furiata mente ferebar:] A 2.589 cum mihi se, non ante oculis tam clara, uidendam A 2.590 obtulit et pura per noctem in luce refulsit A 2.591 alma parens, confessa deam, qualisque uideri A 2.592 caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum A 2.593 continuit, roseoque haec insuper addidit ore: A 2.594 'Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? A 2.595 Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit? A 2.596 Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem A 2.597 liqueris Anchisen; superet coniunxne Creusa, A 2.598 Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae A 2.599 circum errant acies, et, ni mea cura resistat, A 2.600 iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. A 2.601 Non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae A 2.602 culpatusue Paris: diuum inclementia, diuom, A 2.603 has euertit opes sternitque a culmine Troiam. A 2.604 Aspice--namque omnem, quae nunc obducta tuenti A 2.605 mortalis hebetat uisus tibi et umida circum A 2.606 caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis A 2.607 iussa time, neu praeceptis parere recusa:-- A 2.608 hic, ubi disiectas moles auolsaque saxis A 2.609 saxa uides mixtoque undantem puluere fumum. A 2.610 Neptunus muros magnoque emota tridenti A 2.611 fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem A 2.612 eruit; hic Iuno Scaeas saeuissima portas A 2.613 prima tenet, sociumque furens a nauibus agmen A 2.614 ferro accincta uocat. A 2.615 Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas A 2.616 insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeua. A 2.617 Ipse pater Danais animos uiresque secundas A 2.618 sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. A 2.619 Eripe, nate, fugam, finemque impone labori. A 2.620 Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.' A 2.621 Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris. A 2.622 Adparent dirae facies inimicaque Troiae A 2.623 numina magna deum. A 2.624 Tum uero omne mihi uisum considere in ignis A 2.625 Ilium et ex imo uerti Neptunia Troia; A 2.626 ac ueluti summis antiquam in montibus ornum A 2.627 cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant A 2.628 eruere agricolae certatim,--illa usque minatur A 2.629 et tremefacta comam concusso uertice nutat, A 2.630 uolneribus donec paulatim euicta, supremum A 2.631 congemuit, traxitque iugis auolsa ruinam. A 2.632 Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis A 2.633 expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt. A 2.634 Atque ubi iam patriae peruentum ad limina sedis A 2.635 antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos A 2.636 optabam primum montis primumque petebam, A 2.637 abnegat excisa uitam producere Troia A 2.638 exsiliumque pati. 'Uos O, quibus integer aeui A 2.639 sanguis,' ait 'solidaeque suo stant robore uires, A 2.640 uos agitate fugam: A 2.641 me si caelicolae uoluissent ducere uitam, A 2.642 has mihi seruassent sedes. Satis una superque A 2.643 uidimus exscidia et captae superauimus urbi. A 2.644 Sic O, sic positum adfati discedite corpus. A 2.645 Ipse manu mortem inueniam; miserebitur hostis A 2.646 exuuiasque petet; facilis iactura sepulcri. A 2.647 Iam pridem inuisus diuis et inutilis annos A 2.648 demoror, ex quo me diuum pater atque hominum rex A 2.649 fulminis adflauit uentis et contigit igni.' A 2.650 Talia perstabat memorans, fixusque manebat. A 2.651 Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa A 2.652 Ascaniusque omnisque domus, ne uertere secum A 2.653 cuncta pater fatoque urguenti incumbere uellet. A 2.654 Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. A 2.655 Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: A 2.656 nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? A 2.657 'Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto A 2.658 sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? A 2.659 Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, A 2.660 et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae A 2.661 teque tuosque iuuat, patet isti ianua leto, A 2.662 iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, A 2.663 natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. A 2.664 Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis A 2.665 eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque A 2.666 Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam A 2.667 alterum in alterius mactatos sanguine cernam? A 2.668 Arma, uiri, ferte arma; uocat lux ultima uictos. A 2.669 Reddite me Danais; sinite instaurata reuisam A 2.670 proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.' A 2.671 Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram A 2.672 insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. A 2.673 Ecce autem complexa pedes in limine coniunx A 2.674 haerebat, paruumque patri tendebat Iulum: A 2.675 'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; A 2.676 sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, A 2.677 hanc primum tutare domum. Cui paruus Iulus, A 2.678 cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' A 2.679 Talia uociferans gemitu tectum omne replebat, A 2.680 cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. A 2.681 Namque manus inter maestorumque ora parentum A 2.682 ecce leuis summo de uertice uisus Iuli A 2.683 fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis A 2.684 lambere flamma comas et circum tempora pasci. A 2.685 Nos pauidi trepidare metu, crinemque flagrantem A 2.686 excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. A 2.687 At pater Anchises oculos ad sidera laetus A 2.688 extulit, et caelo palmas cum uoce tetendit: A 2.689 'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, A 2.690 aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, A 2.691 da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' A 2.692 Uix ea fatus erat senior, subitoque fragore A 2.693 intonuit laeuum, et de caelo lapsa per umbras A 2.694 stella facem ducens multa cum luce cucurrit. A 2.695 Illam, summa super labentem culmina tecti, A 2.696 cernimus Idaea claram se condere silua A 2.697 signantemque uias; tum longo limite sulcus A 2.698 dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. A 2.699 Hic uero uictus genitor se tollit ad auras, A 2.700 adfaturque deos et sanctum sidus adorat. A 2.701 'Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum. A 2.702 Di patrii, seruate domum, seruate nepotem. A 2.703 Uestrum hoc augurium, uestroque in numine Troia est. A 2.704 Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.' A 2.705 Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis A 2.706 auditur, propiusque aestus incendia uoluunt. A 2.707 'Ergo age, care pater, ceruici imponere nostrae; A 2.708 ipse subibo umeris, nec me labor iste grauabit: A 2.709 quo res cumque cadent, unum et commune periclum, A 2.710 una salus ambobus erit. Mihi paruus Iulus A 2.711 sit comes, et longe seruet uestigia coniunx: A 2.712 uos, famuli, quae dicam, animis aduertite uestris. A 2.713 Est urbe egressis tumulus templumque uetustum A 2.714 desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus A 2.715 religione patrum multos seruata per annos. A 2.716 Hanc ex diuerso sedem ueniemus in unam. A 2.717 Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis; A 2.718 me, bello e tanto digressum et caede recenti, A 2.719 attrectare nefas, donec me flumine uiuo A 2.720 abluero.' A 2.721 Haec fatus, latos umeros subiectaque colla A 2.722 ueste super fuluique insternor pelle leonis, A 2.723 succedoque oneri; dextrae se paruus Iulus A 2.724 implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; A 2.725 pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum; A 2.726 et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant A 2.727 tela neque aduerso glomerati ex agmine Grai, A 2.728 nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis A 2.729 suspensum et pariter comitique onerique timentem. A 2.730 Iamque propinquabam portis, omnemque uidebar A 2.731 euasisse uiam, subito cum creber ad auris A 2.732 uisus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram A 2.733 prospiciens; 'Nate' exclamat, 'fuge nate, propinquant. A 2.734 Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!'-- A 2.735 Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum A 2.736 confusam eripuit mentem. Namque auia cursu A 2.737 dum sequor, et nota excedo regione uiarum, A 2.738 heu, misero coniunx fatone erepta Creusa A 2.739 substitit, errauitne uia, seu lassa resedit, A 2.740 incertum; nec post oculis est reddita nostris. A 2.741 Nec prius amissam respexi animumque reflexi, A 2.742 quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam A 2.743 uenimus; hic demum collectis omnibus una A 2.744 defuit, et comites natumque uirumque fefellit. A 2.745 Quem non incusaui amens hominumque deorumque, A 2.746 aut quid in euersa uidi crudelius urbe? A 2.747 Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis A 2.748 commendo sociis et curua ualle recondo; A 2.749 ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. A 2.750 Stat casus renouare omnis, omnemque reuerti A 2.751 per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. A 2.752 Principio muros obscuraque limina portae, A 2.753 qua gressum extuleram, repeto, et uestigia retro A 2.754 obseruata sequor per noctem et lumine lustro. A 2.755 Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. A 2.756 Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, A 2.757 me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant. A 2.758 Ilicet ignis edax summa ad fastigia uento A 2.759 uoluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. A 2.760 Procedo et Priami sedes arcemque reuiso. A 2.761 Et iam porticibus uacuis Iunonis asylo A 2.762 custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes A 2.763 praedam adseruabant. Huc undique Troia gaza A 2.764 incensis erepta adytis, mensaeque deorum, A 2.765 crateresque auro solidi, captiuaque uestis A 2.766 congeritur; pueri et pauidae longo ordine matres A 2.767 stant circum. A 2.768 Ausus quin etiam uoces iactare per umbram A 2.769 impleui clamore uias, maestusque Creusam A 2.770 nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui. A 2.771 Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti A 2.772 infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae A 2.773 uisa mihi ante oculos et nota maior imago. A 2.774 Obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. A 2.775 [Tum sic adfari et curas his demere dictis :] A 2.776 'Quid tantum insano iuuat indulgere dolori, A 2.777 O dulcis coniunx? Non haec sine numine diuom A 2.778 eueniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam A 2.779 fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. A 2.780 Longa tibi exsilia, et uastum maris aequor arandum, A 2.781 et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua A 2.782 inter opima uirum leni fluit agmine Thybris: A 2.783 illic res laetae regnumque et regia coniunx A 2.784 parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae. A 2.785 Non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas A 2.786 aspiciam, aut Graiis seruitum matribus ibo, A 2.787 Dardanis, et diuae Ueneris nurus. A 2.788 Sed me magna deum genetrix his detinet oris: A 2.789 iamque uale, et nati serua communis amorem.' A 2.790 Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem A 2.791 dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. A 2.792 Ter conatus ibi collo dare bracchia circum: A 2.793 ter frustra comprensa manus effugit imago, A 2.794 par leuibus uentis uolucrique simillima somno. A 2.795 Sic demum socios consumpta nocte reuiso. A 2.796 Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum A 2.797 inuenio admirans numerum, matresque uirosque, A 2.798 collectam exsilio pubem, miserabile uolgus. A 2.799 Undique conuenere, animis opibusque parati, A 2.800 in quascumque uelim pelago deducere terras. A 2.801 Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae A 2.802 ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant A 2.803 limina portarum, nec spes opis ulla dabatur; A 2.804 cessi, et sublato montes genitore petiui. A 3. 1 Postquam res Asiae Priamique euertere gentem A 3. 2 immeritam uisum Superis, ceciditque superbum A 3. 3 Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia, A 3. 4 diuersa exsilia et desertas quaerere terras A 3. 5 auguriis agimur diuom, classemque sub ipsa A 3. 6 Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, A 3. 7 incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, A 3. 8 contrahimusque uiros. Uix prima inceperat aestas, A 3. 9 et pater Anchises dare fatis uela iubebat; A 3. 10 litora cum patriae lacrimans portusque relinquo A 3. 11 et campos, ubi Troia fuit: feror exsul in altum A 3. 12 cum sociis natoque Penatibus et magnis dis. A 3. 13 Terra procul uastis colitur Mauortia campis, A 3. 14 Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, A 3. 15 hospitium antiquum Troiae sociique Penates, A 3. 16 dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curuo A 3. 17 moenia prima loco, fatis ingressus iniquis, A 3. 18 Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. A 3. 19 Sacra Dionaeae matri diuisque ferebam A 3. 20 auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem A 3. 21 caelicolum regi mactabam in litore taurum. A 3. 22 Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo A 3. 23 uirgulta et densis hastilibus horrida myrtus. A 3. 24 Accessi, uiridemque ab humo conuellere siluam A 3. 25 conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, A 3. 26 horrendum et dictu uideo mirabile monstrum. A 3. 27 Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos A 3. 28 uellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, A 3. 29 et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror A 3. 30 membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. A 3. 31 Rursus et alterius lentum conuellere uimen A 3. 32 insequor, et causas penitus temptare latentis: A 3. 33 ater et alterius sequitur de cortice sanguis. A 3. 34 Multa mouens animo nymphas uenerabar agrestis A 3. 35 Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis, A 3. 36 rite secundarent uisus omenque leuarent. A 3. 37 Tertia sed postquam maiore hastilia nisu A 3. 38 adgredior, genibusque aduersae obluctor harenae-- A 3. 39 eloquar, an sileam?--gemitus lacrimabilis imo A 3. 40 auditur tumulo, et uox reddita fertur ad auris: A 3. 41 'Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto; A 3. 42 parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia A 3. 43 externum tulit, aut cruor hic de stipite manat. A 3. 44 Heu, fuge crudelis terras, fuge litus auarum: A 3. 45 nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit A 3. 46 telorum seges et iaculis increuit acutis.' A 3. 47 Tum uero ancipiti mentem formidine pressus A 3. 48 obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. A 3. 49 Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno A 3. 50 infelix Priamus furtim mandarat alendum A 3. 51 Threicio regi, cum iam diffideret armis A 3. 52 Dardaniae, cingique urbem obsidione uideret. A 3. 53 Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit, A 3. 54 res Agamemnonias uictriciaque arma secutus, A 3. 55 fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro A 3. 56 ui potitur. Quid non mortalia pectora cogis, A 3. 57 auri sacra fames? Postquam pauor ossa reliquit, A 3. 58 delectos populi ad proceres primumque parentem A 3. 59 monstra deum refero, et quae sit sententia posco. A 3. 60 Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, A 3. 61 linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros. A 3. 62 Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens A 3. 63 aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae, A 3. 64 caeruleis maestae uittis atraque cupresso, A 3. 65 et circum Iliades crinem de more solutae; A 3. 66 inferimus tepido spumantia cymbia lacte A 3. 67 sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro A 3. 68 condimus, et magna supremum uoce ciemus. A 3. 69 Inde, ubi prima fides pelago, placataque uenti A 3. 70 dant maria et lenis crepitans uocat Auster in altum, A 3. 71 deducunt socii nauis et litora complent: A 3. 72 prouehimur portu, terraeque urbesque recedunt. A 3. 73 Sacra mari colitur medio gratissima tellus A 3. 74 Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, A 3. 75 quam pius arquitenens oras et litora circum A 3. 76 errantem Mycono e celsa Gyaroque reuinxit, A 3. 77 immotamque coli dedit et contemnere uentos. A 3. 78 Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu A 3. 79 accipit: egressi ueneramur Apollinis urbem. A 3. 80 Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos A 3. 81 uittis et sacra redimitus tempora lauro, A 3. 82 occurrit; ueterem Anchisen adgnouit amicum. A 3. 83 Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus. A 3. 84 Templa dei saxo uenerabar structa uetusto: A 3. 85 'Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis A 3. 86 et genus et mansuram urbem; serua altera Troiae A 3. 87 Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli. A 3. 88 Quem sequimur? Quoue ire iubes? Ubi ponere sedes? A 3. 89 Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.' A 3. 90 Uix ea fatus eram: tremere omnia uisa repente, A 3. 91 liminaque laurusque dei, totusque moueri A 3. 92 mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. A 3. 93 Submissi petimus terram, et uox fertur ad auris: A 3. 94 'Dardanidae duri, quae uos a stirpe parentum A 3. 95 prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto A 3. 96 accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem: A 3. 97 hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, A 3. 98 et nati natorum, et qui nascentur ab illis.' A 3. 99 Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu A 3.100 laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, A 3.101 quo Phoebus uocet errantis iubeatque reuerti? A 3.102 Tum genitor, ueterum uoluens monumenta uirorum, A 3.103 'Audite, O proceres' ait 'et spes discite uestras: A 3.104 Creta Iouis magni medio iacet insula ponto; A 3.105 mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. A 3.106 Centum urbes habitant magnas, uberrima regna; A 3.107 maximus unde pater, si rite audita recordor, A 3.108 Teucrus Rhoeteas primum est aduectus in oras, A 3.109 optauitque locum regno. Nondum Ilium et arces A 3.110 Pergameae steterant; habitabant uallibus imis. A 3.111 hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera A 3.112 Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris, A 3.113 et iuncti currum dominae subiere leones. A 3.114 Ergo agite, et, diuum ducunt qua iussa, sequamur; A 3.115 placemus uentos et Gnosia regna petamus. A 3.116 Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit, A 3.117 tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.' A 3.118 Sic fatus, meritos aris mactauit honores, A 3.119 taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo A 3.120 nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. A 3.121 Fama uolat pulsum regnis cessisse paternis A 3.122 Idomenea ducem, desertaque litora Cretae A 3.123 hoste uacare domos, sedesque adstare relictas. A 3.124 Linquimus Ortygiae portus, pelagoque uolamus, A 3.125 bacchatamque iugis Naxon uiridemque Donysam, A 3.126 Olearon, niueamque Paron, sparsasque per aequor A 3.127 Cycladas, et crebris legimus freta consita terris. A 3.128 Nauticus exoritur uario certamine clamor; A 3.129 hortantur socii: ''Cretam proauosque petamus!" A 3.130 Prosequitur surgens a puppi uentus euntis A 3.131 et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. A 3.132 Ergo auidus muros optatae molior urbis, A 3.133 Pergameamque uoco, et laetam cognomine gentem A 3.134 hortor amare focos arcemque attollere tectis. A 3.135 Iamque fere sicco subductae litore puppes; A 3.136 conubiis aruisque nouis operata iuuentus; A 3.137 iura domosque dabam: subito cum tabida membris, A 3.138 corrupto caeli tractu, miserandaque uenit A 3.139 arboribusque satisque lues et letifer annus. A 3.140 Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant A 3.141 corpora; tum sterilis exurere Sirius agros; A 3.142 arebant herbae, et uictum seges aegra negabat. A 3.143 Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso A 3.144 hortatur pater ire mari, ueniamque precari: A 3.145 quam fessis finem rebus ferat; unde laborum A 3.146 temptare auxilium iubeat; quo uertere cursus. A 3.147 Nox erat, et terris animalia somnus habebat: A 3.148 effigies sacrae diuum Phrygiique Penates, A 3.149 quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis A 3.150 extuleram, uisi ante oculos adstare iacentis A 3.151 in somnis, multo manifesti lumine, qua se A 3.152 plena per insertas fundebat luna fenestras; A 3.153 tum sic adfari et curas his demere dictis: A 3.154 'Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, A 3.155 hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit. A 3.156 Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti, A 3.157 nos tumidum sub te permensi classibus aequor, A 3.158 idem uenturos tollemus in astra nepotes, A 3.159 imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis A 3.160 magna para, longumque fugae ne linque laborem. A 3.161 Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit A 3.162 Delius, aut Cretae iussit considere Apollo. A 3.163 Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, A 3.164 terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; A 3.165 Oenotri coluere uiri; nunc fama minores A 3.166 Italiam dixisse ducis de nomine gentem: A 3.167 hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus, A 3.168 Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. A 3.169 Surge age, et haec laetus longaeuo dicta parenti A 3.170 haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat A 3.171 Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arua.' A 3.172 Talibus attonitus uisis et uoce deorum-- A 3.173 nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere uoltus A 3.174 uelatasque comas praesentiaque ora uidebar; A 3.175 tum gelidus toto manabat corpore sudor A 3.176 corripio e stratis corpus, tendoque supinas A 3.177 ad caelum cum uoce manus, et munera libo A 3.178 intemerata focis. Perfecto laetus honore A 3.179 Anchisen facio certum, remque ordine pando. A 3.180 Adgnouit prolem ambiguam geminosque parentes, A 3.181 seque nouo ueterum deceptum errore locorum. A 3.182 Tum memorat: 'Nate, Iliacis exercite fatis, A 3.183 sola mihi talis casus Cassandra canebat. A 3.184 Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, A 3.185 et saepe Hesperiam, saepe Itala regna uocare. A 3.186 Sed quis ad Hesperiae uenturos litora Teucros A 3.187 crederet, aut quem tum uates Cassandra moueret? A 3.188 Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.' A 3.189 Sic ait, et cuncti dicto paremus ouantes. A 3.190 Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis A 3.191 uela damus, uastumque caua trabe currimus aequor. A 3.192 Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae A 3.193 adparent terrae, caelum undique et undique pontus, A 3.194 tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, A 3.195 noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. A 3.196 Continuo uenti uoluunt mare, magnaque surgunt A 3.197 aequora; dispersi iactamur gurgite uasto; A 3.198 inuoluere diem nimbi, et nox umida caelum A 3.199 abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes. A 3.200 Excutimur cursu, et caecis erramus in undis. A 3.201 Ipse diem noctemque negat discernere caelo, A 3.202 nec meminisse uiae media Palinurus in unda. A 3.203 Tris adeo incertos caeca caligine soles A 3.204 erramus pelago, totidem sine sidere noctes. A 3.205 Quarto terra die primum se attollere tandem A 3.206 uisa, aperire procul montis, ac uoluere fumum. A 3.207 Uela cadunt, remis insurgimus; haud mora nautae A 3.208 adnixi torquent spumas et caerula uerrunt. A 3.209 Seruatum ex undis Strophadum me litora primum A 3.210 accipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae, A 3.211 insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno A 3.212 Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam A 3.213 clausa domus, mensasque metu liquere priores. A 3.214 Tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla A 3.215 pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. A 3.216 Uirginei uolucrum uoltus, foedissima uentris A 3.217 proluuies, uncaeque manus, et pallida semper A 3.218 ora fame. A 3.219 Huc ubi delati portus intrauimus, ecce A 3.220 laeta boum passim campis armenta uidemus, A 3.221 caprigenumque pecus nullo custode per herbas. A 3.222 Inruimus ferro, et diuos ipsumque uocamus A 3.223 in partem praedamque Iouem; tum litore curuo A 3.224 exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis. A 3.225 At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt A 3.226 Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, A 3.227 diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant A 3.228 immundo; tum uox taetrum dira inter odorem. A 3.229 Rursum in secessu longo sub rupe cauata, A 3.230 arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, A 3.231 instruimus mensas arisque reponimus ignem: A 3.232 rursum ex diuerso caeli caecisque latebris A 3.233 turba sonans praedam pedibus circumuolat uncis, A 3.234 polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant, A 3.235 edico, et dira bellum cum gente gerendum. A 3.236 Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam A 3.237 disponunt enses et scuta latentia condunt. A 3.238 Ergo ubi delapsae sonitum per curua dedere A 3.239 litora, dat signum specula Misenus ab alta A 3.240 aere cauo. Inuadunt socii, et noua proelia temptant, A 3.241 obscenas pelagi ferro foedare uolucres: A 3.242 sed neque uim plumis ullam nec uolnera tergo A 3.243 accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae A 3.244 semesam praedam et uestigia foeda relinquunt. A 3.245 Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, A 3.246 infelix uates, rumpitque hanc pectore uocem: A 3.247 'Bellum etiam pro caede boum stratisque iuuencis, A 3.248 Laomedontiadae, bellumne inferre paratis, A 3.249 et patrio Harpyias insontis pellere regno? A 3.250 Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, A 3.251 quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo A 3.252 praedixit, uobis Furiarum ego maxuma pando. A 3.253 Italiam cursu petitis, uentisque uocatis A 3.254 ibitis Italiam, portusque intrare licebit; A 3.255 sed non ante datam cingetis moenibus urbem, A 3.256 quam uos dira fames nostraeque iniuria caedis A 3.257 ambesas subigat malis absumere mensas.' A 3.258 Dixit, et in siluam pennis ablata refugit. A 3.259 At sociis subita gelidus formidine sanguis A 3.260 deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, A 3.261 sed uotis precibusque iubent exposcere pacem, A 3.262 siue deae, seu sint dirae obscenaeque uolucres. A 3.263 Et pater Anchises passis de litore palmis A 3.264 numina magna uocat, meritosque indicit honores: A 3.265 'Di, prohibete minas; di, talem auertite casum, A 3.266 et placidi seruate pios!' Tum litore funem A 3.267 deripere, excussosque iubet laxare rudentes. A 3.268 Tendunt uela Noti; fugimus spumantibus undis, A 3.269 qua cursum uentusque gubernatorque uocabat. A 3.270 Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos A 3.271 Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. A 3.272 Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, A 3.273 et terram altricem saeui exsecramur Ulixi. A 3.274 Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis A 3.275 et formidatus nautis aperitur Apollo. A 3.276 Hunc petimus fessi et paruae succedimus urbi; A 3.277 ancora de prora iacitur, stant litore puppes. A 3.278 Ergo insperata tandem tellure potiti, A 3.279 lustramurque Ioui uotisque incendimus aras, A 3.280 Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. A 3.281 Exercent patrias oleo labente palaestras A 3.282 nudati socii; iuuat euasisse tot urbes A 3.283 Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis. A 3.284 Interea magnum sol circumuoluitur annum, A 3.285 et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas. A 3.286 Aere cauo clipeum. magni gestamen Abantis, A 3.287 postibus aduersis figo, et rem carmine signo: A 3.288 A{\sc ENEAS HAEC DE} D{\sc ANAIS UICTORIBUS ARMA}. A 3.289 Linquere tum portus iubeo et considere transtris: A 3.290 certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt. A 3.291 Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces, A 3.292 litoraque Epiri legimus portuque subimus A 3.293 Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem. A 3.294 Hic incredibilis rerum fama occupat auris, A 3.295 Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, A 3.296 coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, A 3.297 et patrio Andromachen iterum cessisse marito. A 3.298 Obstipui, miroque incensum pectus amore, A 3.299 compellare uirum et casus cognoscere tantos. A 3.300 Progredior portu, classis et litora linquens, A 3.301 sollemnis cum forte dapes et tristia dona A 3.302 ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam A 3.303 libabat cineri Andromache, Manisque uocabat A 3.304 Hectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanem A 3.305 et geminas, causam lacrimis, sacrauerat aras. A 3.306 Ut me conspexit uenientem et Troia circum A 3.307 arma amens uidit, magnis exterrita monstris A 3.308 deriguit uisu in medio, calor ossa reliquit; A 3.309 labitur, et longo uix tandem tempore fatur: A 3.310 'Uerane te facies, uerus mihi nuntius adfers, A 3.311 nate dea? Uiuisne, aut, si lux alma recessit, A 3.312 Hector ubi est?' Dixit, lacrimasque effudit et omnem A 3.313 impleuit clamore locum. Uix pauca furenti A 3.314 subicio, et raris turbatus uocibus hisco: A 3.315 'uiuo equidem, uitamque extrema per omnia duco; A 3.316 ne dubita, nam uera uides. A 3.317 Heu, quis te casus deiectam coniuge tanto A 3.318 excipit, aut quae digna satis fortuna reuisit A 3.319 Hectoris Andromachen? Pyrrhin' conubia seruas?' A 3.320 Deiecit uoltum et demissa uoce locuta est: A 3.321 'O felix una ante alias Priameia uirgo, A 3.322 hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis A 3.323 iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos, A 3.324 nec uictoris eri tetigit captiua cubile! A 3.325 nos, patria incensa, diuersa per aequora uectae, A 3.326 stirpis Achilleae fastus iuuenemque superbum, A 3.327 seruitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus A 3.328 Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos, A 3.329 me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. A 3.330 Ast illum, ereptae magno inflammatus amore A 3.331 coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes A 3.332 excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. A 3.333 Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit A 3.334 pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos A 3.335 Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, A 3.336 Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem. A 3.337 Sed tibi qui cursum uenti, quae fata dedere? A 3.338 Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris? A 3.339 Quid puer Ascanius? superatne et uescitur aura, A 3.340 quem tibi iam Troia-- A 3.341 Ecqua tamen puero est amissae cura parentis? A 3.342 Ecquid in antiquam uirtutem animosque uirilis A 3.343 et pater Aeneas et auunculus excitat Hector?' A 3.344 Talia fundebat lacrimans longosque ciebat A 3.345 incassum fletus, cum sese a moenibus heros A 3.346 Priamides multis Helenus comitantibus adfert, A 3.347 adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, A 3.348 et multum lacrimas uerba inter singula fundit. A 3.349 Procedo, et paruam Troiam simulataque magnis A 3.350 Pergama, et arentem Xanthi cognomine riuum A 3.351 adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae. A 3.352 Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur: A 3.353 illos porticibus rex accipiebat in amplis; A 3.354 aulai medio libabant pocula Bacchi, A 3.355 impositis auro dapibus, paterasque tenebant. A 3.356 Iamque dies alterque dies processit, et aurae A 3.357 uela uocant tumidoque inflatur carbasus austro. A 3.358 His uatem adgredior dictis ac talia quaeso: A 3.359 'Troiugena, interpres diuom, qui numina Phoebi, A 3.360 qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, A 3.361 et uolucrum linguas et praepetis omina pennae, A 3.362 fare age--namque omnem cursum mihi prospera dixit A 3.363 religio, et cuncti suaserunt numine diui A 3.364 Italiam petere et terras temptare repostas: A 3.365 sola nouum dictuque nefas Harpyia Celaeno A 3.366 prodigium canit, et tristis denuntiat iras, A 3.367 obscenamque famem--quae prima pericula uito? A 3.368 Quidue sequens tantos possim superare labores?' A 3.369 Hic Helenus, caesis primum de more iuuencis, A 3.370 exorat pacem diuom, uittasque resoluit A 3.371 sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, A 3.372 ipse manu multo suspensum numine ducit, A 3.373 atque haec deinde canit diuino ex ore sacerdos: A 3.374 'Nate dea,--nam te maioribus ire per altum A 3.375 auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex A 3.376 sortitur, uoluitque uices; is uertitur ordo-- A 3.377 pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres A 3.378 aequora et Ausonio possis considere portu, A 3.379 expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae A 3.380 scire Helenum farique uetat Saturnia Iuno. A 3.381 Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam A 3.382 uicinosque, ignare, paras inuadere portus, A 3.383 longa procul longis uia diuidit inuia terris. A 3.384 Ante et Trinacria lentandus remus in unda, A 3.385 et salis Ausonii lustrandum nauibus aequor, A 3.386 infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae, A 3.387 quam tuta possis urbem componere terra: A 3.388 signa tibi dicam, tu condita mente teneto: A 3.389 cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam A 3.390 litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus A 3.391 triginta capitum fetus enixa iacebit. A 3.392 alba, solo recubans, albi circum ubera nati, A 3.393 is locus urbis erit, requies ea certa laborum. A 3.394 Nec tu mensarum morsus horresce futuros: A 3.395 fata uiam inuenient, aderitque uocatus Apollo. A 3.396 'Has autem terras, Italique hanc litoris oram, A 3.397 proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu, A 3.398 effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais. A 3.399 Hic et Narycii posuerunt moenia Locri, A 3.400 et Sallentinos obsedit milite campos A 3.401 Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei A 3.402 parua Philoctetae subnixa Petelia muro. A 3.403 Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes, A 3.404 et positis aris iam uota in litore solues, A 3.405 purpureo uelare comas adopertus amictu, A 3.406 ne qua inter sanctos ignis in honore deorum A 3.407 hostilis facies occurrat et omina turbet. A 3.408 Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto: A 3.409 hac casti maneant in religione nepotes. A 3.410 'Ast ubi digressum Siculae te admouerit orae A 3.411 uentus, et angusti rarescent claustra Pelori, A 3.412 laeua tibi tellus et longo laeua petantur A 3.413 aequora circuitu: dextrum fuge litus et undas. A 3.414 Haec loca ui quondam et uasta conuolsa ruina-- A 3.415 tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas-- A 3.416 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus A 3.417 una foret; uenit medio ui pontus et undis A 3.418 Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes A 3.419 litore diductas angusto interluit aestu. A 3.420 Dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis A 3.421 obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos A 3.422 sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras A 3.423 erigit alternos et sidera uerberat unda. A 3.424 At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, A 3.425 ora exsertantem et nauis in saxa trahentem. A 3.426 Prima hominis facies et pulchro pectore uirgo A 3.427 pube tenus, postrema immani corpore pristis, A 3.428 delphinum caudas utero commissa luporum. A 3.429 Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni A 3.430 cessantem, longos et circumflectere cursus, A 3.431 quam semel informem uasto uidisse sub antro A 3.432 Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa. A 3.433 'Praeterea, si qua est Heleno prudentia, uati A 3.434 si qua fides, animum si ueris implet Apollo, A 3.435 unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum A 3.436 praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo: A 3.437 Iunonis magnae primum prece numen adora; A 3.438 Iunoni cane uota libens, dominamque potentem A 3.439 supplicibus supera donis: sic denique uictor A 3.440 Trinacria finis Italos mittere relicta. A 3.441 'Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, A 3.442 diuinosque lacus, et Auerna sonantia siluis, A 3.443 insanam uatem aspicies, quae rupe sub ima A 3.444 fata canit, foliisque notas et nomina mandat. A 3.445 Quaecumque in foliis descripsit carmina uirgo, A 3.446 digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit. A 3.447 Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt; A 3.448 uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentus A 3.449 impulit et teneras turbauit ianua frondes, A 3.450 numquam deinde cauo uolitantia prendere saxo, A 3.451 nec reuocare situs aut iungere carmina curat: A 3.452 inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae. A 3.453 Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,-- A 3.454 quamuis increpitent socii, et ui cursus in altum A 3.455 uela uocet, possisque sinus implere secundos,-- A 3.456 quin adeas uatem precibusque oracula poscas A 3.457 ipsa canat, uocemque uolens atque ora resoluat. A 3.458 Illa tibi Italiae populos uenturaque bella, A 3.459 et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem A 3.460 expediet, cursusque dabit uenerata secundos. A 3.461 Haec sunt, quae nostra liceat te uoce moneri. A 3.462 Uade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.' A 3.463 Quae postquam uates sic ore effatus amico est, A 3.464 dona dehinc auro grauia sectoque elephanto A 3.465 imperat ad nauis ferri, stipatque carinis A 3.466 ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, A 3.467 loricam consertam hamis auroque trilicem, A 3.468 et conum insignis galeae cristasque comantis, A 3.469 arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti. A 3.470 Addit equos, additque duces; A 3.471 remigium supplet; socios simul instruit armis. A 3.472 Interea classem uelis aptare iubebat A 3.473 Anchises, fieret uento mora ne qua ferenti. A 3.474 Quem Phoebi interpres multo compellat honore: A 3.475 'Coniugio, Anchise, Ueneris dignate superbo, A 3.476 cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, A 3.477 ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe uelis. A 3.478 Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; A 3.479 Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. A 3.480 Uade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra A 3.481 prouehor, et fando surgentis demoror austros?' A 3.482 Nec minus Andromache digressu maesta supremo A 3.483 fert picturatas auri subtemine uestes A 3.484 et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), A 3.485 textilibusque onerat donis, ac talia fatur: A 3.486 'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum A 3.487 sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, A 3.488 coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, A 3.489 O milli sola mei super Astyanactis imago: A 3.490 sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; A 3.491 et nunc aequali tecum pubesceret aeuo.' A 3.492 Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: A 3.493 'Uiuite felices, quibus est fortuna peracta A 3.494 iam sua; nos alia ex aliis in fata uocamur. A 3.495 Uobis parta quies; nullum maris aequor arandum, A 3.496 arua neque Ausoniae semper cedentia retro A 3.497 quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque uidetis A 3.498 quam uestrae fecere manus, melioribus, opto, A 3.499 auspiciis, et quae fuerit minus obuia Graiis. A 3.500 Si quando Thybrim uicinaque Thybridis arua A 3.501 intraro, gentique meae data moenia cernam, A 3.502 cognatas urbes olim populosque propinquos, A 3.503 Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor A 3.504 atque idem casus, unam faciemus utramque A 3.505 Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.' A 3.506 Prouehimur pelago uicina Ceraunia iuxta, A 3.507 unde iter Italiam cursusque breuissimus undis. A 3.508 Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; A 3.509 sternimur optatae gremio telluris ad undam, A 3.510 sortiti remos, passimque in litore sicco A 3.511 corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. A 3.512 Necdum orbem medium Nox horis acta subibat: A 3.513 haud segnis strato surgit Palinurus et omnis A 3.514 explorat uentos, atque auribus aera captat; A 3.515 sidera cuncta notat tacito labentia caelo, A 3.516 Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones, A 3.517 armatumque auro circumspicit Oriona. A 3.518 Postquam cuncta uidet caelo constare sereno, A 3.519 dat clarum e puppi signum; nos castra mouemus, A 3.520 temptamusque uiam et uelorum pandimus alas. A 3.521 Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, A 3.522 cum procul obscuros collis humilemque uidemus A 3.523 Italiam. ''Italiam" primus conclamat Achates, A 3.524 ''Italiam" laeto socii clamore salutant. A 3.525 Tum pater Anchises magnum cratera corona A 3.526 induit, impleuitque mero, diuosque uocauit A 3.527 stans celsa in puppi: A 3.528 'Di maris et terrae tempestatumque potentes, A 3.529 ferte uiam uento facilem et spirate secundi.' A 3.530 Crebrescunt optatae aurae portusque patescit A 3.531 iam propior, templumque adparet in arce Mineruae. A 3.532 Uela legunt socii et proras ad litora torquent. A 3.533 Portus ab Euroo fluctu curuatus in arcum, A 3.534 obiectae salsa spumant aspargine cautes; A 3.535 ipse latet; gemino demittunt bracchia muro A 3.536 turriti scopuli, refugitque ab litore templum. A 3.537 Quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi A 3.538 tondentis campum late, candore niuali. A 3.539 Et pater Anchises: 'Bellum, O terra hospita, portas A 3.540 bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. A 3.541 Sed tamen idem olim curru succedere sueti A 3.542 quadrupedes, et frena iugo concordia ferre; A 3.543 spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur A 3.544 Palladis armisonae, quae prima accepit ouantis, A 3.545 et capita ante aras Phrygio uelamur amictu; A 3.546 praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite A 3.547 Iunoni Argiuae iussos adolemus honores. A 3.548 Haud mora, continuo perfectis ordine uotis, A 3.549 cornua uelatarum obuertimus antemarum, A 3.550 Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua. A 3.551 Hinc sinus Herculei (si uera est fama) Tarenti A 3.552 cernitur; attollit se diua Lacinia contra, A 3.553 Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum. A 3.554 Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, A 3.555 et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa A 3.556 audimus longe fractasque ad litora uoces, A 3.557 exsultantque uada, atque aestu miscentur harenae. A 3.558 Et pater Anchises: 'Nimirum haec illa Charybdis: A 3.559 hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. A 3.560 Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!' A 3.561 Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem A 3.562 contorsit laeuas proram Palinurus ad undas. A 3.563 laeuam cuncta cohors remis uentisque petiuit. A 3.564 Tollimur in caelum curuato gurgite, et idem A 3.565 subducta ad Manis imos desedimus unda. A 3.566 Ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere: A 3.567 ter spumam elisam et rorantia uidimus astra. A 3.568 Interea fessos uentus cum sole reliquit, A 3.569 ignarique uiae Cyclopum adlabimur oris. A 3.570 Portus ab accessu uentorum immotus et ingens A 3.571 ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis; A 3.572 interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, A 3.573 turbine fumantem piceo et candente fauilla, A 3.574 attollitque globos flammarum et sidera lambit; A 3.575 interdum scopulos auolsaque uiscera montis A 3.576 erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras A 3.577 cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. A 3.578 Fama est Enceladi semustum fulmine corpus A 3.579 urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam A 3.580 impositam ruptis flammam exspirare caminis; A 3.581 et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem A 3.582 murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. A 3.583 Noctem illam tecti siluis immania monstra A 3.584 perferimus, nec quae sonitum det causa uidemus. A 3.585 Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra A 3.586 siderea polus, obscuro sed nubila caelo, A 3.587 et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. A 3.588 Postera iamque dies primo surgebat Eoo, A 3.589 umentemque Aurora polo dimouerat umbram: A 3.590 cum subito e siluis, macie confecta suprema, A 3.591 ignoti noua forma uiri miserandaque cultu A 3.592 procedit, supplexque manus ad litora tendit. A 3.593 Respicimus: dira inluuies inmissaque barba, A 3.594 consertum tegumen spinis; at cetera Graius, A 3.595 [et quondam patriis ad Troiam missus in armis.] A 3.596 Isque ubi Dardanios habitus et Troia uidit A 3.597 arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, A 3.598 continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps A 3.599 cum fletu precibusque tulit: 'Per sidera testor, A 3.600 per superos atque hoc caeli spirabile lumen, A 3.601 tollite me, Teucri; quascumque abducite terras; A 3.602 hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, A 3.603 et bello Iliacos fateor petiisse Penatis; A 3.604 pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, A 3.605 spargite me in fluctus, uastoque inmergite ponto. A 3.606 Si pereo, hominum manibus periisse iuuabit.' A 3.607 Dixerat, et genua amplexus genibusque uolutans A 3.608 haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus, A 3.609 hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. A 3.610 Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, A 3.611 dat iuueni, atque animum praesenti pignore firmat. A 3.612 Ille haec, deposita tandem formidine, fatur: A 3.613 'Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, A 3.614 nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto A 3.615 paupere--mansissetque utinam fortuna!--profectus. A 3.616 Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, A 3.617 inmemores socii uasto Cyclopis in antro A 3.618 deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis, A 3.619 intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat A 3.620 sidera--Di, talem terris auertite pestem!-- A 3.621 nec uisu facilis nec dictu adfabilis ulli. A 3.622 Uisceribus miserorum et sanguine uescitur atro. A 3.623 Uidi egomet, duo de numero cum corpora nostro A 3.624 prensa manu magna, medio resupinus in antro, A 3.625 frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent A 3.626 limina; uidi atro cum membra fluentia tabo A 3.627 manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus. A 3.628 Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes, A 3.629 oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto. A 3.630 Nam simul expletus dapibus uinoque sepultus A 3.631 ceruicem inflexam posuit, iacuitque per antrum A 3.632 immensus, saniem eructans et frusta cruento A 3.633 per somnum commixta mero, nos magna precati A 3.634 numina sortitique uices, una undique circum A 3.635 fundimur, et telo lumen terebramus acuto,-- A 3.636 ingens, quod torua solum sub fronte latebat, A 3.637 Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,-- A 3.638 et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. A 3.639 Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem A 3.640 rumpite. A 3.641 Nam qualis quantusque cauo Polyphemus in antro A 3.642 lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, A 3.643 centum alii curua haec habitant ad litora uolgo A 3.644 infandi Cyclopes, et altis montibus errant. A 3.645 Tertia iam lunae se cornua lumine complent, A 3.646 cum uitam in siluis inter deserta ferarum A 3.647 lustra domosque traho, uastosque ab rupe Cyclopas A 3.648 prospicio, sonitumque pedum uocemque tremesco. A 3.649 Uictum infelicem, bacas lapidosaque corna, A 3.650 dant rami et uolsis pascunt radicibus herbae. A 3.651 Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem A 3.652 conspexi uenientem. Huic me, quaecumque fuisset, A 3.653 addixi: satis est gentem effugisse nefandam. A 3.654 Uos animam hanc potius quocumque absumite leto.' A 3.655 Uix ea fatus erat, summo cum monte uidemus A 3.656 ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem A 3.657 pastorem Polyphemum et litora nota petentem, A 3.658 monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. A 3.659 Trunca manu pinus regit et uestigia firmat; A 3.660 lanigerae comitantur oues--ea sola uoluptas A 3.661 solamenque mali. A 3.662 Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora uenit, A 3.663 luminis effossi fluidum lauit inde cruorem, A 3.664 dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor A 3.665 iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. A 3.666 Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto A 3.667 supplice sic merito, tacitique incidere funem; A 3.668 uertimus et proni certantibus aequora remis. A 3.669 Sensit, et ad sonitum uocis uestigia torsit; A 3.670 uerum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, A 3.671 nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, A 3.672 clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes A 3.673 contremuere undae, penitusque exterrita tellus A 3.674 Italiae, curuisque immugiit Aetna cauernis. A 3.675 At genus e siluis Cyclopum et montibus altis A 3.676 excitum ruit ad portus et litora complent. A 3.677 Cernimus adstantis nequiquam lumine toruo A 3.678 Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis, A 3.679 concilium horrendum: quales cum uertice celso A 3.680 aeriae quercus, aut coniferae cyparissi A 3.681 constiterunt, silua alta Iouis, lucusue Dianae. A 3.682 Praecipites metus acer agit quocumque rudentis A 3.683 excutere, et uentis intendere uela secundis. A 3.684 Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin A 3.685 inter, utramque uiam leti discrimine paruo, A 3.686 ni teneant cursus; certum est dare lintea retro. A 3.687 Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori A 3.688 missus adest. Uiuo praeteruehor ostia saxo A 3.689 Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. A 3.690 Talia monstrabat relegens errata retrorsus A 3.691 litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi. A 3.692 Sicanio praetenta sinu iacet insula contra A 3.693 Plemyrium undosum; nomen dixere priores A 3.694 Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem A 3.695 occultas egisse uias subter mare; qui nunc A 3.696 ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. A 3.697 Iussi numina magna loci ueneramur; et inde A 3.698 exsupero praepingue solum stagnantis Helori. A 3.699 Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni A 3.700 radimus, et fatis numquam concessa moueri A 3.701 adparet Camerina procul campique Geloi, A 3.702 immanisque Gela fluuii cognomine dicta. A 3.703 Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe A 3.704 moenia, magnanimum quondam generator equorum; A 3.705 teque datis linquo uentis, palmosa Selinus, A 3.706 et uada dura lego saxis Lilybeia caecis. A 3.707 Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora A 3.708 accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis, A 3.709 heu genitorem, omnis curae casusque leuamen, A 3.710 amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum A 3.711 deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis! A 3.712 Nec uates Helenus, cum multa horrenda moneret, A 3.713 hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. A 3.714 Hic labor extremus, longarum haec meta uiarum. A 3.715 Hinc me digressum uestris deus adpulit oris. A 3.716 Sic pater Aeneas intentis omnibus unus A 3.717 fata renarrabat diuom, cursusque docebat. A 3.718 Conticuit tandem, factoque hic fine quieuit. A 4. 1 At regina graui iamdudum saucia cura A 4. 2 uolnus alit uenis, et caeco carpitur igni. A 4. 3 Multa uiri uirtus animo, multusque recursat A 4. 4 gentis honos: haerent infixi pectore uoltus A 4. 5 uerbaque, nec placidam membris dat cura quietem. A 4. 6 Postera Phoebea lustrabat lampade terras, A 4. 7 umentemque Aurora polo dimouerat umbram, A 4. 8 cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: A 4. 9 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! A 4. 10 Quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, A 4. 11 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! A 4. 12 Credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. A 4. 13 Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille A 4. 14 iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! A 4. 15 Si mihi non animo fixum immotumque sederet, A 4. 16 ne cui me uinclo uellem sociare iugali, A 4. 17 postquam primus amor deceptam morte fefellit; A 4. 18 si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, A 4. 19 huic uni forsan potui succumbere culpae. A 4. 20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei A 4. 21 coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, A 4. 22 solus hic inflexit sensus, animumque labantem A 4. 23 impulit: adgnosco ueteris uestigia flammae. A 4. 24 Sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat, A 4. 25 uel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, A 4. 26 pallentis umbras Erebi noctemque profundam, A 4. 27 ante, Pudor, quam te uiolo, aut tua iura resoluo. A 4. 28 Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores A 4. 29 abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro.' A 4. 30 Sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. A 4. 31 Anna refert: 'O luce magis dilecta sorori, A 4. 32 solane perpetua maerens carpere iuuenta, A 4. 33 nec dulcis natos, Ueneris nec praemia noris? A 4. 34 Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? A 4. 35 Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, A 4. 36 non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas A 4. 37 ductoresque alii, quos Africa terra triumphis A 4. 38 diues alit: placitone etiam pugnabis amori? A 4. 39 Nec uenit in mentem, quorum consederis aruis? A 4. 40 Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, A 4. 41 et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; A 4. 42 hinc deserta siti regio, lateque furentes A 4. 43 Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, A 4. 44 germanique minas? A 4. 45 Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda A 4. 46 hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas. A 4. 47 Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna A 4. 48 coniugio tali! Teucrum comitantibus armis A 4. 49 Punica se quantis attollet gloria rebus! A 4. 50 Tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis A 4. 51 indulge hospitio, causasque innecte morandi, A 4. 52 dum pelago desaeuit hiemps et aquosus Orion, A 4. 53 quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' A 4. 54 His dictis incensum animum inflammauit amore, A 4. 55 spemque dedit dubiae menti, soluitque pudorem. A 4. 56 Principio delubra adeunt, pacemque per aras A 4. 57 exquirunt; mactant lectas de more bidentis A 4. 58 legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, A 4. 59 Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. A 4. 60 Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido A 4. 61 candentis uaccae media inter cornua fundit, A 4. 62 aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, A 4. 63 instauratque diem donis, pecudumque reclus